miércoles, 14 de diciembre de 2022

XVI. Acta consecrationis ecclesiae S. Salvatoris monasterii Bredensis: ann. MLXVIII. (1068)

XVI.


Acta
consecrationis ecclesiae S. Salvatoris monasterii Bredensis: ann.
MLXVIII. (1068) (Vid. pág. 201.)


Ex.
autogr. in arch. S. Salvatoris Breden.


Anno
I. sexagesimo octavo a tempore illo quo Dominus ac Salvator mundi ex
Virginis utero temporaliter nasci dignatus est pro redimendis
mortalibus, qui sine tempore ante omnia secula de Deo Patre
ineffabiliter genitus est, dies ille venerandus illuxit in quo apud
Bredensem locum in eiusdem Salvatoris nomine... nobile templum quasi
talamum ad celebrandas Xpi. et ecclesie nuptias * consecratum pii
Pontifices convenere, domnus videlicet Berengarius divinali fretus
auxilio Presul ecclesie Gerundensis et alter domnus Berengarius divo
suffragante numine Barchinonensis Sedis Episcopus
 quos
assensu Principis loci predicti, domni videlicet Poncii Geralli
Vicecomitis, egregius Abbas Amatus nomine sui nominis dignitate... ad
tantum consecrationis opus invitavit; ut quod suo precessori
venerabilis memorie et sancte conversationis condam Suniario, primo
Abbati, in iustificata senectute morte prevento non licuit facere
sicut desideraverat, iste secundus Abbas Deo prestante perficeret.
Igitur... successor videns idem templum Sancti Salvatoris atque
cenobium iam opere consumatum, quod septimo anno Henrici regni
fuerat inchoatum, largiente magnifico Gerallo Vicecomite, et
Ermessinde eius coniuge, prefatus Abbas Amatus nomine auxiliante...
(consilio) silio domno Poncio predicto Vicecomite, per Pontifices
prenominatos, quos invitaverat, fecit consecrari, et ecclesiam, quam
Xpus. anulo fidei subarravit presentium dotatium tabularum studuit
titulo decorari.


Unde
per auctoritate supradicti Principis nobilissimi Poncii Vicecomitis
res omnes et ecclesias quas genitor et genitrix eius scriptis
concesserant pro remediis suorum peccatorum et salute filiorum et
conservatione honoris in proprietatem prenotati cenobii Sancti
Salvatoris habendas, rogatu prescripti Abbatis ac monasticae
filiolae... comuni prece concors pontificalis sententia sui ordinis
gloriosa confirmatione alligavit, et res alias ubicumque et
quandocumque iuste datas et dandas hac voce tali modo corroboravit.
Nos Episcopi prescripti qui ad solemnitatem consecrationis templi
loci Bredensis S. Salvatoris convenimus, et coram universali
multitudine Episcopi basilicam dedicantes sacro crismate Regis
aeterni castra delibutis altaribus consecravimus, sub divini nominis
attestatione commonemus ut nulla persona, cuiuscumque ordinis, vel
etatis, vel sexus, vel aliquas mobiles vel imobiles, quae iam S.
Salvatoris cenobio retroactis temporibus votive ac potentialiter
datae sunt, vel in futuris temporibus adhuc dandae sunt, auferat, vel
auferri faciat, non extorqueat, vel extorquendas instituat. Quod qui
fecerit, nisi reddiderit aut si potuerit reddi non fecerit, aut
commonitus, aut se male fecisse recognoscens non emendaverit, debite
excomunicationis feriatur vindicta; ita ut si inemendatus discesserit
ab hac vita, sit particeps in pena cum traditore Domini Juda. Ceterum
si Abbas ad consensu monachorum loci suprascripti sicut cannonica et
ecclesiastica iubet auctoritas, aliquid de rebus vel quodcumque pro
utilitate predicte ecclesiae acceperit, distraxerit, vel
conmutaverit... siderit, ab hac ultionis iactura habeatur indempnis.
Notum ergo sit omnibus ab hodierno die et deinceps, ne quisque
sacrilegii crimen incurrat, et nostra episcopalis per Apostolicam
traditionem successio gladio anathematis... alodium vel alodia, domum
vel domos, et ecclesias cum illarum pertinentiis pascua vel prata,
census vel redditus, de iure et voce cenobii Bredensis non fallat,
neque tolli faciat, non celet, aut supprimat; quia omnia haec et quae
data sunt... cum terminis et affrontationibus suis, aquis et aquarum
decursibus cum vineis et arboribus, et omnibus terris et earum
pertinenciis, in proprietatem
S. Salvatoris perpetuo iure habenda
vinculo insolubili... dictum est confirmamus, et pariter cum
laudabili viro seniore loci inclito Vicecomite Poncio Geralli firma
securitate corroboramus; ut qui nostra instituta violaverit, per
jaculum excomunicationis... maledictionis: et qui observaverit
recipiat retributionem eternae benedictionis. Preterea propter
consecrandum honorem eiusdem loci, ut quia Salvatoris nomini constat
esse dedicatum atque consecratum... gaudeant invenire se salutem
corporum, et animarum, hac tali salvitate per circuitum omne cenobium
et claustra monasterii perfruantur, quatinus quicquid intra spacium
sexaginta passum re... nullus malivolus homo usurpet, nullus per
virtutem aut malum ingenium extrahat, non vulneret, aut quocumque
modo interficiat, non locum invadat, sive assalliat. Quecumque autem
persona constituti S... huius violatrix extiterit, postquam per se
recognoverit, aut spacium salvitatis, quod trangressa sit vere
didicerit, nisi satisfecerit aut malum quod fecit, sicut justum visum
fuerit non emendaverit... Christianorum tamdiu segregata permaneat,
quamdiu sese a satisfactione vel emendatione suspenderit. Hoc quidem
perpetue dotis votiva sunt munera, et haec stabilitae salvitatis
prefixa sunt gaudia... nostrae manus subscriptione, sicut inferius
manifestum est debent credi, quo nemo in culpam possit devolvi, dum
manifeste manibus nostris confirmata viderit, aut nos confirmasse per
dotis huius script... vel audiendo perceperit.


