XX.
Donatio facta monasterio S. Vicentii de Nocharii, an. DCCLXXXI. (V. pág. 61).
Ex arch. monast. Gerrens. in antico translato.
In Christi nomine: Ego Spanellus ex regali progenie descendens donator sum Domino Deo, et Beato Vincentio, et Sanctae Dei Genitricis Mariae Cenobio qui est situs supra amnem Nocariae (Noguera) et Teodobaldi Abbati et Fratrum sub eo degencium qui in supra dicto Monasterio sunt modo vel advenerint futuri. Trado vobis ipsas meas villas cum omnibus terminis et apendiciis suis, id sunt, Sequese superiore et subteriore cum ipsa mea Ecclesia Sancti Martini cum omnibus decimis et primiciis suis et cum aliis Ecclesiis quae sub praefata Ecclesia sunt subnixae vel erunt, et cum aliis villulis, id sunt, Oseze, et Curticella cum terminibus illorum et afrontationibus cultis et eremis cum omni genera arborum pomifera vel impomifera, cum pratis, rivis et fonticnulis, silvis et garricis, petras maximas vel minimas, montana vel prona. Iterum concedo praedicto Cenobio ipsum meum Castrum que dicitur Baienne cum omnibus terminibus et aiacenciis et finibus suis simul cum ipsa mea silva et devesa ad integrum. Adveniunt autem michi haec omnia per aprisione et per concessionem Domini mei Karoli Imperatoris et Augusti, ac consanguinei mei. Do etiam jam dicto Monasterio meum castrum qui vocatur Cartenise cum omnibus suis alodiis, terminibus et limitibus suis eremis et incultis.
Et ipsam meam sortem quae michi advenit de jure parentorum meorum quam vocant Orto Morone simul cum ipsas meas vineas quae ibidem sunt. Termini autem supra dictarum villarum vel castrorum hii sunt: de Pintina quam vocant in ipsa portella et vadit usque ad ipso collo de Buszede et de Sancto Licerio, quomodo discurrit aqua et vadit super ipsam silvam de Barenne usque ad ipso collo de Molleto et discurrit per Salisarre, et super ipsum oratorium Sancti Mauricii, et supra ipso castro qui dicitur Erbolone, simul cum illo oratorio Sanctae Mariae quod ibidem fundatus est et pervadit usque ad vadum anticum qui est trans ipso oratorio Sanctae Mariae vel trans ipso castro Erbolone. Trans flumen vero Nocariae ascendit per ipsam petram vel ipsam serram quae dicitur Gausti, et pervenit usque ad oratorium Beati Martini de Mazaneole. Hii sunt termini ab oriente, occidente, meridie et septemtrione supra dictorum possesionum vel castrorum. Haec omnia sicut superius consonant vel praedicti termini concludunt cum decimis, primiciis et oblacionibus, censibus ac serviciis cum exitibus et reregressibus (regresibus) concedimus atque constituimus praefixo Caenobio pro eternae pii patris consolacionem et peccatorum nostrorum remissionem et concessione et in elemosina senioris nostri Imperatoris Karoli Regis. Si quis sane contra hanc cartam nostrae largicionis vel concessionis venerit, quod non credimus fieri, venerit ad disrumpendum (pone disrrumpendum) non hoc valeat agere sed pro dampno illato sex libras auri fisco componat, et praefixo monasterio quicquid dampnum intulerit in quadruplum componat. Facta ista carta donacionis XII kalendas julii regnante Domno Imperatore nostro Karolo, ad Longobardorum Rege anno XIIII regni eius. = Ego Spanellus qui hanc cartam donacionis jussi scribere, roboravi, testibusque roborandam praecepi. = Ego Electus Presbiter praesens fui, subsc.° = Ego Amanus subsc.° = Ego Gintus ss.° = Ego Dacobertus ss.° = Ego Fredolus Comes signo et confirmo +. = Donamius ac si et indignus Presbyter scripsit sub die et anno + rogatu praedicti Spanelli ad domum Beati Vincentii et Sanctae Mariae Gerrensis. = Haec carta est fideliter translata à Radulfo Presbytero. Mater vero huius cartae abetur in scrinio Gerrensis Coenobii.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.