martes, 17 de marzo de 2020

XXXIV. Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

XXXIV. 
Perg.n. 167, Pedro I. 1° oct. 1203.

Ad noticiam cunctorum perveniat quod ego
PetrusDei gratia rex Aragoniset comes Barchinone per me et per omnes successores meos concedo laudo dono et per presentem scripturam confirmo tibi Arnaldo Palatiniet tuis omnibus successoribus castrumet locumqui vocatur secundumchristianosBoset secundum sarracenosVallis Urserahoc modo videlicet quod illum locum construatis et populetis et vos et vestri successores per hereditatem habeatis et possideatis perpetuo ita tamen quod de illo castello (parece castelio)et loco per me et per meos successores regnaturosin regnoAragonispacem et guerram contra cunctos faciatis quandocumque et quocienscumquea me vel a meis tibi vel tuis fuerit dictum et mandatum et etiam quod non prodeat vel exeat malum sive dampnum terremee et regnomeo et si aliquid malum vel raubaria inde exiret bona fide tenearis tu et tui qui predictum castrumhabuerint malum et raubariam restituere et emendare juxta judicium curiemee. Assigno autem et dono terminos huic castellode Penna Golosausque ad collatumde Forcatiset ex alia parte de Penna Golosa usque ad fossasde Mescideet de fossas de Mescideusque ad rigum sicumde illa Moscarolaet sicut tenet rigus sicususque ad focemde campode Açenedaet de Osca (parece Osea)intus sic dono tibi istos terminos totos intus per circuitumapud ipsum castrum.Predictum autem castrumet locumcum istis predictis terminis cum ingressibus et egressibus suis cum aquis pascuis pratis silvis et nemoribus heremis et populatis sicut dictum est dono et concedo tibi Arnaldo Palatiniet tuis omnibus successoribus per hereditatem propriam predictis conventionibus michi et meis salvis et retentis integre michi et meis. Datum apud Turoldie dominica prima mensis octobris per manum Johannis de Beraxdomini regis notarii et mandato ejus scripta sub era MCCXL prima- Signum + Petri regis Aragoniset comitis Barchinone. - Hujus rei testes Berengarius de Attentia senior in TurolEximinus de Lusia senior in SosPetrus Xemini de Orreasenior in BurgiaGarcia Rumei senior in CalatajubBernardus de Castellazolosenior in AinsaPetrus Sesse seniorin ArandaBlaschus Rumeisenior in Tirasona. - Signum + Johannis de Berax.


//

patrimonio rural valenciano

XXXIII. Perg. N° 120, Pedro I. Octu. 1201.

XXXIII. 

Perg. N° 120, Pedro I. Octu. 1201.

Manifestum sit omnibus quod ego
Petrusdei gracia rex Aragoniset comes Barchinone laudo et concedo omnibus hominibus de Fragaet etiam plenariam eis dono licenciameligendi inter eos ad invicem XX de melioribus probis hominibus et provectioribus tocius ville de Fragaqui utique salva fidelitate nostra servitio et directis atque aliorum dominorum de Fragapossint fideliter et per sacramentum villam de Fragaregere disponere et gubernare ad bonum videlicet et melioramentum ipsorum hominum de Fragatam majorum quam minorum. Mando itaque et firmiter precipio omnibus hominibus de Fragaquod hanc constitucionemnostram et mandamentum factum ad comunem utilitatem villespontanei concedant et confirment et quod nemo sit ausus huic constitucioninostre in aliquo contradicere vel contra ire quod qui faceret iram nostram incurreret et pro solo ausu pena mille solidorumferiretur. DatumZahedina(Zaidín, Saidí) per manum P. de Blandisnotarii domini regis anno Domini MCCImense octobris salva semper sicut dicta est fidelitate nostra servicio et directis et dominorum. - Hujus siquidem rei testes sunt P. majordomus Johannes de BerixAssilitus de Gudalet Bonafus bajulus Ilerdeet quamplures alii qui non sunt hic scripti. - Sig+num P. de Blandis qui mandato domini regis hoc scripsit mense et anno quo supra.


xxxiv-perg-167-pedro-i-1-octubre-1203-bos-vallis-ursera

XXXII. Reg. Núm. 2, fól. 99. Oct. 1194.

XXXII. 

Reg. Núm. 2, fól. 99. Oct. 1194.

