Mostrando entradas con la etiqueta MXXXII. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta MXXXII. Mostrar todas las entradas

viernes, 2 de septiembre de 2022

XXXII. Eriballi archidiaconi Gerundensis, et vicecomitis Cardonensis, donatio ad Guadamirum presbyterum, anno MXXXII. (1032)

XXXII.

Eriballi archidiaconi Gerundensis, et vicecomitis Cardonensis, donatio ad Guadamirum presbyterum, anno MXXXII. (1032) (V. pág. 160.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden. 

In nomine Domini: ego Eriballus archilevita, vel vicescomes, donator sum tibi Guadamir presbiter. Certum quidem et manifestum est enim, quia placuit animis meis, et placet nullius quogentis imperio, nec suadentis ingenio, sed propria hoc elegit mihi bona volumtas, ut scriptura donacionis facio tibi de alodem meum, quod abeo in comitatu Gerundense, in parrochia sancti Cucufati, in locum que dicunt Sigberta, in terminio de Fornelletos, vel infra terminio de Regacs, vel de Yovad; et advenit mihi per donacione de fratri meo Bermundo, qui fuit condam, sive per qualesque voces. Et affrontat ipsa terra, culta vel erema, de parte orientis in medio alveo flumine Onnar, sive in terra de Valeriano presbiter: de meridie in terra de Vidal et de Valeriano, vel suos eredes, sive sancti Felicis: de occiduo in ipsa via, qui pergit ad Gerunda, vel ubique, sive in alode de Ginad, vel sui eredes: et de parte vero circii in medio rivulo que dicunt rio de Michs. Quantum infra istas quatuor affrontationes includunt, sic dono tibi ipsa terra culta vel erema, cum exiis et regressiis earum, totum ab integrum, et cum illorum affrontationes, quantum omo adimperari potest ad usum ominis, sic dono tibi pro anima Bermundi, et anima mea, ad tuum proprium alodem, sine ullo vinculo. Quae vero predicta omnia superius scripta de meo iure in tuo trado dominio, et potestate, ad omnia facere quod volueris, ex presentis die et tempora; ita quod si ego donator aut nullus omo vel femina, qui contra hanc ista scriptura donacione venerit pro inrumpendum, non hoc valeat vindicare, quod requirit, set componat aut componamus tibi ista omnia superius scripta in dupla, cum omni sua melioracione, et in antea ista scriptura firmis et stabilis modo permaneat vel omnique tempore. Facta ista carta donacione VI. Kalendas Ianuarii, anno XXXVII. regni Rodberti regi. = Eriballus + archilevita. = Sig+num Brocard. = Sig+num Senofred de Cardona. = Sig+num Guitard de Colonico. = Sig+num Guiliel Mir. = Raimundus Folco vicecomes. = Raimundus levita, qui ista carta donacione scripsi, cum litteras fusas in verso II. vel V, et superpositas in verso IIII, vel XI, die, anno, quo supra.

viernes, 5 de agosto de 2022

XV. Donatio facta monasterio S. Benedicti de Bages anno MXXXII (1032)

XV. 

Donatio facta monasterio S. Benedicti de Bages anno MXXXII (1032). (V. pág. 240.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. monast. 

In nomine Domini. Ego Ramio indignus abba cum ceteris monachis servientes Sancti Benedicti, donatores sumus vobis Wifredus et uxor tua Adalez. Donamus namque vobis alaudem proprium Sancti Benedicti cenobii et de Sancti Valentini martyris, id sunt, kasas cum solos et super positos, et terras et vineas cultas et ermas cum omni genera arborum qui infra sunt. Et est hec omnia in comitatu Minorisa (condado de Manresa) infra termines (términos) de castrum Odena (Ódena), in locum que dicunt Arbucar. Et afrontant ipsas casas et terras et vineas cultas et ermas cum omni genera arborum, de horientem in strada publica, de meridie in ipsa serra, de occiduo in ipsa serra vel in ipsa Abela, de circi in vineas de Wifredus vel eres suos. Quantum histas afrontaciones includunt, sic donamus vobis vel posteritas vestrum in ipsa omnia et per unumquemque annum de ipso pane et de ipso vino que exinde exierit ipsa tasca ad Sancti Benedicti et ad Sancti Valentini Martyris donetis, ut plantetis et edificetis ipsa omnia, et nullam licenciam nec vos nec posteritas vestra alium seniorum facere, nec baiulia nisi Sancti Benedicti et Sancti Valentini Martyris et abbates vel servientes Sancti Benedicti. Quod si nos donatores aut ullusque homo qui contra hista donacione venerimus aut venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare, sed componamus atque componat vel ipsa omnia in duplo cum omnem suam inmelioracionem. Et in antea hista carta donacio firma permaneat omnique tempore. Facta hista carta donacio III. Kals May annos XXX. peractos VI. anno regnante Ratberto rege. = + Ramio abba, qui ductus fui ad scribere, et non possum propter infirmitatem corporis mei. = Adalbertus abba. + = Egfredus abba +. = Ioannes monachus. = num Bonefilius. = num Miro. = num Seniofredus. = Danagildus presbyter vel monachus, qui hista carta scripsit et + (signum, cruz) die et anno quod supra.