lunes, 24 de abril de 2023

VI. Litterae Vicarii generalis ecclesiae Valentinae,

VI. 

Litterae Vicarii generalis ecclesiae Valentinae, quibus Capitulum Maioricense de gestis in concilio provinciali Valentiae coacto hoc anno certiorem reddit, an. MDXVII. (Vid. página 100.)

Ex lib. dicto amarillo eccl. Maioric. 

Sequens epistola fuit missa a reverendo domino Vicario generali et Officiali Valentinae civitatis ad reverendos electos Capituli et cleri Maioricen. quando Rev. Dom. Arnaldus Albertinus, canonicus Maioric. rediit ad hanc civitatem a concilio provinciali Valentiae celebrato, ad quod fuerat missus pro parte reverendissimi domini Episcopi, Capituli et totius cleri Maioricen. tamquam eorum sindicus et orator. In cuius epistolae dorso erat scriptum.

Reverendis patribus et dominis dominis electis Capituli et cleri Maioricen. = Intus vero sic erat scriptum:

Reverendi P. et egregii domini: Recepimus litteras vestras calendis augusti, quas obtulit nobis reverendus dominus Arnaldus Albertinus, iuris utriusque doctor, et canonicus istius ecclesiae Maioricen., dignus orator vester: cuius adventus nobis et toti provintiae Valentinae gratus ac periucundus fuit ob singularem iuris prudentiam, quam in decidendis dubietatibus in hoc provinciali concilio emergentibus coram omnibus presetulit, sine quo negotia vestra et huius provintiae periclicata fuissent; adeo quod eius presentia decoratum et nobilitatum fuit hoc sanctum concilium. In quo quamplurima ardua Dei servitium concernentia fuissent pertractata, si praesens adesse potuisset excellens ac reverendissimus dominus Archiepiscopus noster, qui ob desideratum adventum catholici Regis nostri occupatus, hanc provintiam visere non potuit, sicuti per litteras excusatorias nobis et toti provintiae, claruit. Fuerunt quippe in eodem concilio conclusa et determinata ea, quae sunt in evidentem utilitatem huius provintiae, prout ex relatione eiusdem oratoris vestri percipere poteritis, et in actis inde confectis quae ipsi tradi mandavimus latius continetur. Adhibuit quidem permagnam solicitudinem et vigilantiam praefatus orator in singulis sessionibus dicti concilii, ut ipsum debito fine concluderetur. De quo non modicum mirabamur ob insignem huius urbis habitationem quam multi affectant; et ipse abire festinabat: quem detinere volebamus usque quo concilium provintiale debito fine clauderetur; nisi amor patriae, charitas propinquorum et obedientia sua erga vos ipsum revocassent. Idcirco eius precibus devicti licentiam abeundi concessimus: habemusque insuper gratias vobis permagnas ob summam diligentiam quam adhibuistis in destinando praedictum oratorem vestrum oportuno tempore comparentem ad celebrationem prelibati concilii; et ultra obsequium Deo a vobis exhibitum vice et nomine illustrissimi domini nostri Archiepiscopi inter memoralia gesta huius provintiae munerabimus; offerentes nos pro honore vestrarum reverentiarum multo maiora facturos. Quarum Deus Omnipotens dignetur vitam et statum feliciter augere ad honorem sanctae matris Ecclesiae. Et bene valeant. Ex urbe Valentina octava mensis septembris, anno domini millessimo quingentessimo decimo septimo. = Ad mandata V. D. paratus. = Franciscus Soler, Vicarius generalis et Officialis.

V. Oratio coram Sanctissimo Domino nostro Papa, Joanem, Maioricensem Episcopum

V. 

Oratio coram Sanctissimo Domino nostro Papa, facta per reverendissimum in Christo patrem Dominum Joanem, Maioricensem Episcopum, et serenissimi Domini Regis confessorem, circa medium saec. XV. (Vid. pág. 77.)

Ex cod. ms. saec. XV. exeunte biblioth. Episcop. Maioricen.

