miércoles, 22 de febrero de 2023

XXI. Carta libertatis facta a D. Bernardo, Archiepiscopo et Roberto, Comite habitatoribus Tarraconae, an. MCXLIX. (1149)

XXI.

Carta libertatis facta a D. Bernardo, Archiepiscopo et Roberto, Comite habitatoribus Tarraconae, an. MCXLIX. (1149) (Vid. pág. 147.)

Ex Cartul. eccl. Tarrac.

In Christi nomine. Haec est carta libertatis, quam ego Bernardus, Tarraconensis Archiepiscopus, et Robertus, Princeps ejusdem civitatis facimus habitatoribus Tarraconae, qui modo ibi sunt, vel ad eandem urbem incolendam deinceps venerint. Donamus siquidem illis et successoribus eorum, quod de mansionibus eorum, quas intra civitatem vel extra habent, et habituri sunt ipsi et haeredes eorum, nullum faciant servitium, censum vel usaticum, sed habeant eas ipsi et haeredes eorum solide et libere ad omnem voluntatem suam faciendam; ita videlicet, quod possint vendere, donare aut impignorare illis habitatoribus, qui assidue steterint in ipsa civitate, vel in territorio eiusdem civitatis. Praeterea concedimus et donamus eisdem habitatoribus eiusdem civitatis quod de omnibus terris, vineis et hortis, quas de eremo in agriculturas redegerint, nihil penitus donent, nisi decimas et primitias, ulli hominum, sed solide et libere habeant ipsi et successores eorum ad voluntatem suam faciendam; ita videlicet, quod possint eas vendere, donare aut impignorare, illis, videlicet, habitatoribus, qui assidue steterint in ipsa civitate, vel in eius territorio. De terris vero cultis, quas modo habent in suum alodium, unusquisque faciant inde voluntatem suam, sicut de aliis terris, quas superius posuimus. In personis autem habitatorum Tarraconensis civitatis et sui territorii, nullus hominum faciat districtum, vel aliquam fortiam, seu exactionem, nisi illi duo judices, quos nos elegerimus ad hoc faciendum per iustitiam; possessiones quoque eorum mobiles, sive suum avers, (habers; haberes; bienes muebles) nullus hominum capiat, vel aliquo modo auferat, sive aliquo ingenio surripiat, nisi illi supra dicti judices, quibus datum est hoc facere per iustitiam. Anno ab Incarnatione Domini M.C.XL.VIIII., acta tertio nonas septembris, anno XII. regni Regis Ludovici Junioris (a). = Sig+num B. Tarracon. Archiepiscopi. = Sig+num Roberti, Principis Tarraconae. = Sig+num Agnetis (.) = Sig+num … Bordet. = Sig+num Guillermi Daquilon. = Sig+num Comitis. = Sig+num Guillermi Petri. = Sig+num Bernardi de Castellet. = Sig+num Balduini.

(a) Nota diem 3 non. sept, anni XII. regni Ludovici Junioris, anno 1148 correspondere; unde in altera datarum mendum irrepisse quisque colligat.

XX. Sermo S. Oldegarii, Terraconensis Archiepiscopi de Adventu Domini. Nunc primum in lucem editur.

XX.

Sermo S. Oldegarii, Terraconensis Archiepiscopi de Adventu Domini. Nunc primum in lucem editur. (Vid. pág. 141.)

Ex arch. Uclensi ord. S. Jacobi (a: Inde descripsit D. Joannes Antonius Fernández universis ordin. S. Jacobi Archivis praefectus, ex MS. pergam. Saec. XII., penes quem fides. Nos ad annum ipsius Sancti emortualem adscribimus, cum non constet annus quo dictus est.) 

Oldegarius Terraconensis Archiepiscopus, de Adventu Domini.

