viernes, 30 de diciembre de 2022

LXIX. Statutum D. Petri, Regis Aragonum de terminis novae Sedis Barbastrensis, an. MLXXXXIX. (1099)

LXIX.

Statutum D. Petri, Regis Aragonum de terminis novae Sedis Barbastrensis, an. MLXXXXIX. (1099) (Vid. pág. 197.)

Ex arch. eccl. Rot.

In Dei nomine: isti sunt termini de Barbastro, quos ego Petrus Sangiç Dei gratia Aragonensium vel Pampilonensium Rex terminavi ad Barbastrum in praesentia de illo Episcopo Domno Poncio de Barbastro, et in praesentia de totos illos Seniores de Barbastro. Ex parte orientis de terminos de Castelgone Cepollero in suso sicut taliat Zinga (Cinca) in suso usque ad Aringo (Ariño) de Costeane. Ex parte aquilonis sicut taliant illi termini de illas almunias de Don Kalbet, et de illos terminos de Salas in iuso usque ad Castellazuelo. Ex parte occidentis sicut taliant illi termini de Castellazuelo, et illas almunias qui sunt in intro inter Erpe et illa torre de Alkalde, et exit ad illos terminos de Almerge. Ex parte meridiana de illos terminos qui sunt infra de illos Castellos de Alfege, usque ubi exeunt ad illos terminos de Castelgone Cepollero. Totum quod continet infra istos terminos prenominatos sunt termini de Barbastro. Et tota illa decima de istos prenominatos terminos est de illa Sede de Barbastro. Et totas illas decimas vel primicias de totos istos terminos supra dictos de Barbastro veniant totas ad illa Sede de Barbastro, et non ad aliam ecclesiam. Facta est carta divisionis huius anno Incarnationis Domini millesimo nonagesimo nono, era MCXXXVII me Dei gratia regnante in Aragone vel in Pampilona et in Superarbi et in Ripacurcia et in civitate Oscha quo anno praefatus Episcopus perrexit Romam, et impetravit a Domno Papa Urbano, ut Barbastrum esset Sedes episcopatus sui, et capud omnium ecclesiarum sibi comissarum Hilerdensis civitatis, Episcopus Petrus in Irunia (Iruña), Episcopus Stephanus in Oscha, Episcopus Poncius in Barbastro, Senior Eximino Garcez et Senior Enneco Sanz in Montesono, Senior Ramon Galindo in Stata. Ego Garcia scriptor sub jussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum feci.

LXIII. Salomonis Rivipollensis monachi, ac e Rotensi Sede deiecti, de eiusdem episcopatus finibus ad Regem Petrum, Lupum Episcopum, clerum Rotensem epistola, an. MLXXXXV. (1095) vel seq.

LXIII.

Salomonis Rivipollensis monachi, ac e Rotensi Sede deiecti, de eiusdem episcopatus finibus ad Regem Petrum, Lupum Episcopum, clerum Rotensem epistola, an. MLXXXXV. (1095) vel seq. (Vid. pág. 191.) 

Ex Cartoral eccl. Roten. fol. 37 núm. XXI. collata cum alio exempl. vetusto, ac forte autogr.

Gloriosissimo Regi Domno Petro excellentissimi condam Regis Sanctii filio, venerabili quoque Presuli civitatis Rote Domno Luppo (a), cunctoque cetui religiosorum canonicorum in ecclesia Beati Vincentii Deo famulanti sub regimine praefati Pontificis; populo etiam in prescripta civitate commoranti, Salomon olim dictus Episcopus (
b) licet indignus, nunc autem divino inconprehensibili juditio justissimo atque rectissimo, habitu et nomine monachus, fideles orationes atque superne protectionis optabiles opitulationes. Primum quidem, dilectissimi, gratias ago Omnipotenti Deo pro honore Beati Vincentii martiris in melius aucto, et pro episcopatu ipsius ecclesiae divinitus confirmato, roborato ac exaltato, qui, me indigno et inutili presidente, pauperrimus erat et fragilis, modo vero ditissimus extat et validus. Unde indesinenter Deo preces effundo, ut et vos illi presidentes, Regem dico et Episcopum, et cunctum clerum ac populum ibi degentem, ab iminentibus malis eripiat, et superne beatitudinis una nobiscum consortes efficiat.

