domingo, 22 de diciembre de 2019

III, perg 15, 16 octubre 1132

III

Perg. N°15. 16 oct. 1132.

Hoc est translatum fideliter translatatum. Sit notum omnibus quoniam hec convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinone et Gaucebertum de Peralada et Raimundum de Torreies et Eimericum fratrem eius. Nos igitur supradicti Gaucebertus scilicet et Raimundus atque Eimericus frater meus mittimus tibi Raimundo jamdicto
comiti Barchinone
 nostram villam que vocatur Peralada in custodia et in bajulia tua et in deffensione et donamus inde tibi bajuliam cum omnibus in se existentibus vel ad se 
qualicumque modo pertinentibus et cum omnibus suis terminis et apendiciis cum hominibus et feminabus qui ibi nunc permanent vel in antea ibi sunt permansuri. Tali videlicet modo ut tu prephatus Raimundus comes Barchinone et tui succesores habeatis ibi intrare et exire et guerrejare contra omnes homines et feminas tu et omnes tui quibus mandaveris per tuam faciendam et nos cum nostris hominibus et cum nostra villa Peralada valeamus tibi et adjuvemus contra omnes homines et feminas per fidem sine engan. Et ego Raimundus Berengarii comes Barchinone predictus propter istam bajuliam quam vos supradicti mihi donatis et propter hanc convenientiam quam mihi facitis imparo et recipio vos omnes et villam vestram Peralada cum omnibus terminis suis et pertinentiis in custodia et in bajulia mea et in deffensione cum omnibus habitatoribus suis 
contra omnes homines vel feminas per fidem sine engan. Et propter hoc ego Raimundus Berengarii Barchinone comes dono vobis jamdictis ipsum fevum de Pratis quod tenet Gaucbertus per me ut habeatis illud solide et libere ad fevum per me sine ullo retentu alicujus mei bajuli ad meum servicium. Si qua autem ex utraque parte persona hoc dirrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplum componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Factum est hoc XVII kalendas novembris anno XXV regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes qui hoc recepit et laudavit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Gaucberti de Peralada. Sig+num Raimundi de Torreies. Sig+num Eimerici qui hanc convenientiam et donum ipsius bajulie fecerunt et firmaverunt testesque firmare jusserunt. Sig+num Raimundi Renardi de Ipsa Rocha. Sig+num Berengarii Bernardi Dapiferi. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num Raimundi de Ipsa Rocha. Sig+num Petri Raimundi de Matia. Sig+num Berengarii de Lertio. Sig+num Petri Nebod. Sig+num Bernardi Raimundi de Arens. Sig+num Arnaldi de Lertio. Sig+num Bernardi Guillermi de Luciano. Sig+num Perela. Sig+num Poncii de Cervera inferius subscribentes firmaverunt translatum istud. Guillermus ausonensis episcopus. Ego magister Vitale ilardensis canonicus subscribo. Sig+num magistri Petri de BelchitPetrus ausonensis sacrista. Sig+num Petri de Torrezella testis. Sig+num Arnaldi de Lertio. Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit die et anno prescripto. Sig+num Petri scriptoris qui hoc translatum scripsit apud Peraladam mense marcii. Sub anno Domini MCC tercio. - Bernardus Stephani qui hoc anno Domini millesimo CCIIII°. idus martii fideliter translatavit. - Sig+num Petri Raimundi de Villa de Magno. Sig+num R. de Angles. Sig+num Martini de Vicco. Sig+num Bernardi de Monteacuto qui hoc translatum fideliter factum vidimus et audivimus et inde testes existimus. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.