In Dei nomine et ejus divina gratia notum sit cunctis presentibus atque futuris quod ego
lldefonsusDei gratia rex Aragoniscomes Barchinone et marchio Provincie facio hanc cartam populationiset fueriet doni. Placuit michi bono animo et spontanea voluntate quod dono atque concedo ad honorem Dei et populi christiani vobis omnibus populatoribus qui modo estis in Camaroneet qui in antea ibi venieritis populare podiumquod dicitur Camaroncum omnibus terminis heremis et populatis cum aquis et silvis et pascuis et herbis et garricis planis et montibus nemoribus et venacionibus et cum omnibus que ad usum hominis pertinent et pertinere debent et sicut omnia includuntur infra istos terminos subscriptos scilicet de illa serrade Fos Calandade Pitarraet vadit ad vallemde Nuçe (o Nuce, parece una cedilla) et sicut via de Alcorisaexit ad Senoet venit per illam serramde Senoet exit supra Benfigumet inclaudit Valiponet sicut vadit ad connamde Xixileuet exit ad Carrumet Almanarellamet inclaudit Giagantam(Jaganta) et sicut talat et includit Petrafitaet Quinqueturres(Cinchtorres, Cinctorres, "Cinco Torres")et sicut vertunt aque de Monte Loborversus Quinqueturreset de illis molis Dares(Ares del Maestre o Maestrat) et de Asclumintus et de la Lachavaet de Balmanaet de Balinouet de Belet de Arberintus et sicut claudit Morellumcum suis terminis quam vobis dono et concedo quando Deus dederit illam in manum christianorumet sicut de illis Germanelliset de Azenerolaintus cum illa canata de Berix(la cañada de Verich) et de Lenade Calandapreter castrumde Bonjolversus Camaronem.Hec omnia ut dicta sunt et inclusa sicut melius dici et nominari possunt ad vestram utilitatem dono
et concedo vobis et vestris imperpetuum libere et sine omni impedimento et sine omni contrarietate mei et meorum successorum salvo meo meorumque successorum dominio et potestate et fidelitate in omnibus castris et locis que infra dicta loca sunt et erunt Deo auxiliante. Retineo autem michi et meis ad opus illius
castri de Camaronduas miliciasde terrain regativoet unum casalemolendinorumet unum furnumubi melius michi placuerit et bajulum meum sive justiciam. Preterea dono et concedo vobis et vestris in perpetuum illos bonosfueros Cesaraugusteut vos et omnis vestra generatio et posteritas populetis et sitis ibi ad illos fuerosliberi et franchi sine omni mala voce et sine omni corrupcione sicut melius dici et intelligi potest ad vestram utilitatem et vestrorum successorum et sicut melius in carta Cesaraugustecontinetur. Concedo similiter vobis et vestris quod non donetis lezdamneque pedaticumde ulla vestra mercaturaper totum regnum AragonisusqueCervariamneque ullam consuetudinemquam ullus mercator debeat dare. Similiter concedo vobis imperpetuum mercatumin die sabbatiita ut quicumque ibi veniat sit salvus et securus cum omnibus suis rebus in eundo et redeundo et quod non sit pignoratus neque gravatus per totam viam per ullam querimoniam quam de illo habeat ullus homo. Similiter concedo ut quicumque vos vel ad vestram populacionem venientes gravaverit vel pignoraverit vel malum fecerit injuste pectet michi D solidos et clamanti alios D solidos. Similiter si aliquis habuerit querimoniam de vobis vel de vestris veniat accipere directum inde in Kamaroneante meam justiciam. Similiter volo quod quicumque inter vos tenuerit per annum et diem sine mala voce domos vel alios honores habeat de cetero illos in perpetuum sine omni contradiccione nisi tenuerit ea in comanda vel in pignore. - Signum + Ildefonsi regis Aragoniscomitis Barchinone et marchionis Provincie. - Facta carta in Ontiniana(Ontiñena) mense octobris sub era MCCXXXIIregnanteme regein Aragonein Barchinoneet in Provinciastante episcopo Gombaldo in Ilerdaepiscopo Richardo in Oschaepiscopo Raimundo de Castro azol in Cesaraugustaepiscopo Johanne Frontini in Tirasonastante senioreFerrando Roderici in Turolioet in Darochaet in Calataiubet in BelxitTarino in TirassonaMichaele de Sancta Cruce in EpilaPetro Corneliiin OschaGuillelmo de Castro Aszolin Aviszaulaet in RipacurtiaPetro Cesse stante majoridomo regis. - Sig+num Berengarii de Parietibusnotarii domini regis qui hanc cartam ejus mandato scripsit cum litteris suprapositis in linea octava.


xxxiii-perg-120-pedro-i-octubre-1201-fraga


Camarón es un despoblado medieval situado en el actual término municipal de Mas de Matas, en la comarca del Bajo Aragón de la provincia de Teruel. Existe una hipótesis toponímica que hace remontar el topónimo Camarón a partir del latín CAMERINUM, suponiendo que fue una fundación romana con colonos italos provenientes de los alrededores de la ciudad homónima CAMERINUM en Umbría. Otra hipótesis lo relaciona con el celta *CAMBOS ("curvado"), con sufijo -ón y r epentética. En este caso se relacionaría con la palabra de la Ribera Alta del Ebro cama (parte de un campo que queda sin labrar entre un surco y la frontera). Camarón fue un núcleo importante de población durante el periodo de dominación musulmana. Fue reconquistado definitivamente en el año 1169 por los calatravos de Alcañiz. Justo después de su reconquista definitiva los reyes Alfonso II y Pero II reconocieron Camarón como propiedad de Don Arnal Palacín. En el año 1185 Alfonso II dio Camarón y otros pueblos de los alrededores al arzobispo de Tarragona para que los repoblara, trayendo este repobladores que hablaban occitano, de los que descienden los que hablan el actual chapurriau (occitano-aragonés) del Mezquín y Guadalope:
 et universo eiusdem sedis conventui castellum de Monte Rubeo (Monroyo) cum omnibus suis pertinentiis videlicet, cum Pinna Rubea (Peñarroya de Tastavins, Peñarroija, Penarroija, Pena-Roja), cum Turre de Arquis (Torre de Arcas, Torredarques, Torre de arques), cum castro de Herberio (Herbés), cum pratis de Vinadacia, cum valle de Boxar et de Fredes, sicut ex omni extenditur parte usque ad portum Marie.
Dono etiam Kamaron cum omnibus suis pertinentiis, usque ad portum de Tevaro et usque ad portus de Mesquino (Mezquín) et usque ad terminum Fontis Spatule (Fuentespalda, Fondespala), sicuti dividit cum Bognolo.
 En el año 1194 Alfonso II concedió Carta Puebla a Camarón, mencionando sus términos: et sicut omnia includuntur infra istos terminos subscriptos, scilicet, de illa serra de Fos Calanda de Pitarra et vadit ad vallem de Nuce, et sicut via de Alcorise exit ad Seno, et venit per illam serram de Seno et exit supra Benfigum, et includit Valipon, et sicut vadit ad connam de Xixileu et exit ad Carrum et Almanarellam, et includit Giagantam, et sicut talat et includit Petrafita et Quinque Turres, et sicut vertunt aque de Monte Labor versus Quinque Turres, et de illis molis d'Ares et de Asclum intus, et de La Lachava et de Balmana, et de Balinou et de Bel, et de Arber intus, et sicut claudit Morellum cum suis terminis, quam vobis dono et concedo quando Deus dederit illam in manum christianorum, et sicut de illis Germanellis et de Azenerola intus, cum illa canata de Berix et de Lena de Calanda, preter castrum de Boniol versus Camaronem. Después devino propiedad de Blasco de Alagón. Entre los siglos XII y XIII Camarón se debió de despoblar debido a su posición de frontera conflictiva entre cristianos aragoneses y Al Andalus. La conquista de Morella en 1232 terminó con este periodo de inestabilidad, pero también con su valor estratégico. En el siglo XIII Camarón es mencionado como frontera en textos referentes a donaciones territoriales en el noroeste del término de Morella, y se sabe que algunos de los pocos repobladores de las propiedades entre Camarón y Morella eran de Montblanc.​
Camarón continuó siendo la cabecera de un ancho término que abracaba los actuales términos de Mas de las Matas, Aguaviva, La Ginebrosa, la Cañada de Verich y la Cerollera y que se confirmó en un texto de delimitación de 1260 establecida entre el comendador de Alcañiz y Blasco II de Alagón escrito en aragonés
(Nota: los reyes de Castilla y de León escribían igual en ese tiempo, hay muchas cartas en esta web historia-aragon blogspot):
venimos a fine e amigable particion entre nos e partimos los terminos de Monroyo e de Camaron e de Buinol…