(a) Cum hic Episcopus binis tantum annis Sedem Rotens. tenuerit, scilicet 1095 et seq. inter Raimundum Dalmacii et Poncium Episcopos, merito huic anno praesens Salomonis Episcopi epistola adscribitur.

(b) Rotensis nempe ab anno 1068 ad 1074. A Sede tamen sua suorum accusatione deiectus perhibetur in Chronico antiq. monasterii Alaonensis. Obiit tandem Rivipulli, ubi prius monasticam vitam professus fuerat, anno 1097.

Amen. Quod autem, karisimi, a me exquiritis, qualiter fuerim in episcopatu, vel qualiter illum tenuerim, Deum testem invoco, me nullius humani favoris gratia quicquam falsi dicturum esse, sed veritatis, quae Deus est, ferventissimo amore vera proferre. Sciatis enim in veritate, omnia monasteria quae sunt in ipso episcopatu, et cellas eorum, omnesque ecclesias parroechiales, quae erant a flumine, quod dicitur Cincia vel Cinca usque ad Nuceriolam (c) et a Benasco usque ad castrum Benavarr (Benavarre), pari modo michi subiectas fuisse, et in nullo mihi adversas vel contrarias extitisse, sed debita servitute sicut antecessori meo paruisse, et semel in anno hospitium et apparatum debitum prebuisse. Hoc habui apud Sanctum Victorianum ubi primum sedi in cathedram, et ubi primum chrisma consecravi. Hoc apud Ovarram, Tabernam, Oremam, Jar et Fossatum, et omnino apud omnes parroechiales ecclesias, ut supra dixi. Ecclesia vero de Alascorre (Alasquarr, Alasquar) michi semper subdita fuit, et numquam patronum vel defensorem michi opposuit, neque Abbas Sancti Saturnini ullum dominium in ipsa ecclesia in diebus meis habuit, sed de redditu (villae) qui reddebatur Castello, quartam partem habuit, et predia propria ibi possedit. Haec omnia sie me tenuisse, michique subiecta fuisse, Deo teste, profiteor. Valete in Domino, et haec quae scripsi vera esse, scitote, atque pro me precor orate, et in vita et in morte. 

(c) Hinc colligas, lector, quanto illi in errore sunt, qui hunc Salomonem primum Barbastrensem Episcopum faciunt, cum primum ea urbi Maurorum manibus erepta est anno 1065. Palam enim ipse profitetur non nisi a flumine Cinca diocesim suam computasse. Porro Barbastrum ultra flumen illud situm est. Quod Nuceriolam amnem pro limite orientali statuit, non ita pressu accipias, ut ultra illum parrochias habuisse neget, cum id apertissime innumeris cartis ostendatur, in comitatu Palliarensi, qui ultra Nuceriolam est, in Episcopo Rotensi concessum fuisse ad sec. usque XII. Scopus ipsi erat ius illius Sedis declarare in monasteria et parroechias comitatus Ripacurcensis; et de his abs dubio quesitus fuerat. Et ideo hoc aperte statuit; partem vero comitatus Palliarensis, de quo nulla erat controversia, non ita exacte circumscribit. 

LXII. Charta consecrationis ecclesiae S. Stephani prope fluvium Isavena (Isábena), an. DCCCCLXXI. (971)

LXII.

Charta consecrationis ecclesiae S. Stephani prope fluvium Isavena (Isábena), an. DCCCCLXXI. (971) (Vid. pág. 182.)

