martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIX , perg 264, 11 diciembre 1153


LXXIX
Perg. N°264. 11 dic. 1153.

Hoc est translatum a quodam transumpto de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum V kalendas februarii anno Dominice incarnacionis MCCXCquarto cujus tenor talis est.
Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus marcii anno Dominice incarnationis MCCXIIa quadam carta que sic habetur. In Dei nomine ego Raimunduscomes Barchinone et princeps Aragone et Dertosemarchio dono tibi Guillelmo de Copons fideli meo et successoribus tuis in perpetuum per propriam hereditatem francam et liberam illam villam que appellatur Godayl cum omnibus terminis suis et pertinenciis sicut melius potest dici vel intelligi ad tuum tuorumque profectum hereditatem queque totam sicut superius est scriptum et nominatum dono et firmiter laudo tibi suprascripto Guillelmo de Copons et omni tua projeniei pro hereditate propria et francha ad omnem velle tuum perficiendum et omnium successorum meorum salva mea fidelitate et omnium successorum meorum per secula cuncta. Est autem supradicta villa que appelatur Godayl in termino Dertose in territorio quod dicitur Canals et dono eam tibi integriter et potenter cum omnibus almuniis suis et cum omnibus suis arralials et cum boscho et cum suis fontibus et cum pratis et pascuis cum proniset planis. Et dono tibi termino in circuitu ipsius ville duos miliarios ex omni parte. Omina vero sicut sunt superius scripta et nominata tibi dono Guillelmo jamdicto omnique tue projeniei pro hereditate propria et francha simul cum ipso molendinoquod feceris in predicta aqua de Vayl de cona salva mea meorumque successorum fidelitate in perpetuum. Si quis autem suprascriptam donacionem infringere vel dirrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum presens donatio firma permaneat imperpetuum. Facta carta donacionis III idus decembris anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi CLIII post millessimum.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num A. de Lercio. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Arberti de Castro vetulo. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.
- Sig+num Bernardi de Moraqui me pro teste subscribo. Sig+num Berengarii presbiteri.
- Ego Bernardus Tolsana hoc scripsi et hoc feci die et anno quo supra. - Sig+num mei Petri de Villarotundi junioris notarii Dertuse publici qui hoc transcripsi et comprobavi cum diccione aptata in V linea ubi dicitur suprascripto. Et cum supraposita in VIII linea ubi dicitur in circuitu die et anno prefixis.

Nota: Villarotundi : Vilarodona, Vila-Rodona.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.