domingo, 6 de noviembre de 2022

XXXVII. Statutum circa repraesentationem resurrectionis D. N. J. C. in Eccl. Gerunden.

XXXVII. 

Statutum circa repraesentationem resurrectionis D. N. J. C. in Eccl. Gerunden. (Vid. pág. 205) 

Ex lib. Actor. capit. Eccl. Gerunden. ab anno 1528 ad 1539, fol. 360. 

Die Sabbati X. Maii M.D.XXXVIIII fuit comuni omnium tam praesentium in Capitulo quam infirmorum consultorum consensu facta sequens ordinacio sive statutum. 

Licet maiores nostri pia consideratione ad excitandam populi devotionem introduxerint, singulosque Canonicos in suo novo ingressu astrinxerint, ut eorum quilibet secundum ordinem antiquitatis in festo Paschae Resurrectionis Redemptoris nostri Jhesu Christi in praesenti Ecclesia Gerundensi in Matutinis singulis annis faciant representationem, quae vulgo Les tres Maries (en catalán, como buen dialecto occitano, las tres Marias, con o sin tilde; esto es lengua valenciana, valenciano) dicitur; tamen quia experimento compertum est, id quod ad Dei cultum laudem el honorem introductum fuerat, ad ipsius noxam et offensam tendere, multa scandala inde oriri, populi indevocionem excrescere, et infinita animarum ac corporum pericula insurgere, ac divinum officium plurimum perturbari, et denique Ecclesiae decorem et honestatem inquinari: propterea Capitulum predictae Ecclesiae volens, ut tenetur, tot scandalis et periculis obviare, omnemque lasciviam, abusum et turpitudinem ab ipsa Ecclesia extirpare, post varios tractatus matura omnium deliberatione reformando statuit et ordinavit, quod de coetero dicta representatio non possit fieri nisi in hunc qui sequitur modum. Videlicet; Quod finita Verbetta tres Mariae vestibus nigris, ut moris est, indutae incipiant canere versus solitos in poste, ubi Invitatoria cantantur, et cantando eant ad altare maius, ubi sit paratum Cadafale (cadafalc; cadalso) cum multa luminaria, et ibi sint Apothecarius cum uxore et filiolo, necnon mercator cum uxore sua qui non intrent nisi finita tercia lectione, et ibi fiat illa representatio (pone represantatio) petitionis unguenti ad ungendum sacratissimum Corpus Christi, ut moris est, quando ipsae personae representationem (pone represen - salta linea - tionem) facturae venient ad Ecclesiam, nulla sint tympana sive tabals, neque trompetae, nec aliquod aliud genus musicorum, neque niger, neque nigra sive famula, nec crustula, sive flaons aliquo modo projiciantur. Haec enim magis ad ludibrium quam ad Dei cultum populique rissum et indevotionem ac divini officii perturbationem tendere dinoscuntur. Representationes Centurionis, quae fieri solebat in Matutinis: Magdalenae et Thomae quae fieri consueverant ante vel post vesperas, vel in medio quibus erat consuetudo, immo corruptela piscandi omnino extirpari voluit atque decrevit dictum Capitulum, et nihil aliud quam quod supradictum est aliquatenus fieri prohibuit atque prohibet, nisi de expresso consensu ipsius Capituli nemine discrepante

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.