martes, 31 de enero de 2023

XLV. Epistola Fr. Raymundi de Penyafort ordinis Praedicatorum ad Jacobum I. Aragoniae Regem.

XLV. 

Epistola Fr. Raymundi de Penyafort ordinis Praedicatorum ad Jacobum I. Aragoniae Regem. (Vid. pág. 152.)

Ex regio Tabul. Barcinon.

Inclito et in Christo magnifico Domino Jacobo, Dei gratia Regi Aragonum, Majoricarum et Valentiae, Comiti Barchinon., et Urgellen., ac Domino Montis pessulani Fr. Raymundus de Pennaforti in ordine fratrum Praedicatorum minimus salutem et Spiritus Sancti consolationem. Serenitatis vestrae, litteris diligenter inspectis, refero gratias, quantas scio et valeo, Patri luminum, largitori omnium gratiarum super tribus. Primum, quia vestra celsitudo mei pauperis vestri dignatus es recordari, infirmitatibus meis compatiens, et de salute requirens. Secundum quia tribulationes vestras, et earum radices, vestramque innocentiam mihi devoto vestro tam familiariter, tamque humiliter intimastis. Tertium quia ex ipsarum litterarum tenore patientiam vestram, et circunspectam discretionem intelligens confido, quod ille, qui scrutatur renes et corda, cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, cui venti tentationum et mare tribulationum obediunt, ad cuius nutum tempestas in tranquilitatem convertitur, faciet misericorditer, et disponet quod universa et singula cooperabuntur vobis in bonum: et juxta desiderium vestrum, et meum, post laborem sequetur requies, tristitia, si qua fuit, vertetur in gaudium, et juxta mensuram dolorum erit mensura consolationum, quando Pater misericordiarum Deus absterget omnem lacrymam ab occulis Sanctorum, quando recipiet unusquisque secundum suum laborem multiplicatum praemium in retributione justorum. Utinam me faciat Deus participem illarum consolationum, quas desidero vos percepturos, cum in illa die remuneraturus est suos justus judex Dominus Jesus Christus. Super eo spetiali facto, de quo placuit vobis mihi scribere aliquid, si oportunitas se offeret, non videtur mihi quod sit necessarium per Dei gratiam, pro eo quod sicut intellexi a dilecto in Christo Petro Alberti (a) latore praesentium, devoto et fideli vestro, expeditum est negotium juxta votum. Fui tamen, et sum, et ero semper praestante Domino promptus ex animo, et paratus procurare secundum possibilitatem meam et gratiam quidquid honori vestro intelligerem expedire secundum Deum et nostri ordinis honestatem. Quod tamen ita simpliciter scribo vobis, non miretur vestra dulcis benignitas, sed parcat nobis et ascribat infirmitatibus meis, quae sunt, et fuerunt istis diebus longe solito graviores. Sit ipse, qui dat, per omnia benedictus. = Domino Regi secretum.

(a) Forte is Petrus Arberti, canonicus Barcinonensis, egregia doctrina clarus, qui Capituli sui procuratorio nomine concilio provinciali Tarraconensi 1248 interfuerat.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.