XII.
Testamentum domini Infantis Petri, Domini regni Maioricarum, et Regis Portugaliae filii, an. MCCLV. (Vid. pág. 45.)
Ex carta origin. in arch. eccl. Maioric.
Quoniam sapientis est animam suam praeponere rebus temporalibus, et sic vivens disponere bona sua, ne post mortem de bonis relictis naschatur iniuriarum occasio, et generetur odium inter consanguineos et parentes; idcirco in Christi nomine nos Infans dompnus Petrus, illustris quondam Regis Portugaliae filius, et regni Maioricarum Dominus: s... existentes in nostro pleno sensu, et memoria ac loquela integra facimus nostrum testamentum, in quo eligimus manumissores nostros, videlicet, dominum Raimundum Dei gratia Maioricen. Episcopum, et Abbatem de Begali, ordinis Cisterciensis, Berengarium de Tornamira, et Aris Ivaynes, Petrum Nuniz, et magistrum Johanem Maioricen. Praepositum, magistrum Vincentium, fisicum nostrum, et Bernardum Dalmacii, quibus rogando precipimus, quod si nos mori contigerit in Maioricis, vel in Cathalonia, sive in toto regno Aragonie, vel in regno Valenciae, ipsi recipiant et petant, dividant, distribuant, administrent et disponant omnia bona nostra mobilia et inmobilia, ac se movencia ubique, et faciant de ipsis prout hic inferius invenerint ordinatum, sine eorum dampno. In primis volumus et praecipimus quod de bonis nostris predicti manumissores nostri solvant omnia debita nostra, et iniurias nostras restituant et emendent, atque legata solvant inferius annotata (leo annonata). Et eligimus sepulturam nostram in ecclesia cathedrali Sedis Maioricen. Et instituimus in eadem ecclesia Sedis memoratae duos sacerdotes qui continue et assidue perpetuo celebrent in eadem Sede ob remedium animae nostrae et animarum parentum nostrorum, et eorum quibus iniuriati sumus. Instituimus etiam in eadem Sede duas lampades, quae perpetuo ardeant die noctuque coram altare sancti Vincentii, quod volumus et precipimus quod in eadem Sede de novo construatur cum capella et ornatu suo de bonis nostris, coram quo altare vel iuxta iubemus sepulcrum nostrum fieri honorabiliter, prout decet. Et volumus atque mandamus quod dicti manumissores nostri emant redditus mille solidorum realium Valentiae de bonis nostris tam mobilibus quam inmobilibus quae habemus vel habere sive percipere debemus aliqua ratione, tam in Maioricis, quam in Eviza, quam in Xibilia, quam in Taylata, quam in illis viginti millibus sol. quos nobis tenetur dare illustris Rex Aragonum, iuxta conventiones inter nos et ipsum factas, prout in instrumentis inter nos factis liquide continetur. Quos mille solidos annuatim habendos et percipiendos damus et assignamus dictis duobus sacerdotibus per medium dividendos, et quilibet sacerdos teneat unam lampadem de dictis duabus coram dicto altari cum expensis suis. Et quilibet sacerdos teneat unam lampadem de dictis duabus coram dicto altari ad expensis suis. Et legamus illustri Regi Aragonum predicto quidquid habemus vel habere debemus in Eviza; ita tamen quod ipse solvat supra dictis manumissoribus nostris sine strepitu causarum, et sine contradictione et dilatione aliqua infra quatuor menses post obitum nostrum supra dictos viginti milia solidorum; et si noluerit solvere ipsos dictis manumissoribus nostris infra quatuor menses post obitum nostrum, iidem manumissores nostri ex tunc possint vendere et alienare omnia quae habemus vel habere debemus in tota insula Evizae, et compleant de hiis et aliis bonis nostris ea omnia quae superius dicta sunt, et inferius continebuntur; et nichilominus illustris Rex praedictus teneatur solvere dictos viginti milia solidorum meis manumissoribus antedictis. Et legamus dicto domino R. Maioricen. Episcopo maiestatem argenteam Sanctae Mariae, quam habemus, cum capillis eiusdem beatae Virginis qui intus sunt, et anulum auri cum lapide safireo qui fuit Sancti Thomasii de Conturberio. Et legamus ecclesiae Sedis Maioricensis centum sol., et fabrice eiusdem ecclesiae quinquaginta sol., et processioni eiusdem Sedis C. sol. Et legamus domui Templi Maioricen. unum equm, et omnia arma et guarnimenta corporis