Mostrando entradas con la etiqueta Statuta. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Statuta. Mostrar todas las entradas

martes, 23 de agosto de 2022

XXVIII. Reformatio et statuta praepositurarum ecclesiae Urgellensis, anno MCLXI. (1161)

XXVIII. 

Reformatio et statuta praepositurarum ecclesiae Urgellensis, anno MCLXI. (1161) (V. pág. 184.) 

Ex arch. eiusd. eccl. 

Anno ab incarnatione domini C.LXI. post millessimum, consilio et voluntate domni B. Urgellensis episcopi, clerici eiusdem sedis convenere in unum: in primis G. sacrista, domnus B. prior, nec non P. Guillermi, A. de Perecxels (se encuentra Perexens)  (qui, scilicet, paulo post eandem sedem episcopalem tenuit) P. de Anaugia, B. de Palacio, archidiaconi, G. quoque primicherius, cum coeteris fratribus, honestati et utilitati ecclesiae suae providentes, de statu suae canonicae sedis, sicut in presenti pagina continetur, unanimiter convenere statuere. Ab omnibus igitur statutum est, ut de XII. praeposituris XI. fierent, et XI. praepositis traderentur, qui in tota vita sua possiderent illas, et ad consuetudines subnotatas servicium canonicis in integrum exiberent. Sub tali vero tenore, quod si praepositis reditus honoris violenter aufferuntur, aut illis dampnum de comuni restituatur, aut de servicio cadat. Si vero terrarum sterelitate, aut nebulae seu grandinis inundatione, ad tertiam usque partem reditus defecerint, salvis tamen duabus partibus redituum, ista tertia pars servicium canonicae non impediat. Si vero ultra tertiam partem causâ sterelitatis aut grandinis perdiderint, computent reditus cum baiulis, examine ferri. Insuper statutum est, quod canonici non recipiantur amodo in ecclesia, usque dum presentes ad eum redigantur numerum, qui congruus videatur domno episcopo, et praepositis, ac capitulo, et quod nullus recipiatur absque praepositorum consilio. Additum est etiam quod nullus praepositorum possit dimittere praeposituram, nisi nimia canonicorum numerositate contra voluntatem suam gravaretur. Servicium vero canonicorum tali modo fiat. Panis obtimus (un ejemplo de b : p, obtimus, optimum), et vinum optimum dentur semper fratribus. In estate vero et ieme iuxta anticam (: antiquam; antigua : antiga) consuetudinem vaccae dentur bonae et pingues, nec parvitate, nec macie discrepantes. Sed in estate in die tota detur; si autem non suffecerit, pro vacca quadrans boni arietis detur, ibi tamen ubi duo vel plures canonici fuerint. Carnes vero porcinae salsae unius valoris, videlicet, quod perna (pierna, pernil, jamón) sit duorum solidorum, dentur in diebus dominicis, et in festivitatibus apostolorum, et evangelistarum Mathei et Luchae, martirum quoque Laurencii, Vincencii, S. Michaelis, atque B. Martini confessoris, nec non in Transfiguracione, et Passione imaginis Domini, et festivitatum S. Crucis. In Paschali quidem sollempnitate, et Ascensione et Pentecosten, et S. Petri, et Circuncisionis, cum vacha sallita maioris precii scilicet XVIII. denariorum, caro salsa detur, sicut tantis convenit festivitatibus. In festivitate B. Iohannis Babtistae, et S. Odonis, S. Mariae Magdalenae, et Assumpcionis S. Mariae et