Omnipotens Deus frequenter in divinis Scripturis in mundum advenisse legitur, sive ad exercendum juditium, sive ad linguarum confusionem et Sodomae consumptionem, sive ad exibendam misericordiam. Principaliter autem duos Domini adventus colit Ecclesia. Alter eorum est in gratiam redemptionis cum in Virgine hominem induere dignatus est: alter in judicium universae carnis, cum coelum et terra transibunt. Horum siquidem duorum semper recordari utile ducens Ecclesia catholica, tempus congruum Domini Nativitatem praecedens constituit, in quo officiis et jejuniis uterque digne celebraretur adventus. Sed quia cuilibet diligenter consideranti hoc quod dicimus sine dificultate patebit, pauca de pluribus exempla proponemus. Evangeliorum namque alia de futuro, sicut: Erunt signa in sole: alia de praeterito, sicut: Missus est Angelus Gabriel: alia de utroque, sicut: Anno quinto decimo, cujus finis de futuro est. Testatur in prima Dominica: In illa die stillabunt montes dulcedinem; quod pertinet ad primum. In secunda: Ecce in nubibus coeli Dominus veniet; quod pertinet ad secundum: et ita omnia de utroque permixta invenies, quasi de eodem refferantur. Notandum vero est, quod ex commemoratione praeteriti, alleluya in hoc tempore frequentius, quam in caeteris anni temporibus, praeter Pascha, recitatur.

Quemadmodum in Septuagessima et in sequentibus Dominicis, sic et in istis ad continentiam et vigilantiam hortatur nos Paulus Apostolus dicens: Scientes quia hora est jam nos de somno surgere. Ac deinde subjungit: Non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et emulatione. In his quoque diebus, propter sacram jejunii observationem, et a nuptiis abstinere, et sub continua pace Deo vacare, et negotia sua peragere populum Dei constitui Ecclesia.

Quot autem dierum spatio, vel quo studio hoc jejunium peragi debeat, auctoritatis antiquis scripturis edocemur. Propheta nimirum Daniel assiduis jejuniis et praecibus, in visione tertia primo Domini adventu ex diffinitione temporum per Angelum compta de futuris adhuc, et fine mundi adventu secundo certiorari desiderans, viginti et uno diebus, in quibus nec panem desiderabilem comedit, nec caro et vinum in os ejus introierunt. In visione quarta per Gabrielis relationem edoceri promeruit. Hic quippe huic numero merito consecratus est. In vicessima prima quippe ab Adam generatione secundum habraicae veritatis ystoriam, Isaac natum repperimus, ante quem de Incarnatione Christi nihil prophetatum legimus. De isto quippe Abrae dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen; et post pauca: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Ipsi quoque Isaac dictum: In semine tuo omnes gentes benedicentur; unde Apostolus: Abrae dictae sunt et semini ejus promissiones. Vicessimus quoque primus Psalmus de Adventu et Passione Christi totus contexitur. Septenarius quippe numerus ter multiplicatus XXI. facit; unde et huic ministerio convenienter aptatur. 

Si autem quaeritur cur non quotannis iste jejunio observetur numerus, cum modo usque ad viginti quatuor protendatur, modo usque ad XVIII. contrahatur, licet hoc ex mutabilitate officii contingat, diligenter tamen consideranti facile patebit a praedicto, qui inter utrosque medius est, nequaquam dissentire: Nam quod in inferioribus deficit, in superioribus abundat. Decem et octo quippe, et viginti quatuor, quadraginta duo faciunt. Decem et novem, et viginti tres, similiter viginti, et viginti duo similiter. Si partiaris equaliter XLII. bis, XXI. reperies. Aliter decem et octo, decem et novem, viginti, XXI. XXII. XXIII. viginti quatuor si copulaveris, CXLVII. faciunt. Hunc numerum partire per septem annos, singulis invenies XXI. contingere. Vicessimus quartus etiam numerus, ad quem usque adventus jejunium protrahatur, quando in Dominica Natalis Domini celebratur, nequaquam a misterio vacare creditur. Constat namque Annuntiationem Dominicam in feria sexta, luna paschali XXIIII.a factam fuisse. Ipsam Nativitatem in die Dominica XXIIII.a luna in mense Decembris, qui apud Ebreos nonus est nichilominus contigisse. Quod per Aggeum Prophetam in edificatione Templi sub Zorobabel, et Jesu manifeste praefiguratur. Cum enim praemississet, quod non solum ipsi, sed et sacrifficia eorum, id est, filiorum Israel polluta essent, et odibilia coram Domino ante templi fundationem, subjecit et ait: "Ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vigessima quarta noni mensis, a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini. Ponite super cor vestrum ex die ista, Numquid jam semen in germine ejus, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum (manzana granada), et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam?" Usque ad hanc diem secundum ipsam prophetiam omnia sub maledicto legis fuerunt, et ex hac die cepit Abrae et Isaac benedictio promissa in omnes gentes diffundi in semine Abrae.