nostri. Legamus domui fratrum Predicatorum, et domui fratrum Minorum Maioricen., cuilibet CC. sol.: monasterio de Regali, ordinis Cisterciensis CC. sol. realium Valenciae: domui hospitalis Sancti Johannis Baptiste L. sol.: monasterio Sanctae Margaritae L. sol.: hospitali Sancti Andree L. sol.: hospitali Sanctae Mariae Magdalenae XXX. sol.: hospitali Sancti Anthonii XXX. sol.: captivis redimendis XXX sol.: cuilibet ecclesiae parrochiali civitatis Maioricarum X. sol. Et legamus dicto Aris Ibaynes mille sol. realium Valenciae, et Petro Nuniz praedicto alios mille sol. pro servitiis quae nobis diutius contulerunt. Et legamus dicto Berengario de Tornamira C. sol.: et dicto B. Dalmacii quingentos sol.: et dicto magistro Johanni C. sol.: et dicto magistro Vicentio C. sol. Item volumus et mandamus quod omnes Oficiales nostri reddant compotum, et ea quae tenuerint de bonis nostris supra dictis manumissoribus nostris, et quod Episcopus predictus possit eos absolvere, et facere eis diffinitionem plenariam de omnibus quae habuerunt de bonis nostris, et quod nulli alteri inde postea teneantur modo aliquo respondere. Volumus etiam et precipimus quod manumissores nostri de bonis nostris provideant familiae nostrae; ita quod possint reddire comode ad partes suas, et satisfaciant eidem secundum servicium quod nobis fecit. Item volumus et mandamus quod regnum Maioricarum, et castra quae in eodem regno sunt, post obitum nostrum restituantur illustri Regi Aragonum, et suis, prout in instrumentis inter nos ultimo habitis plenius continetur. Supplicantes eidem quod debeat nobis parcere, si in aliquo ipsum offendimus; et nos parcimus ei, si in aliquo ipse nos offendit. Et rogamus ipsum ut milites nostros, et quod nos hereditavimus, et familiam nostram habeat commendatam; et eis donationes quas eis fecimus, in pace tenere faciat, et habere ac perpetuo possidere. Et rogamus ac suplicamus illustri Regi Castellae honorabili, et reverendo consanguineo et carissimo atque fideli amico nostro, de quo plurimum confidimus, quatenus adivet predictos nostros manumissores, et solvat eis vel eorum procuratori illud quod nobis debet, et faciat persolvi eisdem vel procuratori eorum omnia debita, quae nobis debentur in suo regno et districtu: et faciat nostros redditus et omnia quae in suo regno habemus tradi et penitus deliberari dictis manumissoribus nostris, vel eorum procuratori, et non impediat quin dicti manumissores vel eorum procurator, possint vel possit vendere et distrahere hereditates nostras, quas habemus in suis regnis, et quas ipse nobis dedit, et nos ab eo adquisivimus, ut in isto casu eius auxilio mediante possemus defectui et necesitate nostrae animae subvenire. Item rogamus et suplicamus illustri nepoti nostro Regi Portugaliae quatenus pro crientela quam in eo fecimus, et pro parentela et debito quod est inter nos et ipsum, et pro nostra benedictione et valore sui, det manumissoribus nostris vel eorum procuratori omne id quem nobis tenetur et tenebitur dare aliqua ratione de preteritis, presentibus et futuris: et dari faciat ab hiis qui tenent redditus nostros et proventus quos habemus vel habere debemus, sive percipere aliquo modo in terra nostra; quam de ipso tenemus in regno Portugalie. Item legamus Reginae dominae Mafalde dilectissimae sorori nostrae omnes anulos et lapides nostros, excepto anulo quem dimittimus Maioricensi Episcopo praedicto; sic quod ipsa accipiat, et retineat de illis quos voluerit, et alios det amore Dei pro anima mea vel in debitis nostris. Et si forte ipsa antequam nos decederet, manumissores nostri faciant de ipsis sicut de aliis bonis nostris. Volumus etiam et mandamus quod dictos duos sacerdotes instituant perpetuo, cum vaccaverit locus eorum, Episcopus Maioricen., qui pro tempore fuerit, et Capitulum Sedis eiusdem infra mensem a tempore vaccationis, et qui sint in sacerdotali gradu constituti. Item volumus quod si omnes supra scripti manumissores nostri interesse non poterint executioni supra dictorum Episcopus predictus cum illis quos de ipsis habere poterit, praedicta omnia