Camarón figura en el testamento de Blasco II de Alagón de 1272 junto con Buñuel, Aumicidiel, y la Pobla de la Ginebrosa y fue heredado por su hijo Artal IV de Alagón.

Este testamento de 1272 es una de las primeras menciones a La Ginebrosa tras su reciente fundación. En el año 1295 Artal IV de Alagón permutó estas propiedades por bienes de los templarios de Castellote. La Ginebrosa recibió una segunda carta puebla en el año 1291 en la que se le adjudicaban los anteriores términos de Camarón, que ya había quedado eclipsado como principal núcleo de población. Todavía se cita a Camarón en un texto del 24 de marzo de 1480: …a la casa clamada de Camaron con un molino farinero de dos muelas finado en el termino del dito lugar de la Ginebrosa con sus apenditias et termino et heredades contiguas con la dita casa… No obstante la fines del siglo XV se produjo una concentración de población alrededor de un más (masía) que formó un nuevo pueblo llamado Mas de los Matas, cerca de Camarón. En un texto del 24 de enero de 1533 todavía se refieren a Mas de las Matas como amasadas de las casas de Camarón, término del pueblo de la Ginebrosa. En el texto de separación de Mas de las Matas y Aguaviva con respecto a La Ginebrosa de 1611 se menciona a Camarón como una simple partida que se adjudica a Mas de las Matas.



  • Antonio Martín Costea: Nuevos datos históricos sobre la villa medieval de Camarón. Grupo de estudios masinos, n VI 1986.
  • Pilar Pueyo Colomina ‘’Documentos notariales actuados por habitantes de Mas de Matas en la primera mitad del siglo XVI’’. Grupo de estudios masinos, n VI 1986. pp 51-84
  • Grupo de Estudios Masinos ‘’Documento: Concordia de la Ginebrosa, Aguaviva y Mas de Matas: año 1611. Grupo de estudios masinos, n VI 1986. pp 85-218

XXXI. Perg. n. 683 (o 685), Alfon.I. Julio 1191.

XXXI. 

Perg. n. 683 (o 685), Alfon.I. Julio 1191.

