Mostrando entradas con la etiqueta canonicam. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta canonicam. Mostrar todas las entradas

domingo, 24 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 5, bulla urbani papae II

V. 

Bulla Urbani papae II. in confirmatorio canonicae Ausonensis, instauratae a D. Berengario eiusd. sedis episcopo, et archiep. Tarraconensi: anno MXCIX (1099). 

(V. pág. 44.) 

Nunc primum edita ex autogr. eiusd. eccl. 

Urbanus episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Ricardo priori, et eius fratribus in ecclesia Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli apud Ausonam canonicam vitam professia, eorumque successoribus in eadem religione persistentibus, in perpetuum. Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. 

Quia igitur vos, o filii in Christo karissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et communiter, secundum Sanctorum Patrum institutionem, omnipotenti Domino deservire proposuistis. Nos votis vestris paterno congratulamur affectu. Unde etiam petitioni vestrae benignitate debitâ..... kanonice, ordinem, quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate firmamus. Et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine praepositi, vel congregationis licentia, de claustro discedere liceat, interdicimus; tam vos quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Vobis itaque, vestrisque successoribus in eadem religione permansuris, ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione possidere videmini: videlicet, honorem capitiscolae cum decimis et alodiis universis, et cum omnibus sibi pertinentibus: mercatum cum toloneis, et rafigis, cum quintana, et cum ipso furno, et omnes domos, quas Guilielmus Raimundi clericus tenet, cum ortis, et ferragenale, et molendino. Item castellum Keri cum omnibus ad ipsum pertinentibus: et caetera universa, quae bonae memoriae Berengarius episcopus vestrae communiae tradidit, et scriptorum suorum indiciis, tam vivens, quam moriens, confirmavit. Universa praeterea Ausonensis ecclesiae, praebendas, et honores, seu dispensationes, quas hodie possidetis vos, qui auctore Deo, vitam canonicam ducitis, sive quas clericorum quidam obtinent, qui necdum propriis abrenuntiarunt, communitatis vestrae usibus confirmamus, quocumque in tempore illas aperiri contegerit, et quaecumque detinetis concessione pontificum, liberaliate principum, vel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus ei illibata permaneant. 

Ad haec decernimus, ut defuncto ecclesiae vestrae episcopo, successoris electio in vestra potissimum, vestrorumque successorum, qui canonice vixerint, deliberatione persistat. Id ipsum etiam de universis ecclesiae, seu claustri vestri praepositis, sive dispensatoribus eligendis perpetuo observandum censemus. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, imperator, aut rex, princeps, dux, comes, vicecomes, iudex, aut ecclesiastica quaelibet, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congruâ emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in aeterno examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, Amen. Scriptum per manum Petri notarii regionarii, et Scrinii Sacri Palatii. = Datum Romae apud beatum Petrum per manum Iohannis Sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis Kalendis Maii, Indictione VII. Anno Dominicae Incarnationis MXC.IX. Pontificatus autem domni Urbani secundi papae XII. = Bene Valete. = Locus sigilli. (Sanctus Petrus, Sanctus Paulus.) Urbanus papa II. legimus, firmavimus.