Facta
scriptura IIII. nonas octobris anno VIIII. Philippi Regis Francorum.
= Poncius Vicecomes ss. Sig+num Sibille v... (vicecomitissa) =
Sig+num Udalard Berenger. = Sig+num Arnal Arnal. = Sig+num Gerallus
Josfredi. = Geral Berenger. = Sig+num Wilelmi Mironi. = Sig+num
Arbert Bernart. = + Berengarius Dei gracia Gerundensis Episcopus
confirmat hec omnia, salvo in omnibus honore Sedis Gerundensis. = +
Berengarius Episcopus. = Petrus Abba. = Andreas Abba. = + Arnallus
monachus. = Remundus monachus. = Wifredus monachus. = Guilel...
(Guilelmus) = Ermengaudus levita. = Ermengaudus sacerdos et monachus
hoc scripsit die et anno quo supra + cum litteras super positas in
linea tercia et octava et XIII. et XIIII... llus Scolasticus. (Borrellus Scolasticus se encuentra en 1040)


XVII - Johan Buada

XV. Donatio turris, quam Gerundellam vocant, ad ecclesiam Gerundensem: ann. MXX. (1020)

XV.


Donatio
turris, quam Gerundellam vocant, ad ecclesiam Gerundensem: ann. MXX.
(1020) (Vid. pág. 180.)


Ex.
Lib. virid. Cap. eccl. Gerunden. fol. 187.


In
Dei nomine ego Ermessendis gratia Dei Comittissa simul cum prole meo
Berengario, Comite et Marchio donatores sumus Deo et Sancta Maria
Sedis Gerundae aliquod ex alode nostro quod habemus infra muros
predicta civitate Gerunda. Donamus namque et concedimus a predicta
Sancta Maria propter amorem Dei et eius Genitricis vel omnibus
Sanctis, et propter remedium animae nostrae sive pro anima Raymundi
Comitis
bonae memoriae, cui requies sit perpetua a Deo concessa. Et
est alodis videlicet ipsa turre rotunda cum ipsos muros qui sunt ex
utraque parte in circuitu de ipsa turre, et cum ipso casale vel curte
qui est ante ipsa turre: qui affrontat predictus alodius vel turre
cum muribus sive parietibus de oriente in ipso alode vel pariete de
Othone, levita, qui fuit de quondam Poncione: de meridie in ipsa
ecclesia de Sancta Maria, sive in ipso cimiterio de predicta
ecclesia. De occiduo afrontat in alode de Sancta Maria, ubi
Raymundus, levita habitabat. De vero circii affrontat predicto alode
cum turre et muros in nostro proprio alode vel in vinea de nos
donatores, vel de Raymundo, qui fuit quondam Comite, qui advenit
predicta omnia ad me Ermessendis Comitissa per donatione de viro meo
Raymundo Comite
vel per meum decimum et ad me Berengario per vocem
parentorum. Quantum istas quattuor affrontationes includunt sic
donamus et tradimus Deo et Sancta Maria totum ab integrum cum exiis
et earum regressis ut ex presenti die vel in perpetuum clericis Deo
et Sancta Maria habeat potestatem ad possidendum in servitio Sancta
Maria. Quod si nos donatores aut ullus homo vel foemina qui contra
ista scriptura venerit ad irrumpendum, non hoc valeat vindicare quod
requirit, set predicto
 alode
componat aut componamus in duplo cum omni sua inmelioratione Deo et
Sancta Maria, et in antea ista scriptura donationis firmitatem
optineat omnique tempore. Facta ista scriptura donatione II. kalendas
aprilis anno XX quarto quod regnare coepit Robertus in Francia.


