Mostrando entradas con la etiqueta Roncesval. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Roncesval. Mostrar todas las entradas

domingo, 21 de agosto de 2022

X. Excerpta ex martyrologio Celsonensi MS. sec. XIII. incun.

X.

Excerpta ex martyrologio Celsonensi MS. sec. XIII. incun. Cui adduntur ex more obitus posteriorum seculorum. (V. pág. 58.) 

Ianuarius.

III. Non. Ianuarii. Anno dñi M.CC.LXVIII. obiit Raimundus, abbas Cardone, sacerdos, et canonicus istius ecclesiae.

Idus Ianuar. Anno dñi millesimo CCC.XL. sexto obiit Guillelmus praepositus Celsone. 

XIX. Kal. Februar. Anno M.D.LXXXX. obiit D. Paulus Pla (Pau Pla), abbas ecclesiae Solsonae.

XIII. Kal. Commemorationem fratrum Fuxensium cras agendam, dilectissimi, vobis denunciamus.

IX. Kal. Febr. In hoc itaque die interfectus fuit dominus Guillelmus, venerabilis presul Urgellensis ecclesiae, in comitatu Pallariensi (condado de Pallás, Pallars; Pallarés) a prophanis hominibus, atque corpus eius inde evectum, et in propria sede honorifice humatum II. Kal. Februarii anno MCXIII. 

VIII. Kal. Febr. Ipso namque die obiit Bernardus Rotgerii, Urgellensis episc., an. M.C.LX.VI. 


Mensis Februarii. 


III. Nonas Febr. Commemoracionem fratrum Sancte Marie de Roncesval (: Roncesvalles) cras agendam vobis denunciamus. 

III. Idus Febr. Eod. die consecratio altaris presentis ecclesie.

XV. Kal. Marcii. In hac die migravit Dulcia, Urgellensis comitissa, que huic loco multa bona contulit.

VI. Kal. Eodem die obiit bone memorie dñus Poncius, abbas Sancti Rufi, (puto Avenionensis), qui pater extitit centum L. canonicorum regularium. 



Mensis Marcii. 


Nonis Marcii. Eod. die obiit B. epus Urgellensis apud Magalonam. (: Magolonam)

V. Idus. Commemoratio fratrum et canonicorum familiarium beate Mariae Bellipodii. (Belpuig, Bellpuig; bello podio). 

IIII. Idus Marcii. Commemoracio fratrum canonicorum et familiarium monasterii Fuxii. (Foix; Fuxi)

Idus Marcii. Ipso namque die obiit nobilissimus comes Ermengaudus in castro de Gerb, qui multa dona dedit Sancte Marie, anno ab incarnatione Xpi...  

XV. Kal. Aprilis. Ipso die obiit... Petrus Urgellens. episc. anno M.C.XL.I. 

XI. Kal. Anno dñi M.° CC.° XC.° III.° obiit nobilissima dña Brunissen. Dei gratia comitissa Fuxi, et vicecomitissa Castriboni (Castellbó), soror nostra.

VII. Kal. Presenti die anno dñi M.CCC.XL. quarto, fuit capta civitas de Algeciras dalffadric per D. Alphonsum regem Castelle, et ipsam tenuit sub obsidione circha duos annos; et fuit celebratum festum per universam provinciam Tarraconen.

VI. Kal. Ob. Petrus abbas S. Iohannis (puto de Abbatissis). (San Juan de las Abadesas, Sent Joan ces Abadesses y variantes) 

V. Kal. Anno M.CC.XL. interfectus fuit Arnaldus de Odro miles in bello apud Sanaugiam (Sanahuja), frater noster, 


Mensis Aprilis. 


Kal. Aprilis. Anno dñi M.CC.XC.VI. obiit Berengarius de Fonte, prior istius ecclesiae. = Eod. die et anno M.CCCC.XI. obiit venerabilis Nicholaus Ferrarii, dñus castri de Sancto Clemente. 