exequatur. Volumus etiam et mandamus quod magister Vincentius, fisicus noster praedictus in tota vita sua percipiat per se vel per procuratorem suum redditus superius assignatos dictis duobus sacerdotibus; et ipse teneat vel procurator suus duos sacerdotes et praedictas duas lampades. Et praedicti sacerdotes quos instituimus superius, teneantur interesse omnibus horis canonicis dictae Sedis a cantico graduum usque ad completorium, et ad processiones omnes tam defunctorum quam festivitatum: mandantes et precipientes dictis manumissoribus nostris quod praedictos redditus dictorum mille solidorum dicto magistro Vincentio assignent, et eum debeant adiuvare. Volumus etiam quod si magister Vincentius praedictus decesserit, antequam magister Johannes, Prepositus memoratus, ipse magister Johannes percipiat redditus superius assignatos dictis duobus sacerdotibus in vita sua; et teneat dictos duos sacerdotes qui celebrent continue in praedicto altari Sancti Vicentii, et serviant ecclesiae Sedis memorate, ut superius est iam dictum, et teneant similiter dictas duas lampades, et faciat servicium earum. Post mortem vero dictorum magistri Vincenti, et magistri Johannis, Episcopus Maioricensis et Capitulum conferant praedicta beneficia sacerdotibus ut superius declaratur. Item volumus et precipimus, quod manumissores nostri emant de bonis nostris decem morabatinos censuales, de quibus fiat et statuatur anniversarium nostrum, quod fiat bis quolibet anno in dicta Sede, videlicet, de quinque morabatinis in die obitus nostri, et de aliis quinque morabatinis in medio cuiuslibet anni: et percipiant canonici et presbyteri dictae Sedis de dictis X. morabatinis equales portiones, et alii dicti beneficiati eiusdem Sedis medias portiones. Et istos decem morabatinos teneant et recipiant presbyteri nostri, et illi qui tenuerint dictos presbyteros in vita sua, videlicet, magister Vincentius in vita sua, et post eius obitum magister Johannes, Prepositus antedictus, ut superius continetur: et faciant de praedictis bis in anno dicta anniversaria. Item damus et concedimus dictis manumissoribus nostris plenum posse et auctoritatem petendi, recipiendi, transigendi, componendi, vendendi et distrahendi omnia bona nostra mobilia et inmobilia usque ad praedicta complenda et exequenda; et quamcumque venditionem vel distractionem, receptionem sive petitionem, transactionem sive compositionem inde fecerint, eam sive ea omnia confirmamus, approbamus et concedimus, ac si a nobis personaliter et specialiter facta erant. In caeteris autem omnibus bonis nostris, completis et peractis omnibus praedictis et singulis, instituimus nobis heredes pauperes Christi, et ipsum Dominum Jesum Christum. Haec est autem nostra ultima voluntas, quam laudamus, approbamus, etc. Item volumus et mandamus Petro Romei, vasallo nostro, quod ipse det et deliberet manumissoribus nostris praedictis vel eorum procuratori omnes cartas quas tenet de nobis, de hereditatibus nostris de Xibilia, et de Taylata, et omnes denarios, et alia bona nostra quae de nobis tenet et pro nobis recepit aliqua ratione. Actum est hoc apud Maioricas VII. idus octobris, anno domini M.CC. quinquagesimo quinto. = Sig+num Infantis dompni P. praedicti, qui hoc nostrum testamentum fieri iussimus, et idem concedimus et firmamus. = Sig+num Raymundi Dei gratia Maioricen. Episcopi. = Sig+num magistri Johannis, Praepositi antedicti. = Sig+num magistri Vincentii praedicti. = Sig+num Berengarii de Tornamira. = Signum Ariz Ivaynes, manumissorum praedictorum, qui hoc firmamus et concedimus. = Testes huius testamenti sunt: Jacobus de Santa Eugenia, Maioricen. Sacrista. = Berengarius de Olceto, canonicus Maioricen. = Thomasius, canonicus Maioricen. = Hubertus de Turricell. = B. de Sancto Martino. = A. Burgueti. = Robertus de Terrachona: et G. de Guadallo: et G. R., capellanus domini Episcopi Maioricen. = G. de Sancto Cucuphato, presbiter. = Sig+num Petri Romei, notarii publici Maioricarum, qui mandato dicti domini Infantis hoc scripsit die et anno prefixis.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.