Mostrando entradas con la etiqueta Gaspar Quiroga. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Gaspar Quiroga. Mostrar todas las entradas

domingo, 5 de junio de 2022

Tomo 3, apéndice 18, carta, obispo de Cuenca, Gaspar Quiroga, Papa Gregorio XIII, libro primero concilios

XVIII. 

Carta del obispo de Cuenca, e inquisidor general D. Gaspar de Quiroga, al Papa Gregorio XIII, enviándole el libro primero de los concilios de España (a: Copiada del original de mano del señor Pérez, que existe en un volumen folio en el archivo de la iglesia de Segorbe.). (Véase Pág. 185). 

Sanctissimo Domino nostro Gregorio XIII. Pontifici Max. Gaspar Quiroga, episcopus conchensis, post humillima pedum oscula. S. P. D.

Cum multa quotidie beneficia à vestrae sanctitatis sollicitudine Ecclesia Catholica accipiat, quas vestrae beatitudinis nomen immortalitati consecrabunt, tum nihil, ut puto, erit apud omnem posteritatem illustrius, quam quod juris canonici fontes, hoc est, Gratiani collectionem, et romanorum pontificum epistolas repurgandas curet. Cùm enim eorum librorum auctoritate omnis pene ecclesiasticae gubernationis disciplina nitatur, cúm nulli magis libri omnium manibus terantur, nulli frequentius in scholis citentur, non sine magno nostro pudore audiebamus infinitis mendis esse refertissimos, quae vel ex rudis aetatis vitio, vel impressorum negligentiam contraxerant. Quanta porro sollicitudine eorum librorum emendationem V. S. faciendam curet, satis magno testimonio illa sunt, quod doctissimorum hominum congregationem ad hoc ipsum Romae institutam habeat, quod exemplaria vetera undique conquirat, vel illorum exempla descripta ad se perferri iubeat. Cùm vero audisset extare in Hispania aliquot vetustos conciliorum codices in S. Laurentii Bibliotheca (quam Philipus rex catholicus non minori studio, quam Ptolomaeus Philadelphus, omni librorum genere in dies magis magisque instruit), illico mihi V. S. brevi appostolico de eam re misso mandavit, ut ex iis codicibus librum quendam canonum scribendum, et concilia cum impressis conferenda curarem, ad vestramque beatitudinem mitterem. Quod statim est à me pro mea erga V. S., sedemque appostolicam observantiam fieri coeptum, et iam tandem, Deo iuvante, ad finem perductum. In quo propter summas meas occupationes, magna ex parte usus sum operam domestici ministri mei Joannis Baptistae Perezii, juvenis docti, et in hoc genere litterarum valde exercitati: qui (ni fallor) suam in hoc opere fidem et diligentiam egregie praestitit. Nunc V. S. suplex oro, ut hanc meam in se observantiam, summumque obsequendi studium benigne accipiat; et quaecumque à me praestari posse viderit, mihi frequenter pro suo iure imperet. Deus opt. Max. B. V. Ecclesiae suae quam diutissime incolumem conservet. Madriti XV Cal. Aprilis MDLXXV. 

Tomo 3, apéndice 15, carta, Juan Bautista Pérez, papa Clemente VIII, obediencia, silla apostólica

XV. 

Carta del obispo de Segorbe D. Juan Bautista Pérez al papa Clemente VIII, en que presta la obediencia a la silla apostólica (a: Copiada de sus MSS. en el archivo de la santa iglesia de Segorbe.) (Vid. pág. 165). 

Beatissime pater. Post humillima pedum oscula. Felicis memoriae Innocencius papa nonus nullis quidem meis meritis, sed pro sua tantum benignitate et clementia, ecclesiae, et episcopatus Segobricensis mihi curam commissit literis (litteris) datis duodecimo kalendas decembris pontificatus anno primo; et simul illud mihi indulsit ut à quocunque catholico antistite apostolicae sedis communionem habente, sine ullo metropolitani Valentini praejudicio, consecrari possem, modo prius fidelitatis erga sanctam sedem apostolicam, et debitae obedientiae juramentum praestarem ex formula ipsis literis apostilicis (apostolicis) compraehensa. Eas literas cum nonis februarii accepissem, consecratus sum in oppido Madrito, Toletanae dioecesis, octavo idus martii ab illustrissimo et reverendissimo Gaspare Quiroga, cardinale Toletano, adhibitis reverendissimis episcopis Cauriensi, et Abulensi (de Ávila, abulense), atque id juramentum ante ipsam consecrationem publice conceptis verbis praestiti in hanc formam: Ego Joannes Baptista electus Segobricen. ab hac hora in antea fidelis et obediens ero beato Petro sanctaeque apostolicae romanae ecclesiae, ac domino nostro domino Clementi papae octavo suisque successoribus canonice intrantibus: non ero in consilio aut consensu vel facto, ut vitam perdant, aut membrum, seu capiantur, aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, vel injuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore; consilium vero quod mihi credituri sunt per se aut nuntios, seu literas, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum romanum, et regalia sancti Petri, adjutor eis ero ad retinendum et defendendum contra omnem hominem; legatum sedis apostolicae in eundo, et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adjuvabo; jura, honores, privilegia et auctoritatem romanae ecclesiae domini nostri papae, et successorum praedictorum conservare, et defendere, augere, et promovere curabo; nec ero in consilio, facto vel tractatu in quibus contra ipsum dominum nostrum, vel eandem romanam ecclesiam aliqua sinistra, vel praejudicialia personae, juris, honoris, status, et potestatis eorum, machinentur; et si talia à quibuscunque procurari (f. perpetrari) novero, vel procurari, impediam hoc pro posse, et quanto citius potero commode significabo eidem domino nostro, vel alteri per quem ad ipsius notitiam poterit pervenire. Regulas sanctorum patrum, decreta, ordinationes, sententias, dispositiones, reservationes, provisiones, et mandata apostolica totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Haereticos, scismaticos, et rebelles domino nostro, et successoribus praedictis pro posse persequar, et impugnabo. Vocatus ad synodum veniam nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis quadrienniis personaliter, ac per me ipsum visitabo, et domino nostro, et successoribus praefatis rationem reddam de toto meo pastorali officio, deque rebus omnibus ad meae ecclesiae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei creditae sunt, salutem quovis modo pertinentibus, et vicisim mandata apostolica praedicta humiliter recipiam, et quam diligentissime exequar; quod si legitimo impedimento detentus fuero, praedicta omnia adimplebo, et per certum nuntium ad hoc speciale mandatum habentem, de gremio mei capituli aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum, seu alias personatum habentem; aut his mihi deficientibus, per dioecesanum sacerdotem, et clero deficiente omnino per aliquem alium presbyterum saecularem vel regularem spectatae probitatis, et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De hujusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad sanctae romanae ecclesiae diachonum cardinalem ordine priorem per supradictum nuntium transmittendas. Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignorabo, neque dono infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu capituli ecclesiae meae, inconsulto romano pontifice; et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita constitutione contentas eo ipso incurrere volo. Sic me Deus adjuvet et haec sancta Dei evangelia. Hujusmodi jusjurandum à me sic praestitum fuisse his literis mea manu subscriptis, et sigillo meo obsignatis apud V. Sanctitatem tanquam verus obedientiae filius, et humillimus servus sanctissimis ejus pedibus provolutus, supplex testor, Deum precatus ut Beatitudinem V. ad maximas ecclesiae catholicae utilitates quam diutissime servet incolumem. Datum Segobricae die XXII martii MDXCII.