Mostrando entradas con la etiqueta Spana. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Spana. Mostrar todas las entradas

martes, 27 de diciembre de 2022

XLIX. Charta dotationis ecclesiae Rotensis: an. MXCII. (1092)

XLIX.

Charta dotationis ecclesiae Rotensis: an. MXCII. (1092) (Vid. pág. 151). 

Quamvis unumquemque fidelium oporteat post semel acceptam fidem perseveranter operando eam retinere et juxta humanae fragilitatis permissionem in nullo a recto eius itinere deviare, si quis tamen propriae carnis infirmitate devictus aberraverit, sed quandoque perpetrata diu mala digne penitendo planxerit, apud misericordem Judicem non reprobus vel damnabilis servus, sed dilectus reputabitur adoptionis filius. Hac igitur Conditoris nostri pietate confisus ego Raimundus Sedis Rotae divinae gratiae dono Episcopus, licet a Christi vineae cultura diutissime torpuerim ociosus, tandem divinitus inspiratus comissae michi ecclesiae filiorum dolens lapsus auxiliante Deo reformare eos elaboro ad clericalis rectitudinem primatus atque ad interioris decorem ornatus. Constituo etenim divino cooperante adiutorio apud praedictam Sedem ut clerus ibidem modo ad serviendum Deo devotus, atque sub canonicae vitae dignitate victurus tam moderni quam eiusdem sancti propositi sequaces futuri nichil umquam sibi proprium vendicent, nec etiam nominent; sed juxta primitivae ecclesiae formam, sicut debet illis esse una fides et idem spiritus, ita semper sit eis comunis praesentis vitae sumptus proprioque Episcopo ac sibi Praepositis ab eodem canonice constitutis secundum Sanctorum Patrum sententias obedientes existant in omnibus. Ad observandam ergo religionis huius institutionem ne qua forte occasio transgrediendi necessariorum indigencia cuilibet fratrum oriatur comuniter viventium, ex ipsius ecclesiae et episcopalis juris rebus tantum ad ipsorum stipendium confero, unde largiente Deo semper eis sufficent victus et vestius et coetera quae necessarius poposcerit usus. In primis videlicet dono et concedo ac confirmo in perpetuum canonicis in prenominata Sede regulariter viventibus praesentibus et successoris ad honorem Omnipotentis Dei, eiusque gloriosae Genitricis et Beatissimi Vincentii Martiris, omniumque Sanctorum ecclesiam eiusdem castri et omnes decimas et primitias, defunctiones et oblationes omnium terminorum ad eundem castrum, videlicet Rotam pertinentium, necnon et ecclesiam Sanctae Mariae de Pedrui cum omnibus ad illam pertinentibus et quartam partem decimarum et primiciarum et defunctionum ecclesiae Sancti Stephani, et quartam partem decimarum et primiciarum et defunctionum ecclesiae de Montmesma. Dono etiam ipsis quartam partem decimarum, primiciarum (et o ,) defunctionum ecclesiae Sanctae Mariae de Alasquar (Alasquarr) cum exqusato eiusdem villae nomine Atone et cum molendinis ipsius loci: et in Avellana totum hoc quod Dominus meus Rex dedit michi. Addo quoque huic donacioni omnem alodem quem habeo apud Alcastrum, et quartam partem decimarum et primiciarum et defunctionum ecclesiae de Pan (Pano), et ecclesiae de Pannel (Panillo), et ecclesiae de Clamosa. Dono insuper illis ecclesiam Sancti Martini de Cavallera cum omnibus suis pertinenciis; simili modo ecclesiam Sanctae Mariae de Sancta Listra (Santa Liestra) cum omnibus suis pertinenciis. Augeo quoque ad predictam donacionem quartam partem decimarum, primiciarum, defunctionum ecclesiae de Avinazar. Ecclesiam vero de Vacca mortua (: vaca muerta), et ecclesiam de Terraza et ecclesiam de Merle, et ecclesiam de Villapaternini quae antiquitus dicuntur fuisse alodium Sancti Vincentii praescriptae donacioni ab integro adicio: similiter et ecclesiam Sancti Petri de Lastonosa cum omnibus suis pertinenciis. Concedo etiam ipsis omnem alodem quem Miro Rogerii canonicus dedit Sancto Vincentio, et totum meum alodium quod habeo in Alchezar, et quicquid in Castellone de Sos habeo et habere debeo, et quartam partem decimarum et primiciarum ac defunctionum ecclesiarum de Bessaur. Ecclesiam vero Sancti Felicis praescriptae donacioni ab integro trado. Dono quidem abaciam Sancti Andreae de Barraves cum omnibus suis apendiciis, necnon et castrum Vivum eiusdem vallis cum cunctis suis pertinentiis. Abaciam Alaonis insuper eis trado et paecipio (praecipio) ut semper monachorum conventus ibi maneat. Abas (con una b) vero qui ibi erit ab Episcopo et canonicis Sancti Vincentii eligatur, et semper sit eis subditus. Dono etiam ipsis ecclesiam Sancti Martini de Aquilanido cum sua abacia, et cum omnibus ad illam pertinentibus quae hodie habet, nec in antea adquisierit cum quarta parte decimarum et primiciarum et defunctionum eiusdem ecclesiae cum capud manso de Sclua et fratribus suis cum omnibus quae hodie habent nec in antea adquisierint sive empcione aut eschalido, et illam vallem quae dicitur Vallis Sancti Vincentii totam ab integro circumdatam et terminatam per caput Penna acuta, et per fundus Morral rivus, et ad orientem de Penna acuta, sicut vadit Serramolar, et vertit aqua in Morral; et de occidente Penna acuta vadit ad Maruein maiol, et de Maruin maiol ad Fontem Besvei, et de Fonte Besvei ad sumitatem de Pui Besvei, et de sumitate de Pui Besvei, sicut aqua vertit a parte vallis usque in Morral et per fundum vallis est rivus Morral. Quantum istae afrontationes et terminaciones intra se includunt et est terminus de Aquilanido et debet esse terminus eius cultum et incultum, heremum et populatum totum habeant ad proprium alodium ad omnem suam voluntatem faciendam de illa cum caput manso de Man, de Benasch (Benasco, Benasque) et filiis suis, ut habeant et possideant eo tenore ut post obitum meum memoria mea in ecclesia Rotensi sit memorialis in generacione omnium saeculorum. Castrum vero cum villa retineo michi ad voluntatem meam faciendam. Item quia volo et opto ut idem clerus augeatur et in nullo minuatur adicio huic donacioni ecclesiam Sanctae Mariae de Montson, ut habeant et possideant cum omnibus suis pertinenciis quas hodie habet et deinceps adquisierit praeter quartum et coenam et placita episcopalia. Deinde in necessaria vestitus adicio huic donacioni quartam partem decimarum et primiciarum et defunctionum ecclesiae de Griaol, et ecclesiae de Mur, et ecclesiae de Montclus, et ecclesiae de Pal, et quartum cannabi (cáñamo, canem, cannabis) et lini et agnorum tocius archidiachonatus de Terrantona. Haec omnia superius scripta et nominata dono et bona mente concedo filiis et fratribus meis praesentibus et futuris canonice viventibus in ecclesia Sancti Vincentii de Rota. Si quis autem clericorum vel laicorum haec dona, et haec scripta irrumpere (falta una r) temptaverit, sit maledictus et excommunicatus et anathema fiat, quousque se emendet, et morte Ananiae et Saphirae dampnetur, et particeps sit Judae Schariocis, et a Corpore et Sanguine Jhesu Christi sit alienus. Qui vero scriptis nostris consenserit, partem habeat in regno Dei, et inter filios Dei in libro vitae justus scribatur, et sit benedictus eterna Domini benedictione. Amen.