Nec minus considerandum est quod Christi Nativitas vigessima quarta die secundum lunam, et vigessima quinta secundum solem, et Anuntiatio secundum lunam XIIII. et secundum solem XV. non abs re contigisse creditur. Vicessimus quippe quintus numerus totus impar ex paribus constat perfectionem munditiae, tam in Conceptione, quam Nativitate designat. Impar enim numerus pluribus Sacrae Scripturae locis castitatem insinuare reperetur; munda quoque animalia septena et septena ad vitam reservari jubentur.

Ex duplicatione septenarii numerum perfectam animi et corporis veram castitatem demonstrat. Hoc de numero dierum succinte transcurrimus. Verum quia jejunium, nisi abstinentia, et bonis operibus sanctificatum fuerit, in conspectu Dei minime acceptatur, non solum ex ipsius Danielis jejunii qualitate, et diversis Prophetarum et Apostolorum institutis, sed etiam Sanctorum ecclesiae Doctorum exemplis informari quisque potest. Haec quidem de Adventu dicta sufficiant.

XIX. Testamentum D. Raymundi de Rocabertino, Archiep. Tarracon., an. MCCXIV. (1214)

XIX. 

Testamentum D. Raymundi de Rocabertino, Archiep. Tarracon., an. MCCXIV. (1214) (Vid. pág. 107.)

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl.

In Christi nomine. Ego Raymundus Dei gratia Terrachonensis Archiepiscopus, gravi infirmitate detentus, in meo tamen pleno sensu et memoria integra meum facio testamentum, in quo eligo et constituo mihi manimissores (: manumissores) meos Dalmacium de Rochabertino et Guillermum de Monte Catano et Raymundum, Terrachonensem Prepositum, et Archidiachonum Arnaldum de Maranciano et Bertrandum Palearensem, Cornubovensem Priorem (prior de Escornalbou) et Johannem de Castello, quibus plenam confero potestatem ordinandi et dividendi omnes res meas, sicut in hac presenti pagina subscribi facio. 