In nomine sancte et individue Trinitatis manifestum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego
IldefonsusDei gracia rex Aragoniscomes Barchinone et marchio Provincie dono laudo et concedo in feudum et cum hac presenti pagina in perpetuum auctorizo tibi Ximino de Artusellaet tuis omnibus heredibus in perpetuum portumde Saloucum omnibus suis terminis et pertinenciis quas habet et habere debet et cum stagnode Pinedaet cum aliis stagniset portubussibi pertinentibus a stagnovidelicet Bertrandi de Castelletousque ad collumde Balagerita quidem ut predictum portum de Saloucum omnibus supradictis habeas in feudum teneas et possideas tu et omnes tui successores ad forumet consuetudinem Catalonieet ad populandum et ad meliorandum et semper in melius augendum ad meam meorumque fidelitatem. Donativa equidem et constituciones que tu et tui faciebitis ibi laudo et concedo per me et per meos successores. Dono etiam tibi et tuis laudo et concedo aquamde Buelamet aquamDareset aquamde Polpreset omnes aquasquas ad portumpoteritis adducere predictum. Laudo insuper et concedo tibi et tuis quicquid de jure poteris adquirere quod ad predictum portumpertineat vel pertinere debeat vel ad suos terminos jam dictos et ego adjuvare te habeo et tuos ad exigendum jura predicti portussuorumque terminorum et adquirendum. Dono preterea laudo et concedo tibi et tuis quantumcumque inframaretu et tui volueritis quemadmodum supradicti termini circa illud includunt. Sciendum quoque est quod in predictum portumperpetuum constituo mercatumdie mercuriisingulis ebdomadiscelebrandum: quicumque autem ad istum mercatumvel ad jam dictum portumvenerit per maresive per terramsit salvus et securus cum omnibus rebus suis receptus in nostro securo ducatuet in propria emparancia et manutenencia speciali. Predictum itaque portumcum omnibus suis terminiset pertinenciiset integre cum omnibus suprascriptis dono laudo et concedo tibi prenominato Xameno de Artusellaet tuis omnibus successoribus in perpetuum sicut supra declaratum est in feudum ad tuam videlicet et tuorum voluntatem semper faciendam salva mea meorumque fidelitate per secula cuncta. Data Pratisanno Domini MCXCIIII mense julii. - Signum + Ildefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Sancie regine AragoniscometisseBarchinone marchesieProvincie. - Signum + infantis Petrifilii regis Aragonis.
- Sig+num Bernardi de Portella.. - Sig+num Guillelmi de Granata. - Sig+num Dalmacii de
Palaciolo.- Sig+num A. Deril.- Sig+num Raimundi Gaucerandi. - Sig+num A. de Sadaone. - Signum A. de Siscar.- Sig+num R. Darens.- Sig+num Xameni de Rada.
- Sig+num Michaelis de
Lusia.- Sig+num Guillelmi de Alcala.- Sig+num F. Valerii.
- Sig+num
Petri de Blandisnotarii domini regis qui mandato ejusdem supradicta scripsit mense et anno prefixo.