XI. Kal. Madii. Anno dñi MCC.XIIII. obiit Guillelmus, abbas S. Vincentii Cardone. 


Mensis Madii. 


II. Nonas Madii. Commemoratio fiat fratrum nostrorum canonicorum Sanctae Mariae Benevivere (Beviure; vivir bien), que est prope villam que vocatur Carrion (Carrión). 



Mensis Iunii. 


Kal. Iunii. Anno M.CC.L. obiit Petrus de Podio viridi (Puigvert, Puigverd, pueyo verde), olim Urgellensis episc., et monacus Sanctarum Crucum (Santes Creus), et frater noster. 

III. Nonas Iunii. Anno dñi M.CC.LXVII. obiit Berengarius de Rupe, prior istius ecclesiae. = Ipso namque die interfectus fuit Geraldus Poncii de Sanaugia a paganis. (Guerau Pons, Ponç de Sanahuja) 

Nonis Iunii. Anno dñi M.CC.L.XXVI. obiit nobilis dominus Raimundus, Dei gratia vicecomes Cardone, frater noster.

V. Idus Iunii. Anno dñi M.CC.LIIII. Geraldus Calvoni, istius ecclesiae prepositus, viam universe carnis egresus est. 

XII. Kal. Iulii. Ob. Bernardus, abbas Rivipulli.

XI. Kal. Obiit Raimundus, Barbastrensis episcopus. (Ramón, obispo de Barbastro)

IIII. Kal. Eodem die obiit illustrissimus comes Urgellensis in Castella, anno M.C.L.IIII. (1154)

II. Kal. Ipso die migravit ab hoc seculo illustrissimus presul Urgellensis, anno M.° CC.° II.° 


Mensis Iulii.


Kal. Iulii. obiit Bernardus Guillelmi, Urgellensis episcopus, anno M.XC.II. incarnationis Xpi. 

III. Nonas Iulii. Anno dñi M.CCC.VI. obiit Reverendus dñus Poncius de Vilarone bone memorie, divina miseracione episcopus Vicensis, vir magne probitatis, circunspectionis, et humilitatis gratia decoratus; qui XXX duobus annis extitit

praepositus Celsone, quam preposituram et eiusdem ecclesiam redditibus, opibus, multisque melioramentis, et honoris culmine exaltavit: capellaniamque gloriose virg. et mart. Katerinae in presenti ecclesia instituit et dotavit, et pro suo anniversario anno quolibet celebrando dimissit canonicis XXX. solidos, et clericis secularibus XX., cuius anima requiescat.

III. Idus Iulii. Obiit Guillelmus de Cardona vicecomes, qui suam partem castri Dolius dimissit ecclesiae Celsone, anno dñi M.CC.XX.V.

XVI. Kal. Augusti. Ipso die interfectus fuit Raimundus Tedballi, frater noster, a paganis apud Fragam, anno M.C.XXX.IIII. (1134) incarnationis Xpi. 

XIIII. Kal. Aug. Eodem die obiit Raimundus Berengarii, comes Barchin., anno M.C.XXX.I. (1131) incarnat. Xpi. 


Mensis Augusti. 


Kal. Aug. Ipso die obiit D. Ioannes Meix, abbas S. Vincentii Cardone, anno M.D.LVIIII.

III. Idus Aug. Anno M.C.LXXXIIII. (1184) incarnati verbi interfectus fuit illustrissimus Ermengaudus, comes Urgellensis, a malis hominibus prope Valentiam, vir lenitate et suavitate temperatus.

IX. Kal. Sept. Anno M.CCC.XL.III. obiit Raimundus (se lee Raimnudus) Folch, vicecomes Cardone, et canonicus huius ecclesiae. 


Mensis Septemb. 