= Signum + Raimundi Dei gratia Rotensis Episcopi. = Signum + Bernardi Adelmi Abbatis Alaonis. = Signum + Miro Prioris. = Signum + Arnaldi Gomballdi Archidiachoni. = Signum + Berengarii Raimundi. = Signum + Arnaldi Petri. = Visores et auditores istius donacionis Raimundus Guillermi de Capella, et Gaucerandus Galin, et Guillermus Roztangni, et Raimundus Gombaldi de Porta Spana. = Facta carta huius donacionis anno Dominicae Incarnacionis MXC.II. II. idus novembris, regnante Santio Rege, filio Ranimiri Regis. = Guillermus canonicus Sancti Vincentii rogatus ab Episcopo scripsit, et hoc signum + fecit. = Ego Poncius Dei gratia Barbastrensis Episcopus hanc donacionem laudo, et proprio signo + corroboro. = Ego Raimundus Dei gratia Barbastrensis Episcopus hoc donum laudo et proprio signo + confirmo. = Ego Petrus Dei ordinacione Barbastrensis Episcopus laudo, et confirmo + supra scriptum donum. = Ego Rannimirus Dei gratia Barbastrensis electus hoc donum laudo et proprio signo + corroboro. = Ego Gaufridus Dei gratia Barbastrensis Episcopus laudo et confirmo + hoc donum. Sig+num Guillermi Rotensis Episcopi. = Sig+num Berengarii Illerdensis atque Rotensis Episcopi et Abbatis Montis Aragonis. = Ego Gomballus Illerdensis Episcopus et Rotensis confirmo et hoc + facio. = Ego Berengarius electus Illerdensis et Rotensis confirmo et hoc + facio. = Sig+num Petri Illerdensis Episcopi salvis constitutionibus factis super ecclesiam de Montsone et Sancti Andreae. = Sig+num fratris Raimundi Illerdensis et Rotensis electi qui omnia supra scripta laudo et confirmo. = Ego G. misericordia divina Illerdensis Episcopus ss. = Nos P. Dei gratia Illerdensis Episcopus supradictis composicionibus subscribimus. = Nos Poncius Dei gratia Illerdensis Episcopus subscribimus.