miércoles, 22 de febrero de 2023

XXI. Carta libertatis facta a D. Bernardo, Archiepiscopo et Roberto, Comite habitatoribus Tarraconae, an. MCXLIX. (1149)

XXI.

Carta libertatis facta a D. Bernardo, Archiepiscopo et Roberto, Comite habitatoribus Tarraconae, an. MCXLIX. (1149) (Vid. pág. 147.)

Ex Cartul. eccl. Tarrac.

In Christi nomine. Haec est carta libertatis, quam ego Bernardus, Tarraconensis Archiepiscopus, et Robertus, Princeps ejusdem civitatis facimus habitatoribus Tarraconae, qui modo ibi sunt, vel ad eandem urbem incolendam deinceps venerint. Donamus siquidem illis et successoribus eorum, quod de mansionibus eorum, quas intra civitatem vel extra habent, et habituri sunt ipsi et haeredes eorum, nullum faciant servitium, censum vel usaticum, sed habeant eas ipsi et haeredes eorum solide et libere ad omnem voluntatem suam faciendam; ita videlicet, quod possint vendere, donare aut impignorare illis habitatoribus, qui assidue steterint in ipsa civitate, vel in territorio eiusdem civitatis. Praeterea concedimus et donamus eisdem habitatoribus eiusdem civitatis quod de omnibus terris, vineis et hortis, quas de eremo in agriculturas redegerint, nihil penitus donent, nisi decimas et primitias, ulli hominum, sed solide et libere habeant ipsi et successores eorum ad voluntatem suam faciendam; ita videlicet, quod possint eas vendere, donare aut impignorare, illis, videlicet, habitatoribus, qui assidue steterint in ipsa civitate, vel in eius territorio. De terris vero cultis, quas modo habent in suum alodium, unusquisque faciant inde voluntatem suam, sicut de aliis terris, quas superius posuimus. In personis autem habitatorum Tarraconensis civitatis et sui territorii, nullus hominum faciat districtum, vel aliquam fortiam, seu exactionem, nisi illi duo judices, quos nos elegerimus ad hoc faciendum per iustitiam; possessiones quoque eorum mobiles, sive suum avers, (habers; haberes; bienes muebles) nullus hominum capiat, vel aliquo modo auferat, sive aliquo ingenio surripiat, nisi illi supra dicti judices, quibus datum est hoc facere per iustitiam. Anno ab Incarnatione Domini M.C.XL.VIIII., acta tertio nonas septembris, anno XII. regni Regis Ludovici Junioris (a). = Sig+num B. Tarracon. Archiepiscopi. = Sig+num Roberti, Principis Tarraconae. = Sig+num Agnetis (.) = Sig+num … Bordet. = Sig+num Guillermi Daquilon. = Sig+num Comitis. = Sig+num Guillermi Petri. = Sig+num Bernardi de Castellet. = Sig+num Balduini.

(a) Nota diem 3 non. sept, anni XII. regni Ludovici Junioris, anno 1148 correspondere; unde in altera datarum mendum irrepisse quisque colligat.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.