lunes, 1 de junio de 2020

LXXXI. Reg.n.1890, fol.38.25 ene.1387.


LXXXI.
Reg.n.1890, fol.38.25 ene.1387.

Nos Johannes Dei gratia rex Aragonum &. Quia pro parte universitatis civitatis Barchinone et singularium ejusdem fuit nobis humiliter suplicatum quod cum tempore
eleccionis fiende de conciliariis et juratis dicte civitatis pro anno presenti videlicet in festo beati Andree proxime preterito secundum privilegia et bonos usus ab antiquo in dicta civitate observatos obstante quodam mandato serenissimi domini regis Petrimemorie recolende genitoris nostri in quodam albarano sigillo secreto ejusdem domini sigillato contento et per Bartholomeum Sirvent secretarium ejusdem domini Andree Figueras scribe consilii dicte civitatis tradito cujus siquidem albarani tenor sequitur sub his verbis. - Lo rey vol e mana que sien elegits en consellers de Barchinonalany present entrels quals no haja alcun en cap los dejus nomenats micer Pere Terre Guillen dez Torrent micer Johan dez Pla Johan de Gualbes Galceran Cestrada. Item vol e mana lo dit senyor quels dits consellers apresque seran elegits abans que isquen de la casa del concellnomenen e elegesquen en coadjutors lurs losquis seguexen. Joan de Muntros Francesch de Casasaga Guillem Ferrer Johan çes Anaces Francesh Cisa Miquel Casell Simon de Fores lo prohom Francesch Ponç notari Guerau Julia pellicerPere Palau cuyrater en Gomis lancer Pere Pellicer sartre: et mes vol e mana lo senyor rey que losconsellers e consell de Barchinona no sentrameten de provehir de alcuns officis de que siaacustumat tro aci provehit lo dia de la eleccio dels consellers.
- Et ob importunitatem nonnullorumzizaniam seu discordiam in dicta civitate seminare volencium dicta eleccio non fuerit facta nec secuta prout decet imo consiliarii et consilium civitatis prefate pro evitandis diversis periculis atque dampnis que dicte civitati potuerunt iminere et parata erant dicte eleccioni habuerunt omnino consentire quamvis contra dicta privilegia et usus antiquos et libertates et franquitates in eadem civitate observatos vel observatas ut prefertur esset facta dignaremur eis super his pro concervacionedictorum privilegiorum libertatum franquitatum et usuum omnino de remedio congruo providere. Nosque dictis suplicationibus inclinati benigne certifficati veridice de predictis recognitis et in nostro consilio dictis privilegiis et usibus diligenter examinatis reperimus dictum mandatum genitoris nostri sepe dicti et per consequens eleccionem inde secutam fuisse et esse factam contra tenorem ipsorum privilegiorum libertatum franquitatum et usuum antiquorum predictorum: volentes sicut convenit eosdem remanere illesos tenore presentis laudantes approbantes ratifficantes et confirmantes dicte civitati omnia et singula privilegia libertates franquitates et usus ab antiquo super his concessa et concessas et factos et ea reducentes ad statum quo erant ante mandatum regium et eleccionem vigore ipsius factam: dictum mandatum et eleccionem et omnia alia et singula vigore dicti mandati processa tanquam contra dicta privilegia libertates franquitates et usus factos et consessos revocamus et anullamus et pro nullis et revocatis haberi volumus ac si non essent facta et carere volumus omni roboris firmitate. Sed quia instante et requirente et supplicante dicta civitate didicimus et percepimus consiliarios dicte civitatis pro regimine presentis anni in festo beati Andree proxime venturo terminandi licet modo et forma illegitimis ut premittitur electos fuisse esse utiles in regimine tam ex maturitate etatis quam in sciencia et negociorum experiencia reipublice fructuosos: ideo de consensu et ad supplicacionem humilem civitatis predicte propterea nobis factam dictam eleccionem consiliariorum necnon eleccionem centum juratorum et alios quoscumque
actus per dictos consiliarios factos licet de se cassa et nulla racionibus supradictis de nostre plenitudine potestatis tenore presentis habilitamus corroboramus confirmamus et omnem efficaciam valorem confirmacionem seu corroboracionem habere volumus et jubemus ac si per modum et formam legitimos ab antiquo in dicta civitate assuetos essent facta dictis privilegiis et libertatibus franquitatibus et usibus in eorum robore permanentibus et valore. Et quia de officio mostaçafi ac etiam de aliis officiis civitatis prefate non est adhuc hoc anno provisum mandato domino genitoris nostri hoc impediente de quibus tam in festo sancti Andreequam in festo beate Lucie proxime preteritis juxta dicte civitatis privilegia debebat necessario provideri: ad supplicacionem eandem per dictam civitatem nobis factam ut prefertur dictum impedimentum dicti mandati ex toto tollentes volumus et jubemus ac licenciam plenarium elargimur quod dicti consiliarii et consilium centum juratorum provideant hac vice tamen infra quindecim dies a data hujusmodi in antea continue subsequentes de dictis officiis juxta eorum privilegia et usus ex eis ab antiquo hactenus observatos sic quod de cetero et temporibus futuris de dictis officiis habeant provideri diebus et festis in quibus juxta dictorum privilegiorum libertatum franquitatum et usuum ab antiquo observatorum series et tenores est fieri consuetum. Mandantes per presentem omnibus et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula prout desuper continentur servent et servari faciant inconcusse et non contraveniant aliqua racione vel causa si de nostra confidunt gratia vel amore. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo assueto pendenti roboratam. Data Barchinone XXV die januarii anno a nativitate Domini millessimo CCCLXXX septimo regnique nostri anno primo. - Gar. cancelarius. - Dominus rex ex ordinacione facta in consilio mandavit michi Bernardo de Jonquerio. - Dominus rex habuit eam pro visa. - Idem.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.