In nomine Dei Patris Omnipotentis et Individue Trinitatis.: ego Unifredo misericordia Altitonanti qui sum Comitis, et coniux mea nomine Tota, expuncxit me Deus et trina Maiestas ut hedificem ecclesiam in onore Domini nostri Jhesu Christi et ad nomina Beati Stephani Prothomartiris atque Levitae et est in comitatum Ripacurciense prope ipsum abne quae vocitatur nomine Isavena et sic hedificavi jam dicta ecclesia quae superius est nominata, pro anima mea et pro animabus parentum meorum atque omnium fidelium defunctorum. In anno Incarnationis Domini nostri Jhesu Christi DCCCCLXXI venientem super nos beato Audesindoque Presule (Audesindo, Odesindo), et sic hedificavi illa ecclesia Sancti Stephani quem in ipsum kastrum Beati Stephani hedificavi eam incolomitate futura adstante clero cum devotissimo populo. Ego Unifredus Comes qui sum memoria plenus, mito in ipsa ecclesia uno missale et uno leccionario et antiphonario et psalterio et alio missale et uno vestimento et unum calicem et unam crucem. Sicut autem ibi mito totum ipsum alodem qui fuit de Ezone traditore (a) chasas chasalibus, terris, vineis, ortis, cannamaribus et omnia quae habuit ab integrum. 

(a) Forte Aizo ille Comes qui Carolo Magno et Ludovico Pio Imperatoribus Ausonensem urbem invasit, et Rotam destruxit. Hinc autem optime colliges Rotam hanc in Ripacurcia ab eo funditus eversam, non Rotam prope Ausonam.

Et mito unum campum in Frexaneto semen capiente VII modios. Afrontat ex parte oriente serra quae vocitatur nomine Marfai et Sarat quae vocitatur nomine Moxa per fundus pena, et una spelunca, ex parte meridie torent (torrent) quae exit denant Emeteriae Zelodoni (: Celdoni, Celedonio); ex parte ahilone (: aquilone) torent quae exit de Sarat de la Moxa. Adhuc autem mito unos molendinos quos habeo in Isavena predictae ecclesiae cum sua super posita, et cum omnibus pertinentiis suis et media insula cum suo exeo et regressio ab integro. 

Et ego Arguila mito una terra in illa strata de oriente Barone, de occidente (se lee occiente) Daniel, et mito similiter uno kannamare quod habeo in Isavena ab integro, et una ciresa in illa tormosa in praefatae ecclesiae. Et ego Oriolus et Sunnarius damus Domino Deo et Sancto Stephano uno kannamare in Isavana de oriente aquale Sancti Stephani, de occidente flumen et quantum ibi visuri sumus habere, totum ab integrum damus et concedimus ibi in praefatae ecclesiae. 

Et ego Bradila et Altemiro filio Jaccinta similiter damus et concedimus eiusdem ecclesiae et clericis ibi Deo servientibus medio molendino quod habemus in Isavena in loco ubi dicitur ad molendinos de illa dompna ut teneat et possideat ad propriam hereditatem. Haec omnia supra scripta ego Unifredo Comes et coniux mea Tota et alii superius nominati damus, concedimus, corroboramus, laudamus et afirmamus Domino Deo et Sancto Stephano ut ad diem judicii ac tremendae Maiestatis merces nobis ex inde crescat. Et si quis aliquis homo venerit ad disrumpendum, in quadruplum restituat et a liminibus matris ecclesiae extraneus efficiatur, et cum Juda Scariothis porcionem accipiat, et ira Dei Omnipotentis super eum incurrat: si quis sane quod fieri minime credo esse venturum. Facta cartula dotis et donacionis XIII kalendas octobris anno XVIIII regnante Leuitario Rege. = Sig+num Unifredo Comite. = Sig+num Tota coniux eius qui hanc cartam donaria scribere jusserunt et testes istius donationis firmare rogaverunt. = Sig+num Gelemundo. = Sig+num Galitoni. = Sig+num Galandoni presbiteri filio Macangoni. = Sig+num Odegero judice. = Sig+num Aimerici presbiteri. = Sig+num Altemiro presbiteri. = Sig+num Brandila (Bradila más arriba) et Altemiro filio Jaccinta. = XIII kalendas octobris dedicatio Beati Stephani Protho-martiris atque Levitae luna IIII. In Dei nomine Johannes Episcopus Caesaraugustanae Sedis vel coeterorum Sedium omnes donationes quae superius sunt praenotatas in ecclesia Sancti Stephani cuncta per jussionem meam omni tempore firmis permaneant. Facta haec firmatio XI kalendas februarias era MXVII.

Ennecgo presbiter rogatus scripsit sub die et anno quod supra et hoc signum + fecit.