domingo, 15 de mayo de 2022

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. I. Bula, Alexandro VII, catedral de Valencia

APÉNDICE DE DOCUMENTOS. 

I. 

Bula del papa Alexandro VII sobre los hábitos canonicales de la catedral de Valencia

Bula del papa Alexandro VII sobre los hábitos canonicales de la catedral de Valencia.

Alexander episcopus... ad perpetuam rei memoriam. Romani pontificis providentia circumspecta ne gratiae ab eo pro tempore concessae alicujus impugnationis periculo (subjaceant) sed sublatis quibuslibet impedimentis suum debitum sortiantur effectum, remedia prout convenit adhihet opportuna. Alias siquidem, seu nuper Nobis pro parte dilectorum filiorum capituli, et canonicorum ecclesiae Valentinae expositio continebat quod cum ipsa ecclesia Valentina multis gauderet privilegiis, illaque totius regni Valentini metropolis existeret, et in ea viginti tres canonici capitulum ipsius ecclesiae constituentes, ac septem dignitates, pluresque, quibus legendi, et docendi in universitate studii generalis civitatis Valentiae onus incumbebat, praepositi: nec non centum et amplius beneficiati reperirentur; habitus tamen quo tam ipsi canonici, quam dignitates hujusmodi obtinentes, in dicta ecclesia utebantur, nimium vulgaris, et non satis distinctus erat: ac capitulum, et canonici praedicti plurimum cupiebant sibi, et dignitates obtinentibus, ut circumscripto, seu mutato, aut dimisso habitu hactenus per ipsos canonicos et dignitates praedictas obtinentes gestari solito, de caetero habitum ut infra gestare possent, per Nos et sedem apostolicam praedictam benignè indulgeri. Nos supplicationibus Nobis pro parte eorundem capituli, et canonicorum desuper humiliter porrectis tunc inclinati, canonicis dictae ecclesiae, et dignitates hujusmodi obtinentibus pro tempore existentibus, ut dimisso, seu mutato, aut circumscripto habitu per eos gestari solito, de caetero tam intra, quam extra dictam ecclesiam in processionibus, et funeralibus, nec non capitularibus, et quibusvis aliis actibus, tam publicis, quam privatis, quibus eos, seu eorum quemlibet pro tempore interesse contigisset: rochetum album cum suis manicis, et cappam magnam cum suis caudis, ut moris est, suoque caputio violacei coloris hyemali pellicibus armellinis, aestivo vero temporibus armesino serico cremesino ante pectus foderato, seu munito gestare, seu deferre, illisque indui, seu vestiri, ac uti liberè, et licitè possent, et valerent, ac etiam deberent, apostolica auctoritate concessimus, et indulsimus, ac ita statuimus, et ordinavimus. Voluimusque etiam, nulla tamen dictorum capituli, et canonicorum supplicatione desuper interposita, quod habitus hujusmodi ad capitula cathedralium suffraganearum, ac collegiatarum ecclesiarum, nec non ad praepositos, et alios ejusdem ecclesiae Valentinae beneficiatos, seu praebendatos, absque speciali dictae sedis indulto, nullatenus extenderetur, ac alias, prout ¡n nostris inde confectis litteris, plenius continetur. Cum autem, sicut exhibita Nobis nuper pro parte dictorum capituli, et canonicorum petitio continebat, ipsi capitulum, et canonici, ac dignitates obtinentes, et praepositi praedicti habitum, etiam forsan in erectione praepositurarum dictae ecclesiae, ac etiam in ejusdem habitus variatione pluries facta, uniformem gestaverint, et in quodam decreto alias a sacrorumrituum Congregatione ad favorem praepositorum praedictorum emanato, caveatur expresse, nequid circa praerogativas, et praeminentias dictae ecclesiae Valentiane, seu earum usum, absque illius praepositorum pro tempore existentium, participatione, immutetur, seu innovetur: et in quadam concordia, seu transactione inter capitulum et canonicos, ac praepositos hujusmodi inita sit expresum, quod praepositi quibuscumque privilegiis, facultatibus, indultis, favoribus, et gratiis, capitulo, et canonicis praedictis minimè contrariis, seu dispendiosis, quomodocumque impetrandis frui, et gaudere, nec à capitulo, et canonicis hujusmodi desuper quomodolibet impediri, molestari, perturbari, vel inquietari possint; prout in instrumento desuper confecto dicitur plenius contineri: et juxta nonnulla decreta, seu decisiones appostolica auctoritate confirmata, seu confirmatas, ipsi praepositi iisdem privilegiis, favoribus, gratiis, praerogativis, et praeminentiis, quibus canonici, et dignitates obtinentes ante indulti, et gratiae hujusmodi concessionem gaudebant, et gaudere poterant, in futurum pariformiter, et absque ulla prorsus differentia gaudere possint, et debeant: et in praedictis litteris nulla aut non sufficiens de praemissis mentio facta fuerit: ob idque dubitent capitulum, et canonici praedicti se desuper molestari, vel retardari posse tempore procedente: quare pro parte capituli, et canonicorum hujusmodi Nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus eis in praemissis opportune providere de benignitate appostolica dignaremur. Nos eisdem capitulo, et canonicis, ne dictarum litterarum frustrarentur effectu, providere, ipsosque capitulum, et canonicos amplioris gratiae favore prosequi volentes, eorumque singulares personas à quibusvis excomunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque censuris, et poenis ecclesiasticis, a jure, vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum praesentium tantum consequendum, harum serie absolventes, et absolutos fore censentes; nec non dictarum litterarum, et inde legitimè sequutorum quorumcunque tenores, pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, volumus, ac capitulo, et canonicis praedictae ecclesiae, dignitatesque in eam obtinentibus pro tempore existentibus dicta auctoritate appostolica concedimus, et indulgemus, quod litterae praedictae cum omnibus et singulis clausulis, et decretis in eis contentis, processusque desuper forsan habiti, et habendi per eosdem, indeque legitimè sequuta quaecumque a data praesentium tantum, et quoad usum habitus canonicis, et dignitates obtinentibus praedictis per dictas nostras litteras concessi: tamen (forte ratis) et firmis in reliquis manentibus decretis, transactionibus, et aliis inter capitulum, et canonicos, nec non dignitates obtinentes, ac praepositos praedictos conventis, et ad favorem eorumdem praepositorum dispositis, et absque alia alteratione praerogativarum, privilegiorum supradictorum valeant, plenamque roboris firmitatem obtineant in omnibus, et per omnia, perinde ac si in eisdem litteris de omnibus supradictis expressa mentio facta fuisset, decernentes irritum, et inane quidquid secus super his a quocumque quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attemptari. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus, et ordinationibus appostoticis, ac dictae ecclesiae Valentinae, etiam juramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, consuetudinibus contrariis quibuscumque. Volumus insuper quod decretum in praedictis litteris appositum, firmum remaneat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, concessionis, indulti, decreti, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli appostolorum ejus se noverit incursurum. Datis Romae apud sanctam Mariam majorem anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo quincuagesimo sexto, idibus Novembris, pontificatus nostri anno secundo. 

Bula de Calixto III

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.