Nemo quidem etiam doctissimus et eloquentissimus, Sanctissime Pater, et tremente Princeps ecclesie, de tuae divinae vocationis prerogativa, et summae potestatis excellentia posset vel pauca disserere. Sunt quidem res altissimae considerationis; quia mentis humanae aciem transcendunt, et exuperant omnem sensum. Ego vero, licet indoctus et rusticus eloquentia, iuxta mei ingenii parvitatem paucula disseram impolita, eo maxime quia prohibuit Dominus in templo suo plantari nemus. Vestram siquidem vocationem, Pater beatissime, non humanam sed divinam arbitror. Et perspicuum est quia in omnibus naturis ordinatis invenitur aliquid quod est secundum motum propiae naturae ut cum aqua tendit ad centrum; aliud vero quod ut secundum motum superioris naturae, ut cum movetur circa centrum secundum fluxum et refluxum. Sic profecto creatura rationalis in suis actionibus et electionibus duplex habet principium sui motus. Unum quidem interius, quod est ratio humana: aliud vero exterius, quod est instinctus divinus, seu motus Spiritus Sancti. Reverendissimi autem Domini Cardinales, et Sanctae Romanae Ecclesiae patres conscripti in tua sanctissima electione non quidem fuerunt moti a principio intrinseco rationis humanae; quoniam non per ampla consilia, non per varias deliberationes, non per humanae prudentiae, dissertum, sed subito a Spiritu Sancto per dona consilii et intellectus, sapientiae atque scienciae moti, te in Christi Vicarium et Summum Pontificem unanimiter et concorditer elegerunt. Quia iis, qui moventur a superiori principio, non expedit conciliari secundum rationem humanam; moventur enim a meliori principio, quam sit ratio humana, inquit Aristoteles in capitulo de bona fortuna. Ac, Pater beatissime, non ab hominibus, sed a Deo vocatus es, velut Aaron, ut sis sponsus Ecclesiae, quem super reliquos arctus eiusdem cernimus eminere, praestantissimeque omnium, tanquam supra elementa coelum, tanquam arcem inter reliqua urbis moenia. In hac arce tua regalem quandam dicimus praesidentiam eminere, cui omnia Corporis Christi mystici membra parere debent ut Principi, ancillari ut Deo. Bene clamat legislator Moyses: si quis noluerit obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino, moriatur homo ille. Quoniam tamquam peccatum ariolandi est nolle acquiescere; et sicut scelus idolatriae nolle obedire, inquit divina Scriptura, et iure damnationis sustinet sententiam si quis contempserit summi Pontificis obedientiam, tamquam si contempserit divinitatis potentiam, inquit Glosa super illo Christi verbo: qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Animadverte igitur Pater beatissime, quoniam cum esses parvulus in oculis tuis, caput factus est in tribubus; non quidem ad influendum, quoniam haec ratio capitis solius Christi est; sed ad gubernandum et providendum. In hac autem tua divinissima providentia ostende te, non Dominum, sed patrem et matrem subditorum: patrem corripiendo, matrem fovendo; sed suspende verbera, produc ubera: pectus tuum lacte pinguescat, non typo turgescat; et si severitate opus sit paterna sit, non tyranica. 

Tuae vero summae potestatis excellentiam, pater beatissime, magis admirari, quam declarare licet; quoniam pravum et iniquum censeo non admirari te hominem admiratione dignissimum. Tu enim homo, non quidem animalis; quia animalis homo non sentit ea quae Dei sunt; sed homo utique spiritualis; non tam quia spiritu vivis, et spiritu ambulas; sed homo certe spiritualis ab illa plenissima et spiritualissima potestate dictus, qua omnia diiudicas, et ipse a nemine iudicaris. Unde spiritualis potestas terrenam potestatem habet instituere, ut sit, et iudicare, si bona non sit. Ipsa vero a Deo primum instituta a nemine iudicatur, inquit Hugo, secundo de sacramentis. Hanc potestatem, Pater beatissime, non ab hominibus, sed a Christo inmediate accepisti. Nam electio quam de Summo Pontifice Romana celebrat ecclesia, dispositio quaedam est, non formae introductio: unde non ecclesia, sed Christus inmediate te hominem spiritualem formavit, et creavit ad imaginem et similitudinem suam: ad imaginem quidem quantum ad impressionem caracteris episcopalis: ad similitudinem vero, quantum ad plenitudinem potestatis, et jurisdictionis universalis. Hanc potestatem, Pater beatissime Cesar non habet, non Reges, non populi, nec totus denique clerus, nisi tantum dependentem aut subordinatam. Hanc potestatem si quis usupare praesumpserit, haereticus est, et a fide devius; quia omnis qui Romanae ecclesiae privilegium, ab ipso summo capite ecclesiarum traditum, auferre conatur hic proculdubio hereticus est: fidem quippe violat, quia adversus illam agit, quae mater est fidei, ut in Decretis habetur XXII. dist. Hanc potestatem, Pater beatissime, tu non potes subicere: quoniam in optime ordinatis idem esse summum et subditum manifestam implicat contradictionem. Facere autem aliquid implicans contradictionem, nedum humanae, sed divinae repugnat omnipotentiae. Imposibile enim iuris est; ut Summus Pontifex constituere possit alium equalem aut maiorem se: sicut Deus Trinitas non potest alium Deum facere aequalem sibi, aut maiorem se: verba sunt Alvari de Statu et planctu ecclesiae. Propter hanc potestatem, Pater beatissime, admirabile et stupendum est nomen tuum in universa terra. Hinc est quod cuncti qui Christum vere colunt, gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur; ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Regnum tuum regnum omnium saeculorum; quod de regno ecclesiae, et nullo altero intelligendum puto. Propter hanc potestatem, Pater beatissime, tu es sacerdos magnus, summus Pontifex, Princeps Apostolorum. Tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Ecce quam praecelsis titulis, Pater beatissime, propter hanc potestatem tua Sanctitas decoratur. Propter illam te quasi Deum in terris colo: tibi obedio, atque adoro vestigia pedum tuorum orans Christum, cuius vicem geris in terris, ut eius sponsa, nostra mater Ecclesia; sub tua divinissima providentia digne et laudabiliter gubernetur; et tu, Pater beatissime ad multos annos valeas feliciter et in evum. Amen.