Nativitatis eiusdem, dedicationis quoque, et omnium sanctorum, B. Ermengaudi, et dominica qua cantatur Ad te levavi, et in Nativitate Domini, et in die Aparicionis, et Purificationis Mariae, et carniprivii (N. E. privare : tollere : tolre: carnestoltes; carnestolendas), dentur carnes porcinae recentes. Porcus vero sit VIII.to solidorum et non minoris precii, (los cerdos valían al menos 8 : octo : VIII.to sueldos, solidos, sous) et dividatur more solito, preter quod spinae dentur ubi III. vel plures canonici fuerint; coxa cum timpore detur coquo et pistori similiter. His autem qui medium cibum recipiunt, si quandoque coxa datur, non recusetur. Octabae Domini, Resurrectionis, Pentecosten, more solito de carnibus porcinis serviatur: Aparicionis vero de vaccis, sicut fieri solet. Secunda feriâ more solito de carne porcina cum oleribus vel cepis, si fieri potest, sin autem quadrans arietis tribus detur canonicis. Feria IIII., VI., et sabbato (sábado, no zapato) dentur ova cum bonis caseis. In adventu quidem et quadragesima cibi cum bono oleo et pipere, ita quod tercius cibus sit faba fracta, vel siceres, dentur. De piscibus vero serviatur, si quoquo modo fieri potest, ad antiquam consuetudinem; sin autem VIII. denarii unicuique dentur pro piscibus. In festivitate omnium sanctorum, B. Ermengaudi, Circumcisionis, Aparicionis Domini, et Ipapanti Domini, quociens in VI. feria contigerint, dentur pisces marini. Quod si de omnibus, aut de aliquibus quae ad mensam pertinent, aliqua dissensio inter prepositum (prepósito) et canonicos forte exorta fuerit, ad arbitrium prioris, et illorum, quos ipse sibi coniunxerit, sedetur. Statutum est insuper quod cibus canonicalis in nullos alios usus expendatur, nisi in refectione canonicorum, et quod extra villam nulli detur nisi inevitabili necessitate cogente, et comuni capitulo consenciente: et quod nullus prepositus de honore prepositurae feudos donet. Nichilominus sancitum est, quod canonici singulis diebus generaliter surgant ad matutinas, hi videlicet, qui in villa fuerint, et in servicio Dei et Sanctae Mariae iugiter et devote perseverent, nisi vel infirmitatis, vel minucionis, vel equitacionis vera et honesta causâ impediente. Quicumque torpore, seu negligencia a matutinis se subtraxerint, librae eorum per manum prioris elemosinario in usus pauperum tradantur. Si forte pro comuni utilitate ecclesiae nostrae, extra fines nostri episcopatus, causâ placitandi aliquos exire contigerit, illis de comuni provideatur. = Sig+num B. Urgellensis episcopi. = Sig+num B. prioris. = Sig+num G. sacristae. = Sig+num P. Guillermi. = Sig+num A. = Sig+num Poncii. = Sig+num Berengarii. = Sig+num R. archidiaconorum. = Sig+num magistri Guillermi. = Sig+num G. parafonistae. = Sig+num G. de Estamarit. = Sig+num Iohannis. = Sig+num P. Gisberti. = Sig+num G. de Taus. = Sig+num Poncii de Comba. = Sig+num Poncii de Bredes. = Sig+num A. de Sancto Stephano. = Sig+num R. operarii statorum. = Sig+num Petri de Vilanova. = Sig+num … de Eveg. = S¡g+num Berengarii. = Sig+num Poncii de Anavia. =  Sig+num R. de Gurb. = Sig+num M. Motaner. (en el caso de que la o tenga un signo nasal, Montaner)