Sig+num
Ermessendis gratia Dei Comitissa qui ista donatione feci et firmare
rogavi. = Sig+num Berengarii gratia Dei Comes. = Amado Vicecomes. =
Sig+num Udalardus. = Sig+num Raymundus Oliba. = Odegario ss. =
Bernardus sacer qui ista carta donationis scripsit sub die et anno +
quo supra.

XIV. Exemplum cuiusdam epistolae Serenissimi Philippi, Hispaniarum Principis filii et heredis Invictissimi Catolicique Caroli V. Hispaniarum Regis, Imperatoris semper Augusti scriptae ad Reverendissimum Dominum Joannem a Margarit, Episcopum Gerundensem dignissimum: ann. MDLIV. (1554)

XIV.


Exemplum
cuiusdam epistolae Serenissimi Philippi, Hispaniarum Principis filii
et heredis Invictissimi Catolicique Caroli V. Hispaniarum Regis,
Imperatoris semper Augusti scriptae ad Reverendissimum Dominum
Joannem a Margarit, Episcopum Gerundensem dignissimum: ann. MDLIV.
(1554) (Vid. pág. 84).


Ex
Act. capitular Capit. eccl. Gerund.


(N.
E. Se conserva la ortografía tal como Villanueva la copió de las
actas capitulares del capítulo de la iglesia de Gerona, Sedissede, seu)



EL
PRINCIPE.


Revdo.
in Christo Padre Obispo amado consejero. Aviéndose tractado estos
dias passados por mandado del Emperador mi Señor de mi casamiento
con la Serenissima Reina de Inglaterra, ha sido Dios servido que se
concluyesse con voluntad (pone vo-untad, salta linea) del Emperador
mi Señor, y assi se hizo el desposorio con mi poder por palabras de
presente y la Reina me ha embiado dos Embaxadores que ya han llegado
à la Coruña. Es este casamiento de tan grande importancia, assi por
las grandes qualidades, méritos y christiandad de la Reina, como por
la grandesa de aquell reino y por lo que concierne à la seguridad,
pacificacion y sosiego de los reynos de S. Magt. y para poner en
razon à sus enemigos y nuestros, y reprimir sus insolencias y
acometimientos que avemos dado muchas
 gracias
à nuestro Señor, por averlo tambien encaminado, que cierto se
muestra aver sido obra de su mano y guiado por su divina voluntad,
segun eran grandes los estorvos y difficultades que en ello ha avido,
las quales la Reina con el ayuda de Dios y con su gran zelo,
christiandad y valor, ha sobrepujado y vencido. Y aunque sentimos
mucho el ausentarnos destos reinos de
Spaña por el particular
amor que les tenemos, que es el que nos merece su gran fidelidad y
natural afficion, todavia para dar conclusion en nuestro casamiento
no se podiendo hazer de otra manera, avemos determinado de partirnos
de aqui brevemente para embarcarnos en la Coruña, donde está presta
el armada para nuestra navegacion quedando por Governadora general
destos reinos nombrada por S. Magt. la Serenma. Doña Joanna,
Princesa de Portugal, mi muy chara y muy amada hermana. La qual
tendrá el mismo cuydado que yo del buen govierno dellos, y de la
administracion de la justicia. Desto os avemos querido avisar tan en
particular assy para que lo sepais como para encargaros que en lo que
en vos fuere tengais cuenta con 
servir
a la Princesa mi hermana en esta nuestra ausencia y el respecto que
tendriades à Su Magd. si aqui estuviesse, que el è yo seremos dello
muy servidos. Y demas desto os encargamos mucho que tengais
particular cuydado de proveer que en essa vuestra diocesi se aga
continua oracion en las Iglesias y Monasterios dél para que nuestro
Señor sea servido de darnos prospero viaje y levar al desseado fin
esto que sta ya en tan buenos terminos y darnos su favor para que
redunde todo en su sancto servicio y en beneficio de toda la
christiandad, que es lo que principalmente pretendemos, que 
en
esto nos areis singular plazer y no os areis descuidar dello por lo
que deveis à la voluntad que os tenemos. Datum en Valladolid à onze
de mayo de M.D.LIIII. = Yo el Principe. = Perez, Secretario.