II.
Indultum Innocentii IV. ut episcopus Vicensis monetam cudere possit, anno MCCLIV. (V. pág. 10.)
Ex arch. reg. Barcin. (archivo real, regio, barcinonense, barchinonense, barcelonés)
Innocentius episcopus, servus servorum Dei: venerabili fratri... episcopo Vicen. salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis dignum est Nos facilem praebere consensum, et vota, quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum itaque, sicut ex tenore tuae petitionis accepimus, cusio monetae in civitate Vicen., tam ex largitione principum super hoc iurisdictionem habentium, quam de antiqua et approbata, ac hactenus pacifice observata consuetudine, ad te, et episcopos et ecclesiam Vicen. pertinere noscatur; Nos tuis supplicationibus inclinati, huiusmodi cusionem monetae, sicut eam iuste obtines, et quiete, tibi, et per te tuis successoribus, ac ipsi ecclesiae auctoritate apostolicâ confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c.
Datum Anagniae Idus Iulii, pontificatus nostri anno duodécimo.