In primis volo et mando ut omnia debita mea solvantur, et emendentur injuriae quas feci alicui, et solvantur et paccentur legata mea de annona mea et vino meo et captivis et omnibus aliis rebus meis mobilibus et expletis praesentibus et futuris. Praeterea dimitto monasterio Sanctarum Crucum CCCC. quartarias annonae quas mihi debet, et omnes vaccas quas habeo cum ipso monasterio, et psalterium meum et ultra dimitto ipsi monasterio centum quarterias frumenti, et centum quarterias ordei, et unum Sarracenum qui vocatur Mafometh, et alium Sarracenum de melioribus bacallariis quos habeo, et duas equas. Dimitto monasterio Populeti CCCC. quartarias ordei, quas mihi debet, et duas equas. Et tabulae ipsius monasterii DC solidos, et operi ipsius monasterii CCCC. solidos. Dimitto monasterio Vallisbonae (Vallbona, Valbona, Vallibona; valle buena) centum quartarias frumenti et L quartarias ordei, quae solvantur de annona mea, quae est apud Villam viridem (Villa verde). Dimitto monasterio de Cadins duos modios ordei. Dimitto Benedicto, alumpno meo centum mazmutinas in auro, et libros meos legum. Confiteor et recognosco quod Johannes de Castello non habet, nec tenet de meo, nisi centum quartarias frumenti et L. quartarias ordei: et de omni annona quam ipse umquam habuit, aut tenuit a me, satisfecit inde mihi ad voluntatem meam et venit inde mecum ad computum, et sum inde bene suus paccatus, et dimitto ei centum mazmutinas. Dimitto pauperibus verecundis centum quartarias frumenti et centum quartarias ordei. Dimitto mensae canonicorum Terrachonensis ecclesiae duas equas et centum quartarias frumenti. Dimitto hospitali de Constantino centum quartarias ordei. Dimitto Johanni de Ceirarola mulam quam ipse equitat, et centum solidos pro vestibus: et volo et mando ut successor meus faciat eum militem, si ego non fecero eum militem. Dimitto Arnaldo de Serralona mulam quam ipse equitat, et centum solidos pro vestibus. Foeminae de Constantino X. quartarias ordei pro emendacione domorum suarum quas destruxerunt domus Berengarii de Pratis, quando ceciderunt. Dimitto hospitali pauperum Terrachonae centum quartarias ordei, ut eos cotidie det in elemosinis pauperum. Dimitto inter familiam meam quae mecum ad praesens vadit, centum mazmutinas: inter familiam castri Tarrachonae et Constantini C mazmutinas. Dimitto caritati Sanctae Mariae de Gerunda centum mazmutinas. Totum residuum de censu de Cirvillaria, excepto hoc quod inde jam assignavi, et dedi Terrachonensi canonicae et Preposito, dimitto hospitali pauperum Terrachonae. Solvo et laxo Terrachonensi canonicae et Preposito totum hoc quod exigebam et requirebam in manso de Boella qui fuit Berengarii de Rafegera et Laurentii. Laudo et concedo Terrachonensi canonicae medietatem per omnia loca in Sancta Maria de Plano, excepta ecclesia cum suis primitiis et juribus ecclesiasticiis, quam mihi ex toto retineo: et salvo Bernardo de Sancta Maria in omni vita sua hoc quod habuit et tenuit, postquam ecclesiam adquisivit a me. Dimitto operi claustri Terrachonae mille solidos. Dimitto Cornubovensi ecclesiae CCCC. solidos, qui solvantur Terrachonensi Praeposito, et ipse emat inde honorem de opus ipsius ecclesiae, de cujus expletis et redditibus fiat semper pietas canonicis ipsius ecclesiae in die anniversarii mei. Dimitto ecclesiae de Petregali decem migerias frumenti et X. migerias ordei: Sanctae Mariae de Canino C. solidos qui dentur in ornamento ipsius ecclesiae: Sanctae Mariae de Miraculo C. solidos, qui dentur in ornamento ipsius ecclesiae: Sanctae Mariae de Monte Serrato C. solidos. Dimitto omnibus presbyteris saecularibus Terrachonae, unicuique XX. solidos. Dimitto Raymundo de Conesia et Guilaberto et Guillermo de Albarellis, unicuique eorum IIII. morabatinos in auro. Dimitto Guillermo de Spinales, Terrachonensi canonico triginta morabatinos censuales, quos accipiat singulis annis, dum in scolis fuerit, in molendinis quae ego emi a Berengario de Pratis apud Constantinum. Volo et mando ut solvantur Guillermo de Plano centum mazmutinas, quas predecessor meus Raymundus de Castro terciolo (Castellterzol) ei dimisit, si poterit probare eas sibi deberi. Dimitto Arnaldo de Maranciano, Terrachonensi Archidiachono Decreta mea in omni vita sua, et post obitum suum devolvantur Terrachonensi canonicae. Dimitto CCC. solidos in tumulo meo marmoreo faciendo. Solvo Saurinae de Claro Monte medietatem pignoris de feudo centum sellarum. Dimitto Sanctae Mariae de Monte gaudii