XXX. Perg. n. 639, Alfon. I. Nov. 1192.


XXX.
Perg. n. 639, Alfon. I. Nov. 1192.
lldefonsusDei gratia rex Aragonensiscomes Barchinone marchio Provincie venerabilibus in domino episcopis abbatibus prioribus et universis ecclesiarum monasteriorumque prelatis ac ceteris viris religiosis omnibusque magnatibus militibus etiam et ceteris tam civitatum quam villarum probis hominibus et populo a finibus Ilerdeet in corpore ejusdem civitatis usque ad finesSalsarumconstitutis cum habunduncia pacis salutem plurimam. Nulli ex vobis credimus venire in dubium jam longis retro temporibus ante pacium novarum constitucionem quas comuni assensu procerum nostrorum et magnatum feceramus sed postea ad nimiam eorundem instanciam et importunitatem apud Barchinonamcelebri curiain irritum deduximus pacesinquam domini seu treguasab illustrissimis predecessoribus nostris Barchinone comitibusconstitutas fuisse quod eciam ipsa usaticorumscriptura manifeste declarat quorum tenorem et formam antiquarum in ipso solucionis articulo pacium novarum in auribus omnium qui aderant retinuisse meminimus in perpetuum quas quo modo eos observari oporteat presenti pagina duximus declarandum. Ante omnia igitur quia sunt Dei proprium venerabiles ecclesias sedes videlicet omnes cum earum sufraganeis monasteria quoque tam ordinis cisterciensisquam aliorum monachorum sancti BenedictiHospitalisetiam loca Templimilicie ac Sepulcri Dominiregularium quoque omnium uc sancti Redemptoris nostre novelle plantacionis necnon et omnia loca sacrariaet religiosacum ipsis eciam personis ecclesiasticis regularibus virisque religiosis tam laicis quam literatis cum omnium insuper rebus et possesionibus prephatorum et hominibus et feminis ceterasque Domini catitras et que ad nostram pertinent propietatem sub Dei et nostro regimine suscipimus. Generaliter eciam tam ad comune bonum supradictorum quam omnium magnatum militumque terrarum cum suis simul subjectis hominibus et rebus ac illorum posessionibus que in predictis finibus morantur noxam ignis sive incendium omnino fieri prohibemus tempore paciset belliita quod nullus omnino nobilis aut ignobilis ulla racione ulla occasione ullo denique modo ignem mitere presumat. Sub eodem precepto nicbilominus constituentes ne bovesaratoriosaut cetera quelibet animaliaaratoriavel aratrumcum suis aparatibuset joveriosive bubulcoleddere vel invadere quoquomodo presumat nam eorum utrumque sacrosanta romana Ecclesiaque est materet caputuniverse christianitatisab ipso sui fere primordio usque in hodiernum diemservare consuevit coluit et tenuit gravioribus inminentibus penis iis qui contra fecerint quod eciam in romanis legibuset decretis eternaliter continetur. Caminositem seu vias publicasmercatoset nundinas sive firastam ad nostrum quam ad .... et comodum spectantes atque emunitates sive salvitates Hospitalis Milicielocorumque religiosorum salvas esse et securas precipimus. Item omnes euntes ad nos et ad curiamnostram indeque redeuntes guidaticos etiam nostros nostrorumque vicariorum sigillanostra et penonesnullus invadere presumat. Quicumque igitur quod absit in aliquo deliquerit penam XXX solidorumstatim incurrat dampnumque infra XV dies in simplum resarciat: quod si tam contumax extiterit quod monitus ab episcopo in cujus diocesi factum fuerit vel a vicario nostro aut bajulo constituto et infra XV dies id facere noluerit ex tunc et malefacta ei qui passus fuerit in duplumrestituere et penam LX solidorumsustinere cogatur: episcopus eciam contumacem post XV dies vinculo excomunicacionisvel quam mereat pastorali sentencia innodare non moretur: at in terris villarum et mansorum cumunioribus simul et vicario vel ipse vicarius episcopo deficiente tamdiu persequatur donec ad plenum reos ille .... est satisfacere curaverit: hoc adjuncto quod ultra penam constitutam in suis predictis capitulis quicumque tam temerarius extiterit quod venientes ad nos ut supra dicitur vel recedentes a nobis male presumserit aut guidaticum nostrum vel vicariorum sive cartas nostras vel penones confregerit reum se majestatis nostre cognoscat et nostro inde imperio subjacere cogetur: predictos autem tam XXX quam LX solidos qui pro pena dabuntur episcopus et vicarius per medium habeant cum tamen episcopus ad hoc copiam sui fecerit vel aliquem vice sui idoneum transmisserit singula executurus juxta prephata capitula: quod si neutrum fecerit vicarius qui onus portaverit emolumentum accipiat. Ad persequendum autem malefactorem dictus domus tam nostrarum quam omnis ecclessie monasteriique dominicaturarum ad mandatum episcopi vel vicarii exeat qui etsi tam juxtam habuerit excusacionem que plus remanere habeat vel debeat quam ire in exercitum mitat loco sui aliquem in armis valentem: quod si utrumque comptemserit et meus ipse fuerit VI solidos incontinenti vicario dabit insuper et meo ipse stare habebit mandato: si vero alterius domini fuerit nichilominus VI solidos dare teneatur quorum una pars domino alia vicario alia episcopo dabitur voluntati eciam et mandato domini sui nostro tamen consilio satisfacturus. Excipimus autem ab hujusmodi constitucionibus viduas omnes et eciam illas mulieres apud quas viri arma ferre valentes non invenientur et omnes homines qui nimis pauperes fuerint et egeni. Item et si malefactor obstinax et injuriosus extiterit quod neque in prefixo capitulo de simplo neque in scriptis de duplo nec eciam usque in exitu cavalcatarum satisfacere curaverit ex tunc dispendium et gravamen quod cavalcata et
populus inde sustinuerit sustinentibus restituere cogatur salvis semper penis commemoratis in supradictis capitulis atque omne dampnum et gravamen quod inde acceperint sine spe restitucionis sustineat: constituentes eciam quod predicti homines nostri et ecclessiarum se ad invicem pignorare non atemptent ex causa vicinatici vel senioratici sive alia quolibet ocassione nisi ille qui pignoraverit debitor aut fidejussor extiterit: vicarius tamen si noster fuerit injuriosus ille non eum moretur ad satisfaccionem compellere idemque faciant de suis domini et gubernatores ecclesiarum et locorum religiosorum: quod si noluerint aut non potuerint vicarius habeat potestatem hoc faciendi: utraque autem deficiente vel malignitate querelator repulsam in eis passus sub testibus adhibitis auctoritate sua deinde possit libere vicinos injuriose pignorare nullam inde sibi penam inminente: sed qui pignoraverit per XX dies teneat postea vero vel impignoret pro suo si poterit vel veniat bona fide nec hoc vicarius prohibeat nec injuriosus conmoneat. Hoc autem est sciendum quod si creditor ille seu querelator viator fuerit non ultra X dies teneatur pignus penes se tenere et deinde faciat sicut in supradicto capitulo de pignore continetur: quod si creditor ille sive extraneus sive viator sive origena fuerit et capitulis predictis contrafecerit pignorando V solidos incontinenti vicario pro pena et pignus ablatum domino suo reddere cogatur si debitum quod exigat C fuerit solidorum si autem plus aut minus pena juxta pretaxatum modum V solidorum ascendat atque descendat .... constitucione .... omnes viduas mulieres cum universis rebus earum. Facta carta apud
Barbastrummense novembris anno MCXCII.- Signum + lldefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone marchionis Provincie. - Sig+num G. de Granata.- Sig+num R. Gaucerandi. - Sig+num Xamen de Artussella.- Sig+num Sancii de las Celas. - Sunt preterea testes domnus Terragonearchiepiscopus B. Barchinoneet P. Ausonesacriste cum ceteris curieet Guillelmus de Bassia domini regis notarius qui hoc scripsit et fecit hoc sig+num.



XXIX. Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

XXIX. 

Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

Manifestum sit presentibus atque futuris quod ego
IldefonsusDei gracia rex Aragoniscomes Barchinone marchio Provincie dono laudo et concedo vobis Petro Amilauet Robertofratribuset Bonetoatque Bernardode Ulmetoet Stephanoatque Gocelmode ConcorelloRaimundo Ademari Raimundo de MirabetoMichaeli de Gras Bonatono de MontesonoPetro de Sanz Guillelmo de Portes et Raimundo Petri atque Arnaldo Johannis et vestris in perpetuum locum illud quod est in finibus de Belsaad extrahendaminde menam argentiet omnia alia loca in quibus maneriamargentipoteritis invenire in toto regnomeo circa que loca tam de Belsaquam alia possitis facere sive construere castrumet villamsive molendinosquoscumque ibi facere volueritis que omnia cum introitibus et exitibus suis cum aquis pascuis silvis et nemoribus et cum hominibuset feminabus (se lee femiuabus)qui ibi stare vel populare venerint et cum omnibus que in prefixis locis adquirere sive comperare poteritis in sana pace habeatis teneatis possideatis et expletetis vos et vestri in perpetuum per me et per successores meos ad fidelitatem meam et meorum secundum consuetudinem Barchinone. Retineo vero ad meum dominium furnosjusticiaset senioraticum.Supradicta autem omnia dono vobis et vestris tali conventu quod de omni argentoquod exieritde ipsis menis(minas de plata)sive manerisdonetis michiet meisin perpetuum decimumfideliter et de unoquoque molendinoannuatim II solidos jacenseset de nemore in unoquoque opere XII denarios. Concedo etiam et per presentem scripturam confirmo quod vos superius scripti et nominati qui fueritis habitatores sive populatores in prefixis locis nondetis leudamin omni terra mea nec faciatis ostemneque cavalcatam.Hoc siquidem donativum dono laudo atque concedo vobis et vestris in perpetuum et per presentem scripturam corroboro esse firmum atque duraturum. Estat recognitum inter vos quod unusquisque vestrum habet in hoc donativo sextam decimam partemexceptis Stephano de Concorello et Raimundo de Miravetoquorum uterque habet in hoc II sextas decimas partes. Data apud Montem-Sonummense decembris eraMCCXXVIIII.- Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui hoc laudo et firmo. - Hujus rei testes dominus Pelegrinus de Castro-ArzolArtaldus de Alagonedomini regis alferizBerenguer de Entezasenior ipsius civitatis per manum domini regis Raimundus de Castelazolepiscopus in Cesaraugusta F. Rodrici in Calatajubet in DarochaMichael de Vilamazan in Epila P. Cornelin Exeaet in Uno CastroEximinus Cornei in OschaEximinus de Lusiain Lusia suprascriptus Pelegrinus in Barbastro. - Sig+num Guillelmi de Corronescriptoris infantis Petriqui hoc scripsit precepto domini regispatris sui cum literis dampnatis in linea XIIII die et anno quo supra.


XXVIII. Perg. n. 597, Alfon.I. Agosto 1191.

XXVIII. 

Perg. n. 597, Alfon.I. Agosto 1191.

Hec est
concordiacondivisionisquam faciunt dominus Ildefonsus rex Aragoniscomite Barchinone et marchio Provincie et Ermengaudus comes Urgellide omnibus castelliset honoribusPoncii de Caprariatam de illis que habet in totaCataloniaet in Ripacurciaquam in totocomitatu Urgellensiquandocumque illos Deo dante adquirere poterint.
Conveniunt namque ita
dividereet distribuereinter se predicta castraet honoreset hoc modo quod dominus rex Ildefonsushabeatet retineatsibi et omnibus successoribus suisin perpetuumquemcumquem honoremet castraipse Ponciushabet aut habere debet ultraCervariamin totaCataloniacum omnibus terminiset pertinenciissuis et habeat ac retineat sibi et suis in perpetuum castrum de Pinanacastrum de Zofanacastrum de Fenestriscastrum de Bello-Monte (en dos líneas, Bellmunt, Belmonte)et castrum de Fedetocum universis pertinenciis eorum necnon totum honorem quem habet ultraaquamde Nucaria(río Noguera) exceptisCasserrisPincianoet Podio-Rubeoque sunt propia alodiaipsius comitiset etiam retineat sibi omnem feudumquod ipse Ponciusper illum tenebat. Habeat siquidem et retineat sibi et suis successoribus comes Urgellensisin perpetuum castrumquod nuncupatur Sanctum Jachobumet Artessamet Mama-Castrumet Ageret Castilionem de Balagerioet castrum de Osset castrum de Monte-Sorquod penitus diruatur set expleta et dominicaturas habeat et retineat sibi et Ivarciumcum omnibus directis et pertinenciis suis et etiam omne feudum quod ipse Ponciusper eum tenebat. Promitit itaque lldefonsus rex et convenit predicto comitibona fide et sine enganno quod qualicumque racioue et fortuna aliquod predictorum castrorumvel omnia castraeidem comitiassignata in manu sua et in potestate deveniret vel devenirent ei sine aliqua retencione et interdiccione reddat atque tradat vel cui ipse mandaverit. Similiter promittit predictus comespredicto dominoregibona fide et sine enganno quod qualicumque racione et fortuna aliquod castrumvel omnia castrapredicta eidem regiconsignata deveniret vel devenirent in manu sua et in potestate et sine aliqua retencione et interdiccione reddat atque tradat vel cui ipse mandaverit. Ut hec autem omnia predicta firmius teneantur et observentur prout superius dictum est jurant ex parte registactissacrosanctis evangeliisArnaldus de Avinioneet Bernardus de Belestarex parte vero comitisjurant tactis sacrosanctis evangeliis Gombaldus de Ribelliset Arnaldus de Pratello. Data apud Ilerdammense augusti anno Domini MCXCI. - Signum + Ildefonsi regis Aragoniscomitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num comitis Urgellensis. - Signum + Johannis de Berachedomini regisnotarii qui hoc scripsit mense et anno quo supra.


xxix-perg-602-alfonso-i-dic-1191-belsa-bielsa

XXVII. Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

XXVII. 

Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

Notum sit cunctis quod ego
IldefonsusDei graciarex Aragonensiscomes Barchinonensis marchio Provincie bono animo et gratuita voluntate confirmo dono et concedo vobis Berengario de VillafranchaPetro de VillafranchaDalmacio de Cayneleset Vidyano de Zarafegeravillamque dicitur Villafranchasitam in Penitensi(Vilafranca del Penedès o Penedés o Panadés) cum omnibus etiam habitatoribus suis presentibus et futuris ut per me habeatis et teneatis. Confirmo vobis item et dono illas duodecimmodiatasque sunt in circuitovillead vestrum alodiumproprium perpetuo possidendum sicut hodiehabetiset tenetiset sicut melius patres vestricondam habueruntet tenueruntex donacionedomini comitisfelicis memoriemei videlicet genitoris.Item concedo vobis et laudo omnia stachamentaejusdem villetam in villaquam in merchatoquam eciam in fira: ea tamen condicione quod unus semper ex vobis ad accipienda estachamenta per vices constituti prout inter vos conveneritis et posueritis juretcorporaliter bajulomeo super evangeliis Domini ut et fidelis sit inde michi et fideliter donet terciam partemde proventibuset exitibusjusticiarumet estachamentorumbajulomeo. Alias autem duas partesvobis concedo. Sic igitur bajulusmeus non expectabitur umquam in estachamentis accipiendis neque in terminandis causis placitorum. Concedo rursum vobis duas partesin omnibus stabilimentistam in tota villaquam in merchatoquam in ipsa firaretentaquoque michitercia partealia: sed in ipso macello retineo michi in omnibus septimane diebus et fireet mercatimedietatemvobis similiter alia medietateconcessa salvo inquam per totum quod supradictum est de stabilimentis. In omnibus vero leudisaliisque exitibusmercatiet firemichiduas partesretineovos autem terciam partemhabeatis salva quidem per totum quartam partemmercatiBarchinonensisecclesieet episcopiservato nichilominus quod supradictum est de estachamentis et stabilimentis. Item concedo vobis in dominicatura ut singuli singulas habeatis botycasin illis videlicet quas jam hodie habetis et possidetis: in aliis autem butigesomnibus retineo michi medietatemaliamque medietatem hominibus ejusdem villeut per vos tamen habeant concedo et dono. De aliis etiam censibushonorisqui fuit Bertrandi de Castelletoqui et nunc apopulatusest ad villamretineo michi medietatemconcessa medietatealia soli Petro de Villa-franchaet suis qui jam pridie eundem honorem ab eodem Bertrando adquisivit pro quo honore ego postea dedi alium honorem in excambiumservato item ordine estachamentorum in habitantibus in eodem honore hominibus qui fuit Bertrandi quemadmodum et supradictum est et sic de ceteris estachamentis ville ad opus vestri salvisque inter me et vos proventibus placitorum et justiciarum nec non et stabilimentis omnibus et eximentis eo modo quo et suprascriptum est. In illa vero compra alterius honoris quem vos emistis infravillamretineo michi de censuinde exeunte terciam partemvobis autem duas partesconcedo: in omnibus autem censibusvillealiis et redditibus tabularumet operatoriorumvobis duas partes concedo et michi retineo terciam partem: in hominibus vero dominicaturarumquas patres vestri ut dicitis retinuerunt sibi causa appellacionis habeatis hoc ibi quod vel fide testium vel declaratione instrumentorum monstrare potueritis sin autem fiat sicut et de ceteris hominibus ville. In illis ferregenalibusqui sunt inter modiataset villamet in omni melioramento quod ibi fiet michi tres partes retineo vobis autem quartam partem concedo salvis estachamentis et stabilimentis eo modo quo supra. In exorchiis cuguciis et homicidiis duas partes ego vos autem terciam partem habeatis: ostesautem et cavalchataset chestiasmichi totum retineo ita quod vos nichil ibi habeatis. In furnisautem villequos primum vobis concedo et dono quoquetur(se lee qnoquetur, coucedo, las u y las n a veces se confunden en textos antiguos)panismeus et regineabsque puga cum ibi fuerimus et paniseciam baronumnostrorum nobis absentibus cum de proprio nostro comederint set et bajuli nostri coquentsimiliter cotidie et semper panemsuum unus post alium illorum nec vobis unquam directum firmabunt dum tamen bajuli extiterint bajulie mee. Item concedo Berengario de Villafrancha et Petro de Villafrancha suisque unam jovamsemelin annoin hominibus ejusdem villeet retineo michi aliam. Hec autem omnia habebitis vos et projenies vestra et posteritas perpetuo cum introitibus et exitibus suis ad fidelitatem meam meorumque successorum et facietis inde michi et meis inter vos omnes IIII videlicet parcionarios sive participes ostde uno militesolo et erit semper in vestra eleccione an unus ex vobis an alius extraneus miles per vos vadat et faciat michi illam ostnec licebit michi aut vobis nostrisque emere vel adquirere de honoribus predictorum hominum absque volvntateambarum parcium: in his autem omnibus volumus esse salvum jus et donativum ecclesie ejusdem ville et nominatim quandam botigamet tabulamet ferregenalemet furnumde calceatque locum et solum ipsius furniperpetuo sicut hodie habet eadem ecclessiaet clericus:atque omne aliud jus et racionem quod habeat eadem ecclesia ubique locorum ibidem laudamus et confirmamus et nominatim scribaniam ejusdem ville quam ei jam dudum assignavimus et instrumento cum signonostro corroboravimus. Actum est hoc apud Ilerdammense madii millessimo centessimo LXXXXI. - Signum + Ildefonsi regis Aragoniscomitis Barchinone marchionis Provincie. - + Berengarius Terrachonearchiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Zagranada.- Sig+num Otonis de Insula.- Sig+num Petri de Bassia.- Petrus Ausonensissacrista.- Ego Guillelmus (Guillelmns) de Bassia notarius domini regis scripsi hanc cartam et feci hoc sig+num.


XXVI. Perg. n. 500, Alfon.I. Nov. 1188.

XXVI. 

Perg. n. 500, Alfon.I. Nov. 1188.

