jueves, 19 de diciembre de 2019

XVI, perg 50, 11 oct 1135


XVI.

Perg. N° 50. 11 oct. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dompnum Raimundum comitem barchinonensem et Guillelmum Sancti Martini. Concedit namque et laudat jamdictus comes Raimundus prelibato Guillelmo dompnam Beatricemin uxorem et donat ei ipsum honorem de Montcada sicut resonat in convenientiis et sacramentalibus scriptis et firmatis inter ipsam Beatricem et Guillelmum Raimundum Dapiferum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego prephatus Guillelmus tibi Raimundo comiti quod sim tuus fidelis homo et solidus contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan sicut homo debet esse sui melioris senioris et faciam tibi ostes et cavalcadas cortes et placita et seguimenta. Et quod adjuvem te habere et tenere defendere et guerrejare omnem tuum honorem quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris contra omnes homines et feminas per fidem sine engan. Convenio iterum ego prescriptus Guillelmustibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi quod de meo honore quem habeo in Vallensi scilicet de Montbui et de Mont-tornes (en dos páginas, con guión) non exiat tibi vel tuis modo vel deinceps ullum malum vel aliquod dampnum per me vel per meos meo ingenio vel consilio sive assensu. Si autem quod absit ullum malum vel dampnum inde tibi exierit ego redirigam tibi illud ad laudamentum tuum et proborum hominum tue curie infra XXX dies quibus a te amonitus fuero. Insuper ego prephatus comes Raimundus convenio tibi jamdicto Guillelmo quod sim tibi adjutor et defensor ad tenendum et habendum contra omnes homines et feminas omnem prenominatum honorem. Et si quis hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum V idus octobris anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Sancti Martini qui hanc convenientiam feci laudavi firmavi firmarique rogavi. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsi dampnatis litteris in linea VIllI et Xlll.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.