II. Constitutio Capituli Maioricensis, Sede vacante, de vita et honestate clericorum, an. MCCCLXXVII.

II.

Constitutio Capituli Maioricensis, Sede vacante, de vita et honestate clericorum, an. MCCCLXXVII. (Vid. pág. 21.)

Ex actis capitular. eccl. Maioric. eo anno. 

Sacerdotes nostri contaminant sancta et reprobant legem Dei, dum laxatis habenis, divinis officiis omissis, ad illicita se transferunt, atque inhonesta. Hinc est, quod cum ex frequenti et assidua multorum clamatione intellexerimus quod nonnulli presbiteri et alii in inferioribus ordinibus constituti, in Sede Maioric. et extra illam beneficiati, dum missarum sollempnia, et etiam aliae horae canonicae in dicta Sede sollempniter peraguntur, sui honoris ac dignitatis ordinum quos receperunt immemores, cum superpelliceis seu cappis, omissa divina psalmodia, ad quam de iure sunt astricti, absque aliqua rationabili causa, antequam officium missae vel aliarum horarum canonicarum sit finitum, chorum frequenter exeunt, et per ecclesiam soli vel cum laicis circuunt et discurrunt, plerumque vana et prophana atque multa inhonesta mulieribus, quae ad divinum officium in sacra Dei domo conveniunt, labiis pollutis loquuntur et dicunt, cum oculis hinc inde turpiter annuendo; et adhuc hiis omnibus non contenti dictam ecclesiam exeunt, et acie mixta cum laicis, per vias et vicos adhuc cappis seu superpelliceis tenentibus se exponunt, et de se ipsis spectaculum faciunt, non animadvertentes quo modo in dicto Domini Esau foras, idest, ecclesiam egressus, discurrens per campos venando, hoc est, per vicos et plateas mulieres impudice videndo, benedictione paterna fuit privatus; et ille Sedechias exiens Jerusalem in campo Jericontino a Chaldeis comprehensus fuit et excecatus; ex quibus ipsis divinum officium diminuitur, infamia toti clero irrogatur, et scandalum in populo generatur, infinitaque mala et peccata oriuntur et perpetrantur, in divinae majestatis non modicam offensam, et astantium, ut dictum est, scandalum populorum. Quapropter nos Bartholomeus de Podio aulucho et Berengarius Borroni, canonici et Vicarii in spiritualibus et temporalibus, Sede vacante, ecclesiae Maioricen., Jaspertus de Tragurano, Guillermus Vaylo, Nicolaus Roselli, Bartholomeus Manresa,  Jacobus de Rippis, Raymundus Mir et Bernardus Rosselli, canonici Maioric. praesentes et capitulum celebrantes intus sacristiam ecclesiae Maioric., ubi ab antiquo capitulum solitum celebrari, et ubi fuimus ad sonum campanae more solito vocati et congregati pro capitulo celebrando, coeteris concanonicis nostris e civitate et dioc. Maioric. absentibus qui ad talia vel similia, de usu, statuto seu consuetudine dictae ecclesiae non vocantur, nec consueverunt vocari, huic morbo quam nobis possibile est medelam procurare cupientes, hac irrefragabili constitutione statuimus et statuendo sancimus, quod nullus presbiter vel in sacris ordinibus constitutus, aut quivis alius in Sede Maioric. vel alibi infra dioc. Maioric. beneficiatus, absque rationabili causa, dum missarum aut aliarum horarum canonicarum sollempnia peragentur, aut sermo divinus fiet populo, cum capis seu superpelliceis, vel gramasiis seu epicogris audeat discurrere per ecclesiam, vel sedere aut stare in valvis ecclesiae cum capis seu superpelliciis per vias aut per vicos, aut sedere in tabula ubi diebus festivis et dominicis elemosina confratris et fabricae solvuntur per confratres; et hoc sub pena quinque solidorum fabricae Sedis Maioric. aplicandorum, et sententia excomunicationis, quam in huius nostrae constitutionis transgressores et eorum quemlibet nunc ut ex tunc, et e contra; trina canonica monitione premissa ferimus in hiis scriptis. In quas quidem penas, quicumque de supra dictis huius nostrae constitutionis, etc.

Propterea statuimus et ordinamus quod nullus presbiter seu beneficiatus quamdiu praedicabitur populo in dicta Sede, audeat sedere in gradariis per quae ascenditur ad tronum seu locum in quo praedicatur, et ad tronum organorum; sed habeat audire verbum Dei vel in altari vel in dictis tronis, aut in stallis ipsius chori, neque etiam audeat sedere in stallis seu cathedris inferioribus, quamdiu de superioribus aliqua vacuae reperientur; et hoc sub penis supra dictis, modo et forma superius expresatis. In quorum, etc. Quod fuit actum Maioricae intus sacristiam praedictam, nona die mensis aprilis, anno a nativitate Domini M.CCC.LXX septimo.