Mostrando entradas con la etiqueta vicecomitis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta vicecomitis. Mostrar todas las entradas

viernes, 2 de septiembre de 2022

XXXII. Eriballi archidiaconi Gerundensis, et vicecomitis Cardonensis, donatio ad Guadamirum presbyterum, anno MXXXII. (1032)

XXXII.

Eriballi archidiaconi Gerundensis, et vicecomitis Cardonensis, donatio ad Guadamirum presbyterum, anno MXXXII. (1032) (V. pág. 160.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden. 

In nomine Domini: ego Eriballus archilevita, vel vicescomes, donator sum tibi Guadamir presbiter. Certum quidem et manifestum est enim, quia placuit animis meis, et placet nullius quogentis imperio, nec suadentis ingenio, sed propria hoc elegit mihi bona volumtas, ut scriptura donacionis facio tibi de alodem meum, quod abeo in comitatu Gerundense, in parrochia sancti Cucufati, in locum que dicunt Sigberta, in terminio de Fornelletos, vel infra terminio de Regacs, vel de Yovad; et advenit mihi per donacione de fratri meo Bermundo, qui fuit condam, sive per qualesque voces. Et affrontat ipsa terra, culta vel erema, de parte orientis in medio alveo flumine Onnar, sive in terra de Valeriano presbiter: de meridie in terra de Vidal et de Valeriano, vel suos eredes, sive sancti Felicis: de occiduo in ipsa via, qui pergit ad Gerunda, vel ubique, sive in alode de Ginad, vel sui eredes: et de parte vero circii in medio rivulo que dicunt rio de Michs. Quantum infra istas quatuor affrontationes includunt, sic dono tibi ipsa terra culta vel erema, cum exiis et regressiis earum, totum ab integrum, et cum illorum affrontationes, quantum omo adimperari potest ad usum ominis, sic dono tibi pro anima Bermundi, et anima mea, ad tuum proprium alodem, sine ullo vinculo. Quae vero predicta omnia superius scripta de meo iure in tuo trado dominio, et potestate, ad omnia facere quod volueris, ex presentis die et tempora; ita quod si ego donator aut nullus omo vel femina, qui contra hanc ista scriptura donacione venerit pro inrumpendum, non hoc valeat vindicare, quod requirit, set componat aut componamus tibi ista omnia superius scripta in dupla, cum omni sua melioracione, et in antea ista scriptura firmis et stabilis modo permaneat vel omnique tempore. Facta ista carta donacione VI. Kalendas Ianuarii, anno XXXVII. regni Rodberti regi. = Eriballus + archilevita. = Sig+num Brocard. = Sig+num Senofred de Cardona. = Sig+num Guitard de Colonico. = Sig+num Guiliel Mir. = Raimundus Folco vicecomes. = Raimundus levita, qui ista carta donacione scripsi, cum litteras fusas in verso II. vel V, et superpositas in verso IIII, vel XI, die, anno, quo supra.

martes, 23 de agosto de 2022

XXIV. Geralli vicecomitis donatio ad ecclesiam Agerens. facta anno MCLII. (1152)

XXIV. 

Geralli vicecomitis donatio ad ecclesiam Agerens. facta anno MCLII. (1152) 

(V. pág. 148.) 

Ex arch. eiusd. eccl. núm. 290. 

Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Geraldus vicecomes Ageris, divinâ inspiratione compunctus, dono atque difinio mea pura, et sincera voluntate Domino Deo et ecclesiae Sancti Petri villae meae Ageris, totum illum decimarium et primiciarium, cum omnibus aliis iuribus, censibus, usaticis, et stachamentis ad ipsam turrem sive quadram de Cucul termini Ageris, quae advenit mihi ex donatione facta avo (avi : abuelo : yayo) meo domno Poncio Geraldi per dompnum Arnaldum Mironis terrae conquestae de sarracenis; ita, videlicet, quod dividatur per hunc modum, videlicet, unam partem pro sacriscustodia dictae ecclesiae, pro una lampade perpetuo illuminanda in capella beatae Mariae Magdalenae, et pro quatuor brandones decentes, qui continue annis singulis ardeant ante monumentum corporis Christi in die Ioves Sancta (Jueves Santo), usque post receptionem eiusdem, ac etiam pro quindecim brandonellis sufficientes accendendis in facibus, videlicet, septimanae sanctae, in matutinis de vespere, et aliam partem ad abbates presentes et futuros dictae ecclesiae Sancti Petri per aliam lampadem illuminandam perpetuo in capella beatae Catharinae, et aliam partem pro uno capellano, quem instituo, et succesores eius instituendum, qui habeat celebrare pro anima mea, et de parentum meorum, reliquam vero partem michi, et ad succesores meos tantumodo reservando; et hoc propter tortum et magnum dampnum, quem feci ecclesiae praedictae Sancti Petri, eo quod consului, quod pater meus domnus Geraldus Poncii vice comes quondam reciperet, et appropiaret sibi per forzam honorem et alaudium de Villamayore (Vilamajor), quae erat ecclesiae Sancti Petri, et alia plura dampna, propter odium, et ranchorem, quem portabam contra abbatem ecclesiae praedictae, et canonicos eius. Id totum donum praescriptum ad modum supra expecificatum dono, et trado, et de meo iure in vestro trado dominio et potestati. Tali vero pactu, ut abbas, nec sacricustos, sicut nec capellanus presentes, et futuros, ullo modo posint dare, nec alienare ad dampnum ecclesiae. Et est manifestum, quod si ego donator, aut ullus homo vel femina, qui hanc cartam donationis pro irrumpendum venerit, aut inquietare voluerit, in duplo vobis componat, et postea iram Dei incurrat, et a corpore Christi, et a comunione fidelium segregatum inveniat, ac cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, et Iuda traditore in inferno inferiori portionem accipiat. Actum est hoc tercio Kalendas Martii, anno incarnationis MCLII. = Sig+num Geraldi vicecomes, qui hanc cartam donationis mandavi scribere, et testibus firmare iusi. = Sig+num Poncii de Capraria. = Sig+num Bernardi de Camporrells. = Sig+num Poncii de Soler, milites: hi sunt testes. = Sig+num Pauli abbas. = Sig+num Guillermi Romani prior. =  Sig+num Beringarii prior Momagrastensis. = Sig+num Petri Sancti Iusti. = Sig+num Ati sacricustos. = Sig+num Arnalli Bellimontis. = Sig+num Bertrandi Castrensis. = Sig+num Magistri Helie. = Sig+num Poncii praepositi, canonici, qui praedicta acceptamus cum gratiarum accione, et complere promittimus, laudamus, atque firmamus. = Sig+num comes Poncius, qui hoc donum praescriptum laudo atque adfirmo. = Guillermus Brunus praesbiter rogatus scripsit, et hoc + fecit die et anno praefixo.