APÉNDICE DE DOCUMENTOS.
I.
Charta donationis facta monasterio Rivipollensi ab Ariulpho presbytero, anno DCCCLXXX. (Vid. pág. 3.)
Ex autogr. in arch. eiusd. monast.
In nomine Domini. Ego Ariulphus presbiter, certum quidem et manifestum est enim, quia placuit in animis meis, et placet, nullius quoquegentis imperio, nec suadentis ingenio, sed propria expontanea nobis elegit bona voluntas, ut facerem carta legitima, sicut et facio, propter remedium animae meae vel parentum meorum. Dono atque concedo domui Sanctae Mariae virginis in monesterio Riopullense, et ipsas ecclesias alias qui ibidem sunt fundatas, nomine Sancti Petri apostoli, et in onore Sancti Iohannis martiris Christi, et Dachino habati (abbas; abate, abad), et monachis ibidem Deo servientibus, tam praesentibus, quam et futuris. Dono atque concedo in apendicio de valle Bucuranense in villa Certaniola, et in villa Cospe, et in Riotorto (Riutort), et in ipsa villa Buturano, dono ipsas villas vocitatas: dono atque concedo in domibus, terris, vineis, molinis (de molendinis), pratis, pascuis, silvis, garricis, ductibus et reductibus, in hoc quod superius nominatum est, dono atque concedo, omne portione michi debita dono atque concedo, propter remedium animae meae dono atque concedo. Et qui contra hanc scriptura venerit ad inrumpendum, aut ego Ariulphus presbiter, aut de fratribus meis, vel quislibet homo, III. libras auri componere faciat, et hoc scriptura firma permaneat. Facta scriptura elimosinaria IIII. Nonas Decembris anno secundo Karle magno rege (rey Carlo magno, Carlos, Karolum, Caroli, Karoli, Karles, Charles, Karl, etc). = Ego Arigulfus presbiter, qui hanc scriptura elemosinaria feci, et testibus rogavi firmare, subscripsi. = Sig+num Angerici. = Sig+num Elderici. = Sig+num Biarizi (suena a Biarritz, Biárriz, Miarritze, Biàrritz). = Sig+num Ilarii. = Sig+num Atilioni Amorone presbiter subscribo. = Acodereus clericus subscribo. = Ego Scluba presbiter, qui hanc scriptura elemosinaria rogitus (rogatus?) scripsi et subscripsi die et anno quo supra.