domingo, 18 de diciembre de 2022

VIII. Notitia reliquiarum ecclesiae S. Petri Rodensis.

VIII. 

Notitia reliquiarum ecclesiae S. Petri Rodensis. (Vid. pág. 39).

Ex pergam. ms. saec. XV. in arch. S. Petri Roden. 

Non inmerito hunc venerabilem sanctumque monasterium indulgentiis, privilegiis ac praerogativis Summorum Pontificum clarere vidimus, cum in eo tot tantisque Sanctorum corpora ac reliquiae persistant. Sunt etenim in primis decem et octo martirum corpora videlicet, Torcati, Acci, Cisephoni, Vergii, Secundi, Abulae, Indaletii, Urci, Cecilii, Eiberti, Esicii, Carcesi, Eufrasi, Eliturgi, Concordii, Lucii, Modorandii et Petri exorcistae, gloriossisimi martires qui quidem Petrus filius fuit Beatae Perpetuae et cuiusdam nomine Quocus-liberi: qui Quocus-liberi patrem habuit vocatum Barbarum, qui ob filii amorem urbem condidit quam a nomine filii appellare voluit Quocus-liberi, quae vulgariter Colliure nuncupatur. Item est etiam caput et brachium Beati Petri (N. E. y los restos de Antonio Machado). Omnia ista corpora Sanctorum et reliquiae sunt et requiescunt in quodam pulcra spelunca quae est infra altari Beati Pauli, Narbonensis Episcopi quod est subtus altare maiori Beati Petri Apostoli. Item cathena Beati Petri Apostoli cum qua fuit ligatus ab Herode (lligat per Herodes; atado, encadenado, cadena) in Jerusalem et ipsius cultellus (cuchillo; coltell). Item quedam capa pulcherrima cum stola et manipulo Beati Thomae Martiris, Canturiensis Archiepiscopi. (arzobispo de Canterbury, Thomas Becket

Item quaedam ampulla (ampolla) in qua est sanguis passionis imaginis Domini. Item de Ligno (leño, madero, cruz) Domini, de Sepulchro, de Sudario Domini nostri Jesuchristi. Item lapis (piedra) de columna ubi Christus fuit ligatus et verberatus (atado y azotado). 

Item unum os integrum brachii Sancti Justi (un hueso íntegro del brazo de San Justo), et unus nodus dorsi, et dimidia costa eiusdem. Unus nodus integer Sancti Castori. Os Sancti Agricolae, aliud Sancti Martini, aliud Sancti Geraldi. Item magnum os cum carne Sancti Florentii, os Sancti Tirci, aliud Sancti Felicis. Item ossa Sancti Stephani Protomartiris, et de lapide cum quo fuit lapidatus. Item unus magnus dens molaris Sancti Valerii (molar, muela grande de San Valero, que era grande él). Item ossa Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et Sancti Andreae, et Sancti Mathiae, et Sancti Bartholomaei. Item Sancti Laurentii, Sancti Vincentii, Sancti Eleuterii, Sancti Felicis Martiris, Sancti Semne, Sancti Nicolai Episcopi, Sancti Marciani, Sancti Blasii. Item reliquiae Sanctorum Apostolorum Philippi et Jacobi (Felipe y Jaime). De panno Sancti Martini. Item Sanctae Marcellinae virginis (santa Marcelina virgen), Sanctae Justinae (Justina) virginis. (N. E. yo no sé cómo hemos podido llegar los humanos cristianos hasta el año 2022, casi 2023, 18.12.2022 con tantos y tantas vírgenes)

Unus digitus (un dedo) Beatae Mariae Magdalenae cum carne. De tunica Sancti Ambrosi (Ambrosio). De petra alba de qua Dominus noster ascendit super asinam (la piedra blanca desde la que Jesús subió a la burra, asna, asinam, en textos mucho más antiguos que Jesús: Asna; Pedralbes). De terra rubea (tierra roja, roya, roja, roga, roija, rubia) ubi stetit, quando dixit Pax vobis. De oleo Sanctae Catherinae et Sanctae Demeriae, et multae lapides ipsorum sepulchrorum, et multa alia ossa Sanctorum, et multi pulveres et ampullae quorum Sanctorum nomina ignoramus.