Cognitum sit omnibus hominibus quod ego
lldefonsusDei graciarex Aragoniscomes Barchinone et marchio Provincie dono et comendo tibi Petro Maltalladoillud castrummeum quod vocatur Faxinasut habeas teneas et possideas de vita tua cum omnibus suis terminis heremis et populatis qui sunt de Baratoneusque ad pedemde Garziaet de vallede Avellanousque ad collumde Jerrellonet usque ad terminumde Calzenaet de valleCongustiusque ad domumque fuit fratrisConstantiniet cum introitibus et exitibus cum aquis et pascuis cum silvis et nemoribus cultis et incultis que sunt infra predictos terminos et cum omnibus aliis directis que eidem castroprenominato pertineant vel pertinere debeant: sub hac tamen condicione et pacto quod pro posse tuo solicitam et studiosam curam apponas in predicto castrohedificandoconstruendostatuendoet fabricandoin omnibus que fuerint necessaria in retinimento ipsius castri.Dono etiam et concedo tibi pro auxilio ejusdem castriquamdiu ipsum tenueris illam meam vivariamde Xiarcet de Masonset de Nuillaet de Targaquemadmodum ipsas accipere debeo vel habere. Supradictum autem donativum Inudo et concedo tibi firmum haberi et teneri prout supradictum est quandiu vixeris: interim autem sciendum est quod quandocumque voluero habeas michi dare potestatemplenamde predicto castroirato sive pacato. Post mortem autem tui prefatum castellumcum omnibus supradictis pertinenciis et prenominatis per bonam fidem et sine engano michi vel meis reddas et eciam predictas vicarias. Datum apud Cesaraugustammense novembris eramillessima CCXXVI. - Signum + Ildefonsi domini regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Testes R. de Castellazolo episcopus in Cesaraugusta B. de Entenciaibi dominante F. Rudrici in Daroca M. de Valamazan in Epila Tarinus in Calatajub S. de Ortamajordomo Portulesiusalferiz P. Casse zavalmedinaAvinbenistP. majordomo Poncius de Osor G. de Bonastre. - Signum + Johannis de Baxequi hoc scripsit mandato domini regis mense et eraquo supra cum literis emendatis in prima linea.


xxvii-perg-586-alfonso-i-mayo-1191-villafrancha-penitensi-vilafranca-penedes


https://es.wikipedia.org/wiki/Purujosa

De este modo, a la espera de futuros descubrimientos, la primera noticia documental donde se cita expresamente Purujosa la encontramos después de la Reconquista cristiana. Purujosa fue donada por Alfonso II, junto con otros lugares, al monasterio de Veruela, de la Orden del Cister, en junio del año 1177 "Laudo etiam atque concedo vobis Perillosam cum terminis heremis et populatis scilicet, a Pinna de Águila usque ad Pinnan Perforatam et castello de Oliveto usque ad Chovas de Alondas..."

Este testimonio es de vital importancia porque nos indica los linderos del término municipal que coinciden con los de la actualidad: Peña el Águila linda con el término de Calcena, Pomer y Borobia, ya en Soria. La Pinnan Perforatam posiblemente sea la Muela de Beratón, pues allí existe un escarpe con una gran oquedad o "perforación". En la actualidad también se mantiene esta linde con Castilla, pues limita con el pueblo soriano de Beratón. Por su parte el Castello Oliveto es probable que sean los actuales Castillos de Herrera, donde el pueblo sigue limitando con el vecino Talamantes, al otro lado de la sierra.

Finalmente, el último topónimo nombrado, las Chovas de Alondas, no lo hemos podido identificar con ningún lugar geográfico actual. Tal vez se refiera al barranco que en la actualidad hace de linde con la villa de Calcena denominado "Valhondo" Pero exceptuando este último paraje, el resto están identificados y coinciden con los límites actuales del municipio.

Desde la donación de las tierras del valle del Huecha a los cistercienses en 1145 por García Ramírez, rey de Navarra, el patrimonio del monasterio de Veruela, que en esos momentos se encontraba en construcción, no dejó de crecer. De este modo en 1154 Ramón Berenguer IV les donaba el castillo de Alcalá de Moncayo. Su sucesor, Alfonso II, donó en 1172 la villa de Vera. Purujosa por tanto fue de las donaciones más tempranas recibidas por los cistercienses de Veruela. De hecho la adquirieron antes que localidades más cercanas, del somontano norte del Moncayo, como Litago, Bulbuente, Maleján, etc.

Once años después de esta donación encontramos otro documento de Alfonso II de Aragón donde se recoge la donación del Castillo de Faxinas.​ Gracias a los topónimos aparecidos en dicho documento (Beratón, Collado de Herrera, Calcena o Valcongosto) los investigadores ha determinado la ubicación de dicho castillo dentro del término municipal de Purujosa. Su localización más probable es el peñasco calizo que en la actualidad se denomina Tolmo la Cina.

La siguiente noticia documentada, que hemos encontrado, de momento, es ya de 1247. En concreto el 28 de diciembre de ese año, el abad del monasterio de Veruela permutó con Jaime I de Aragón el lugar de Purujosa por Bulbuente.7​ Posteriormente pasaría a formar parte del patrimonio de los Condes de Morata. El interés de esa familia por incrementar sus dominios en los valles del Isuela y del Jalón es más que manifiesto. El condado de Morata pertenecía a la casa nobiliaria de los Martínez de Luna y lo formaban las villas y lugares de Morata, Chodes, Villanueva de Jalón, Arándiga, Illueca, Gotor, La Vilueña, Valtorres y Purujosa.8​ Purujosa perteneció a los Condes de Morata hasta el siglo xix d. C..