Nonis Septemb. Anno M.D.LXXXI. obiit D. Ioannes ab Aragonia, abbas seu perpetuus comendatarius presentis abbatiatus S. Mariae Celsonae. 

VI. Kal. Octobris. Anno M.C.XC.V. sexto Kal. Octob. Bernardus de Pampa, Celsonensis prepositus, nepos Guazperti prepositi, viam universae carnis ingressus est, qui multa bona atque possesiones praedictae ecclesiae adquisivit, et claustrum atque cellarium cum refectorio construxit.

III. Kal. Octob. Depositio Sadani episcopi bone memorie, anno M. decem. 


Mensis Octobris. 


Idus Octob. In hoc die interfectus fuit Guillelmus de Spugnola (Spungola) a paganis, cum multis aliis Xpianis, apud Murciam, anno M.C.LXV. incarnationis Domini. 

XVII. Kal. Novemb. Anno dñi M.CC.VIIII. migravit ab hoc seculo Ermengaudus, Dei gratia Urgellensis comes, cuius corpus requiescit in ecclesia Sancti Ilarii.

IIII. Kal. Novemb. Anno M.CCC.XVIII. ob. Berengarius de Villabernat, Celsone praepositus. 

III. Kal. Nov. Ipso die obiit Gaupertus, loci huius praepositus, anno incarnationis M.C.L.I.

Pridie Kal. Nov. Anno dñi M.CCC.XX. eodem die obiit nobilis dñus Raimundus Fulchonis, Dei gratia vicecomes Cardone, alto stemate et clara prosapia refulgens, nobilibus gestis odoriferis sublimatus, sensu perspicuus, armis victricibus victoriosus, hostes valide triumphando, qui a portubus usque ad mare sue terre palmites et fimbria dilatavit. Cuius anima requiescat. 


Mensis Novembris. 


VIII. Idus Nov.. Obiit Petrus, prior de Calaf, sacerdos et canonicus istius ecclesiae. 

IIII. Idus. Eod. die dedicatio ecclesie S. Marie Celsone, anno ab incarnatione dñi M.C.LX.III. 

Pridie Idus Novemb. Anno M.D.XXX.7. ob. D. Ludovicus de Cardona, archiepisc. Tarracon. et abbas Celsonensis ecclesiae.

XI. Kal. Decemb. Anno dñi M.CC.XVI. Arnaldus de Podio alto (Puigalt), abbas S. Vincentii Cardone, migravit ab hoc seculo.

II. Kal. Decemb. Anno dñi M.CC.III. Bernardus de Vilamur, episcopus Urgellensis, genere nobilis, moribus decoratus, eloquentia preditus, qui antecessores suos resistendo, hostibus ecclesie, et in opprimendo, et in devincendo devincens, fatali casu ab hac luce eodem die substractus est.

Anno a nativit. dñi M.CCC.XLVIII. (1348 - peste, por ejemplo la que se trata en Florencia por Giovanni Boccaccio en el Decamerón) fuerunt infinitae mortalitates per universum mundum, quae inceperunt in oriente, et finierunt in occidente, que durarunt hinc inde per universum mundum per unum annum: et infirmitas erat de glanolis, et non durabat pacienti nisi per tres dies, nec lecto iacebant nisi per unum vel duos dies... et tanta fuit mortalitas, quod multa corpora defunctorum remanebant per aliquod tempus ad sepeliendum, et defficientibus ecclesiasticis personis sepeliebantur; sic quod non remansit tercia pars populi, ut creditur, vivens in mundo, immo sperabatur et habebatur quod mundus finiret. Et data fuit potestas a summo pontifice absolvendi peccatores a pena et a culpa omnibus presbiteris et confessoribus... et sic creditur quod tales morientes sine dubio cum dño glorientur. 

Praecedens necrologium binis columnis in qualibet pagina dispositum est, in quorum sumitate praecipua diei cuiusque festivitas summatim adnotatur, cui subuectuntur obitus, et etiam ad latera.