Descripción del códice que contiene la explicación del Apocalipsis, escrita por S. Beato.

XXXVI

Descripción del códice que contiene la explicación del Apocalipsis, escrita por S. Beato. (Vid. pág. 171). 

Después de la dedicatoria. = Prologus B. Hieronimi in libro Apocalipsin Johannis Apost. = Item Domni. Hieronimi in explanatione Apocalipsin. "Diversos marina discrimina transvadantes inveniunt casus. Si turbo ventorum fuerit, veementior formido est. Si terga iacentis elementi moderatior crispaverit aura, pertimescunt insidias. Ita mihi in hoc videtur quem missisti volumine, qui in Apocalipsin explanatione videtur continere Victorini: et est periculosum, et obtrectatorum latrantibus patens de egregii viri opusculis indicare. Nam et anterior Papias Gerapolites Episcopus et Nepos in Egipti partibus epistolae de mille annorum ita ut Victorinus senserunt. Et quia me litteris obtestatus es, nolui diferre. Sed ne spernerem deprecantem, maiorum statim libros resolvi: et qui (quae) in eorum commentariis de mille annorum reperi, Victorini opusculis sociavi; ablata inde quae secundum litteram senserit à principio libri usque ad crucis signum; quae ab imperitis erant vitiata correximus: et dehinc usque ad finem voluminis addita esse cognosce. Jam tuum est discernere, et quid placeat rovorare. Si vita vobis comes fuerit, tibi nostrum in hoc volumine potissime sudavit ingenium, Anatholi karissime.” = Finit (a: Este prólogo es de S. Gerónimo, publicado en la Bibl. VV. PP., junto con el comentario in Apocalips. de Victorino, Obispo Pictaviense. Mas el comentario que sigue a esta epístola de S. Gerónimo no es el mismo que él publicó en dicha Biblioteca, sino diferente del todo.). 

= Interpretatio libri huius. Son 12 hojas, y es como un análisis del Apocalipsis y sin duda lo atribuye a S. Gerónimo como también la Epístola. Ni uno ni otro se halla en sus obras. Al fin de este opúsculo dice: Explicit Revelationis vel Prolacis ipsius Apocalipsis librum. Inmediatamente sigue la obra de Beato así: Incipit tractatus de Apocalipsin Johannis in explanatione sua a multis Doctoribus et probatissimis viris ilustribus, diverso quidem stilo sed non diversa fide interpretatus, ubi de Xpo., Eglesia, et Antecristo, et eius signibus plenissime reconoscas. = Praefatio. = Biformem divine legis storiam dupplici sacramenti misterio disserendam, non nostrae humanitatis fragilitas aliter poterit enarrare, nisi ab ipso auctore suae legis Domino nostro Jhu. Xpo. modum dicendi, et sermonem summat eloquii. Unde Apocalipsin Sancti Jhoannis (Johannis) expositurus, habitatorem eius invoco sanctum Spiritum, ut qui illi secretorum suorum arcana revelavit, nobis interioris intellectus ianuam pandat; ut possimus quae scripta sunt inculpabiliter disserere et veraciter Deo magistrante depromere. Initium itaque libri de quo agitur, ita describitur: Apocalipsis etc.

Lib. 1. = De filio hominis et Eglesias. = 2. = De Ecclesia et Sinagoga, quid proprie dicantur, et quis in qua habitatur esse dinoscitur plenissime lector agnoscas. = Prolog. 1. De Ecclesia. = 2. De Sinagoga, y en este trata de haeresibus, scismatis, in genere, aplicando a las varias clases las visiones. Luego dice: Incipit liber secundus septem Ecclesiarum. Hic liber continet quatuor animalia, et quatuor equos, animas interfectorum, quatuor ventos, et duo denamilia. Realmente habla en este libro 2.° de las siete iglesias y al fin pone un tratadito: Qualiter una Ecclesia sit, cum septem dicantur apertissime, per arca Noe declaratur. = 3. = Recapitulata Xpi. nativitate eadem aliter dicturus, de lo mismo por la visión de la puerta, trono, iris, seniores. = 4. = De septem sigillis. = De quatuor angelis ventorum. = De centum quadraginta quatuor milia. = 5. = De septem angelis, et tubis et equis. = 6. = De bestiis. = 7. = De septem angelis et phialis. = 8. = De eodem. = 9. = De muliere meretrice et bestia. = 10. = De civitate Diaboli. = Faltan el fin del 10 y principio del 11. = 11. = De angelo stante in sole. = De alio angelo et clabem abyssi. = Troni et animas occisorum. = De solucione Diaboli de custodia sua. = 12. = De die judicii, et civitate Jerusalem, id est, Ecclesia. = Finis. = Explicit codix Apocalipsin duodenariorum Ecclesiarum numero ita in duodenario ordine librorum... distinctio.