jueves, 4 de agosto de 2022

IV. Statuta D. Petri de Albalat, archiepiscopi Tarraconensis,

IV. 

Statuta D. Petri de Albalat, archiepiscopi Tarraconensis, pro ecclesia cathedrali Vicensi, facta in eius visitatione anno MCCXXXIX. (V. pág. 29.) 

Ex arch. eccl. Vicensis. 

P. miseratione divina Terrachon. archiepiscopus, venerabili fratri B. per eandem Vicen. episcopo, salutem, et sinceram in Domino karitatem. Cum essemus in Vicensi ecclesia personaliter constituti, eandem ex debito pastoralis officii visitantes, et de statu eiusdem inquirentes sollicite, quaedam invenimus digna reformatione iuxta canonicas sanciones et ordinationem, quam venerabilis pater I. Sabinensis episcopus apostolicae sedis legatus fecerat in eadem. Quopropter vobis praecipimus et mandamus, quatinus nullus canonicus, vel clericus alius cendadalum defferat rubeum vel viride (rojo o verde), nec aurum in calcaribus, frenis, et sellis, et pectoralibus; nec aliquis in dignitate vel sacerdotio constitutus capam manicatam induat, nec comam nutriat, immo rotundam gerat tonsuram capitis, secundum aprobatam consuetudinem clericorum. Volumus etiam, et mandamus, quod illi canonici, qui duas canonias intitulatas detinent, earum alteram infra mensem eligant, quam obtabunt; alioquin canoniis et beneficiis, quae ratione canoniarum possident, priventur, nisi privilegio Sedis apostolicae poterunt se tueri. Et mandamus quod diligens fiat inquisitio contra hereticos et clericos concubinarios, secundum quod provide fuit in Terrachon. concilio ordinatum. Super clericis non residentibus in ecclesiis fiat similiter inquisitio, et priventur eisdem, qui noluerint residere. Ordinationes vero venerabilium patrum I. quondam Sabinensis episcopi, et Sparagi bonae memoriae quondam Terrachon. archiepiscopi, vestro arbitrio duximus relinquendas, ut in executione ipsarum, secundum quod procedendum videritis, procedatis. Item praecipimus et mandamus, quod omnes canonici teneantur confiteri singulis annis proprio confessori, et in tribus anni sollempnitatibus publice recipiant corpus Christi. Item constituimus quod nullus habens administrationem vel dignitatem, beneficia ad administrationem vel dignitatem pertinentia alii quasi pro benefitio audeat assignare; propter quod post mortem vel translationem eiusdem suo successori possint vel debeant aliquatenus impediri. Et si quis in contrarium fecit vel fecerit, irritum habeatur et vacuum. Et hoc idem de beneficiis ad mensam episcopi pertinentibus, quae canonicis sunt collata, vel in posterum conferentur, observandum dicimus et mandamus. Praeterea, quia episcopus, sicut intelleximus, vacante sacristía maiori, archidiaconatu vel praecentoria maiori, mandat alicui habenti capellaniam vel beneficium, cuius collatio pertineat ad episcopum tantum, ut eidem renunciet antequam ei conferat sacristiam, archidiaconatum vel praecentoriam vacantem, et talis suo beneficio non renuntiaret, nisi crederet aliud, quod vacat, beneficium obtinere, quod quidem continere credimus speciem simoniae; talem consuetudinem reprobantes, quae censenda est potius corruptela, ne id de caetero fieri debeat, penitus inhibemus; de consensu episcopi et capituli statuentes, quod cum aliqua de praedictis dignitatibus vaccare contigerit, episcopus libere eam conferat, cui merito viderit conferendam, et canonicus illam recipiendo, beneficiis sive capellaniis, quae possidet, quarum donatio pertinet ad episcopum tantum, vel ad episcopum et capitulum in simul, sit ipso iure privatus; ita quod episcopus libere possit aliis illud conferre. Feriale vero, communi mensae canonicorum a suae institutionis principio assignatum, quod postea intelleximus inter aliquos in aliqua sui parte pro praebendis divisum, praecipimus integrari; quod circa ipsius divisionem hactenus fuerat attemptatum, decernentes irritum et innane. Insuper praecipimus et mandamus, quod in vigiliis Nathalis Domini et Pentecostes, omnium Sanctorum ac Beati Petri apostoli, evangelium et epistolam in altari maiori decantent canonici, sicut de sollempnitatibus IX. lectionum in vestra ecclesia extitit ordinatum. Horum autem executionem vobis, frater episcope Vicen., commendamus, rogantes atque praecipientes quatinus eam faciatis taliter in vestra ecclesia effectui mancipari, quod laus et fama inde redoleat apud homines, et aeternam retributionem a Deo promereamini, et gloriam in futurum. Dat. apud Vicum II. Nonas Augusti anno Domini M.CC.XXX. nono.