decem quartarias frumenti, et X. quartarias ordei pro calce quam inde accepi. Dimitto captivis redimendis septingentas mazmutinas in auro, ita quod Francigena redimatur inde prius, et residuum detur in redemptionem aliorum captivorum. Dimitto Alfamae X. quartarias frumenti, et decem quartarias ordei. Dimitto leprosis Terrachonae XX. solidos: leprosis Constantini XV. solidos: hospitali de Gerunda quod est citra Onar XX. solidos: Adalaydae alumpnae meae centum solidos. De venditione minuciarum quam feci in trasacto anno supra quam erat contentio ratione monetae, volo ut secundum valorem et aestimationem marchae argenti accipiatur hoc quod adhuc inde debetur mihi. Volo et mando ut de pignoribus, quae ego habeo ratione Bernardi Amoros, accipiantur expleta in solutionem et pagam. Solvo et laxo hospitali pauperum Terrachonae et operi ecclesiae Terrachonae decimas, sicut eas accipiebant tempore Berengarii de Villamulorum, praedecessoris mei. Volo et mando quod umquam non requiratur aliquid vel exigatur ab hominibus de Constantino de venditione honorum suorum, sed libere et quitie liceat eis eos vendere, fatiga facta prius in me aut successoribus meis. Assigno Johanni Cequo victum in castro Terrachonae. Recognosco quod Arnaldus de Sardinia habet quartam partem in quatuor Sarracenis quos habeo cum eo, et dimitto ei ducentos solidos super ipsis Sarracenis et aliis rebus meis. Laudo et concedo Johanni Thomae partem quam habet in Sarracenis quos habeo cum eo, sicut scriptum est in albarano. Recognosco quod illa viginti millia solidorum Barchin. monetae, quae Guillermus Durfortis et Bernardus de Arcubus mihi debent, et quae Dominus Rex dedit et assignavit mihi super eos pro redemptione castri de Pals, sunt Dalmatii de Rochabertino, nepotis mei: et de ipsis denariis solvantur inde mihi mille mazmut., quas Gaufridus de Rochabertino, frater meus mihi debebat. Dimitto Beatrici, filiae Raymundi de Villamulorum C. mazmut. Volo et mando ut arbitrio Guillermi de Campmayn (y no Capmany) emendetur homini de danla quod exigit et requirit a me. Dimitto Artaldo de Fuxano unum optimum ensem meum. Volo ut solvantur Bernardo Gibot C. solidos pro Sarraceno quem habui a patre suo. Dimitto ecclesiae de Villa Bertrandi mille solid. ut ibi instituatur unus sacerdos qui semper celebret in ipsa ecclesia pro anima mea et fratris mei Gaufridi, et omnium fidelium defunctorum. Accipio et assigno ad opus sepulturae meae centum quartarias frumenti et CC. quartarias ordei. Volo et mando ut cavallaria quam Raymundus de Castro terciolo dimissit Bertrando de Castro sir, detur et compleatur ei. Dono praeterea et dimitto Tarrachonensi canonicae et Praeposito tredecim millia solidorum, et quingentos et octo solidos et dimidium, quos mihi debent homines de Villa Viridi, sub hac forma et conditione quod ex ipsis denariis emantur honores ad unam candelam illuminandam, quae die noctuque ardeat in ipsa ecclesia, praeter alia candelam quam institui ibi: et ex ipsis denariis procurentur perpetuo singulis diebus quatuor pauperes in refectorio Terrachon., et etiam annuatim in die anniversarii mei procurentur in ipso refectorio triginta pauperes, et totum refectorium cum laycis et clericis qui ibi fuerint honorifice. Praeterea volo et statuo quod Bernardus de Sancta Maria perficiat et compleat illud opus Sanctarum Crucum, et illo peracto et consummato ipsum concedo et confiteor absolutum ex omnibus receptionibus, tam numorum quam annonae, quas fecerat et expensis. Haec autem omnia dimitto sub tutela et defensione et protectione Dalmatii, nepotis mei, et Guillelmi de Monte Catano, et Raymundi Tarrachon. Praepositi et Archidiaconi, et Bertrandi, Cornubovensis Prioris, et Johannis de Castello, ut ipsi faciant semper haec omnia sicut scripta sunt, firma et illibata permanere. Praeterea assigno Praeposito et praepositurae quingentos solidos Barchinonae monetae ante omnia accipiendos in omnibus rebus meis ad complenda praedicta stabilimenta. Actum est hoc kalendas julii anno M.CC. quarto decimo Dominicae Incarnationis. = Ego R. Dei gratia Terrachon. Archiepiscopus hoc laudo et firmo. = Ego Raymundus, Terrachonensis ecclesiae Praepositus subscribo. = Ego Bertrandus, Cornubovensis Prior subscribo. = Ego A. Tarrachonensis ecclesiae Archidiachonus. = Ego Ferrarius de Guardia testis subscribo. = Sig+num Berengarii de Olzina. = Sig+num R. de Ucetia. = Ego Johannes de Castro subscribo. = Ego Bernardus Gibotus hoc scripsi die et anno prefixo.