VII. Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120)

VII. 

Donatio ad ecclesiam monasterii Villaebertrandi ab Arnaldo, Sacrista ecclesiae Gerundensis anno MCXX. (1120) (Vid. pág. 34).

Ex. arch. eccl. Colleg. Villaebertrandi.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam ego Arnallus, Gerundensis ecclesiae Sacrista, divino tactus amore, non coactus set propria sponte propter Deum et remedium animae meae dono, concedo atque trado omnipotenti Deo et ecclesiae Sanctae Mariae Villaebertrandi et Petro, eiusdem loci Abbati suisque successoribus et clericis ibidem Deo servientibus tam praesentibus quam futuris in perpetuum ipsas meas domos in quibus ego maneo quas habeo et teneo per meum alodium intra muros Gerundae civitatis simul cum ipsa turre et orto qui ibidem est quae aderent muro eiusdem urbis versus meridiem super portam quae dicitur Ruphini. Praefatae autem domus sicut abentur et continentur cum suis quatuor affrontationibus et cum exitibus et regressibus earum et cum solo et cortilio et super positis a sumo (con dos eses iniciales, ssumo) usque deorsum et cum omnibus ad se qualicumque modo pertinentibus et sicut ego melius habeo et teneo, sic de meo jure et potestate transfero eas in jus et possesionem praelibatae ecclesiae ad suum francum alodium cum omnibus vocibus quas ibidem habeo et cum omni sua integritate jure perpetuo. Tali modo ut Raimundus quem vocant Cabuscholae (caput scholae), nepos meus habeat eas per manum Abbatis Villaebertrandi post me in vita sua et donet in Pascha II. libras cerae, et in Natale Domini similiter ecclesiae Sanctae Mariae Sedis Gerundae, et faciat inde singulos ceros (cereos) qui ardeant ad ostium cori juxta tribunal. Post mortem vero ipsius Raimundi Abbas Villaebertrandi et fratres ipsius loci eligant unum presbiterum qui sit cannonicus Gerundensis ecclesiae, quem illis melius placuerit, qui abeat eas secundum voluntatem illorum et faciat hoc servicium in praedictis festivitatibus et ita fiat usque in finem seculi. Et nulli Abbatum vel canonicorum ipsius loci sit unquam licitum praedictas domos dare, vendere vel impugnare (se suele encontrar impignorare, pignorar; penyora; en este caso impugnar) vel aliquomodo ab eadem ecclesia alienare, sed semper maneant in dominium et jus et possesionem praephatae ecclesiae, et in unum et ospicium et servicium Abbatis et canonicorum ipsius loci secundum suam voluntatem, servata conditione quae superius scripta est. Si quis hanc cartam meae spontaneae donacionis infringere temptaverit, nil valeat, sed iram omnipotentis Dei incurrat et insuper vinculo excomunicationis subjaceat donec resipiscat, hac carta firma persistente. Quae facta est idus aprilis anno XIII. regni Ludovici Regis.

Arnallus Johannis presbiter et Sacrista suscribo qui hanc cartam fieri jussi, firmavi, firmarique rogavi. = Raymundus presbiter suscribo. (se pierde la b de subscribo) = Sig+num Arnalli canonici. = Sig+num Petri canonici. = Berengarius Dei gratia Gerundensis ecclesiae Episcopus. = Petrus Levita qui hanc cartam donationis scripsi sub die et + anno quo supra.