VI.
Gregorii Papae IX. bulla pro expugnatione Maioricarum promovenda, an. M.CC.XXI. (1229) (Vid. pág. 41.)
Ex tabul. Archiep. Tarracon.
Gregorius Episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis Priori et Fr. Raymundo, ord. Praedicatorum Barchin. salutem et Appostolicam (con pp) benedictionem. Sicut gratanter audivimus et referimus gratulanter, charissimus in Christo filius noster Jacobus, illustris Rex Aragonum, zelo fidei christianae succensus, cupiens aliquid retribuere Domino pro omnibus, quae retribuit ipse sibi, signo crucis de manu venerabilis fratris nostri Episcopi Sabinensis, tunc Appost. Sedis Legati, suscepto, in manu forti et brachio extento contra Mauros christiani nominis inimicos magnanimiter et magnifice se accinxit, nec habens praetiosiorem suam animam semetipso, ad insulas Maioricas collectis viribus regni sui prospere translens, civitatem Maioricensem et ipsius Regem obsidione vallavit, ut captis hostibus vel dispersis, terra cultui divino reddatur; et funes tabernaculorum ecclesiae dilatentur. Sed cum ad tam insigne, tamve sanctum negotium finaliter prosequendum ipsius Regis iuvandae sint vires, ne si (quod absit) procerum deffectu contingeret deseri, enormis confusio sequeretur, expedit, ut qui generalis ecclesiae prosequitur interesse, communibus subsidiis adiuvetur, adiutoribus dignae retributionis praemio reservato. Quocirca discretionis vestrae per Appostolica scripta mandamus, quatenus fideles Christi, tam clericos quam laicos, per Arelatensem et Narbonensem provinciam constitutos salubribus monitis et sedulis exhortationibus inducatis, ut Regi praedicto, huiusmodi negotio fideliter insistenti, tam in personis quam rebus studeant efficaciter subvenire, illam eis indulgentiam concedendo, quae concedi solet subvenientibus Terrae sanctae: mandatum nostrum taliter impleturi, quod exinde apud Deum et homines mereamini commendari, nosque devotionem vestram dignis debeamus prosequi actionibus gratiarum. Dat. Perusi (Perusa, Perugia) III cal decemb., pontificatus nostri anno tertio.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.