Mostrando entradas con la etiqueta nongentessimo. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta nongentessimo. Mostrar todas las entradas

miércoles, 10 de agosto de 2022

XI. De translatione corporis B. Eudaldi M.

XI. 

De translatione corporis B. Eudaldi M. (V. pág. 60.) 

Ex breviar. Rivipollensi sec. XIV. 

Anno igitur nongentessimo septuagessimo octavo (978), quo pro redemptione generis humani ex Mariae Virginis utero processit Deus et homo. Erat quidam abbas nomine Guidisclus Rivipollensis coenobii in honore Dei Genitricis ac perpetuae virginis consecrati, qui gregis sibi comissi curam regulariter ac strenue gerens. 

Lectio II. Inter coetera bonorum operum studia, quosdam ex suis direxit in Gallias, ad asportanda, si forte reperirentur, Sanctorum pignora, per quae inter mundialis vitae discrimina provenirent sibi desiderata subsidia.

Lectio III. Iunctus est autem eis quidam profuga, regionis, ad quam ire disponebant, indigena. Qui simulata fide praedicto abbati sepius suggerebat secum suos mittere, cuius ducatu atque praesidio possint votis eius animi respondere. Sed ipsius falsitatis in brevi patuere molimina. 

Lectio IIII. Transmissâ etenim Pirenea iugâ, post innumera pene devia, sibique poenitus incognita, iam inter spem metumque positos, dimisit in quadam silva, et ut erat profuga fugiit, et postea non comparuit. Illi vero se delusos comperientes, regredi ad propria parant.

Lectio V. Divino autem nutu devenerunt in quadam villa termis habundantissima, fluminibus, et pontibus ad adeundum pene imparatissima, et perpetuis trabibus simul et viarum anfractibus undique circumsepta, et ab incolis actenus Aquis vocitata. (Aguas, Aigües)

Lectio VI. Qui benignissime illos excipiunt, eaque nocte, quae praecedebat festivitatem omnium Sanctorum, secum manere compellunt, rogantes ut in praedicta sollempnitate missas celebrarent, et divinum officium ibi peragerent, et eis praedictae incolae necessarium apparatum libenter subministrarent. 

Lectio VII. Siquidem duo ex praedictis legatis erant ecclesiastici ordinis viri satis ad hoc peragendum idonei. Quorum votis annuunt, et celebrem cum illis ducentes diem, rogata pro posse perficiunt. 

Lectio VIIII. Nocte vero sequenti omnes incolas ipsius loci alto sopore depressos aspiciunt. Tunc quod in recessibus altae mentis absconderant, iam secum revolvunt, si forte divinae pietati eorum praecibus annuere libeat, ut aliquod ex sanctorum corporibus secum asportari concedat.