XXXV.
Notitia reliquiarum, quae in capsula super altare maius Ecclesiae Gerundensis repertae sunt: anno M.CCC.XLVI. (1346) (Vid. pág. 186).
Ex Lib. Notal. Curiae. Epalis. Gerund. Num. 18. fol. 35. b.
In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen. Pateat universis presentibus et futuris quod die Martis X kalendas Marcii intitulata, anno Domini M.CCC.XL. Sexto venerabiles et discreti viri Domini Franciscus de Fortiano, Canonicus, et Petrus Stephani, Presbiter de Capitulo et operarii Ecclesiae Gerundensis, presentibus et eis assistentibus venerabilibus et discretis viris Dominis Dalmacio de Monte, Petro de Castnatallo, Canonicis, Jacobo Alberti, et Petro de Rippa, Presbiteris dicti Capituli, ac in presentia mei Bni. de Verdegerio, Clerici et Notarii infrascripti, et discretorum R. de Clota, Bni. de Stagneolo, Bni. de Rivoclaro, Arnaldi de Oliveria et Petri Ferrarii, Presbiterorum in dicta Ecclesia Beneficiatorum et plurium aliorum testium ad haec spetialiter vocatorum et rogatorum super altare maius Beatae Mariae Virginis et dicta Ecclesia quandam caxiam clausam in ipsa Ecclesia existentem, in qua inmensitas et maxima sanctarum reliquiarum copia in ea reconditarum existebat cum diligentia et reverentia debitis apperuerunt et in eadem caxia simul cum ipsis sacris reliquis quaedam cedula papirea ex sui materia antiquissima in titulum reliquiarum ipsarum ut prima facie apparebat in ipsis caxia et Gerundensi Ecclesia existentium reperta extitit, cuius series de verbo ad verbum sequitur sub hac forma.
Cum infinita sint Dei magnalia virtutum, nec certa diffinitione concludi queant funditus serie verborum, nec inmerito quandoquidem divina vis vel operum operet, omnem humanae mentis excellit intentum, tamen ea quae nostrae comendantur memoriae dignum duximus huic tradere paginulae ad laudem Domini et Salvatoris Jhesu Christi, reverendeque eius matris Mariae de conglutinacione Sanctarum reliquiarum quae congestae sunt donacione religiosorum Episcoporum, necnon ceterorum Deo militancium virorum scilicet de Petra, in qua invenit Beatus Gabriel Angelus Virginem Mariam Caelitus salutatam, et de loco Nativitatis Christi, necnon et eius Presepio, sive de loco ubi Transfiguratus, et de ligno Crucis Domini eiusdem, et de Pane eius caenae, necnon et pars tunicae et quod humanae mentis orridum ac incredibile est cogitarii de capillis Domini, necnon de Petra de qua ascendit in coelum. Hic vero quedam reliquiarum habentur Beatae Mariae eiusdem suae matris, videlicet; de capillis eius et tunica quam ipsa texuit, necnon et de eius camisia sive de sepulcro eius, et de Sancto Samuele et de Sancto Zacharia, necnon de Sancto Johanne Babtista, ac de pilis barbae Sancti Petri Apostoli et Johannis Evangeliste, ac de Sancto Jacobo fratre Domini, et de vestimento Sancti Bartolomei Apostoli, ac de corpore Marchi Evangeliste, ex ussibus Pauli egregii Doctoris, et de Sancto Stephano sive de lapide unde lapidatus est, et de occulo Sancti Laurentii ac de Sancto Alexandro, et de Sancto Ambrosio, necnon de Spongia que Josep et Nichodemus cruorem Domini de Cruce depositi absterserant, ac de Sancto Velosiano, et de Sancto Symeone et Sanctis Innocentibus. Hic vero reliquiae habentur in altare Sancti Sepulcri et Sanctae Crucis. In primis de Martiribus qui pro Domino interfecti sunt centum quadraginta quatuor milia, et de Sancto Adriano, et de Sancto Felice, de Sancto Justo et Pastore, de Sancto Zacharia, de Sancto Sebastiano, de Sancta Tecla, de Sancto Sixto, de Sancto Eusebio, de Sancto Victore, de Sancto Ambrosio, de Sancto Gervasio et Prothasio, de Sancto Nazario, de Sancto Vitale Rex Sanctus. Quibus quidem sacris reliquiis per eosdem Dominos operarios in ipsa caxia repertis et per eos in ipsa dimissis, caxiam ipsam cum dictis reliquiis in ipsa repertis integre et absque diminutione aliqua reconditis, infra aliam caxiam clauserunt, eamque clausam cum sigillo dicti venerabilis Gerundensis Capituli fecerunt per me dictum Notarium communiri. Et nichilominus mandarunt ad perpetuam rei memoriam per me tot quod vellent fieri et eis tradi publicum et publica instrumenta. Quae omnia fuerunt acta die, anno et loco predictis, ac presentibus supradictis.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.