XVI.
Gregorii IX. rescriptum super congrua ecclesiae Maioricen. dotatione, eiusdemque ad eccl. Romanam subiectione, necnon super primo ipsius Episcopo eligendo, anno MCCXXXII. (1232) (Vid. pág. 65.)
Ex orig. carta in arch. eccl. Maioric:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus ... Urgellen et ... Gerunden. Episcopis, salutem et Apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster ... Archiepiscopus Tarraconen. et carissimus in Christo filius noster ... Aragonum Rex illustris per suas nobis litteras humiliter supplicarunt, ut cum idem Rex ecclesiam Maioricarum de decimis, primitiis et aliis iuribus dotaverit, sicut suae litterae continebant, dilecto filio ... Abbati Sancti Felicis Guixolen., quem in ipsius ecclesiae Pastorem unanimiter postulantes multipliciter comendarunt, faceremus munus consecrationis impendi. Verum quia ecclesiam de decimis et primitiis, quae de iure debentur ecclesiis, non reputamus esse dotatam, fraternitati vestrae, de qua in Domino plenam optinemus fiduciam, per Apostolica scripta mandamus, quatinus Regem moneatis eundem, ut ecclesiam ipsam, necnon et alias ecclesias, quae sunt et debent ibi construi in futurum, taliter de possesionibus et aliis redditibus dotare procuret, quod excellentiam regiam deceat, et in ea residens Episcopus honorifice, iuxta pontificalis oficii dignitatem et canonici, qui ibidem instituti fuerint, exinde valeant commode sustentari. Qua sufficienter dotata, provideatis sibi auctoritate nostra de persona idonea in Pastorem, ei munus consecrationis post modum impensuri. Quia vero ipsi ecclesiae de Pastore sic volumus provideri, ut nullius ius ex hoc facto laedatur, volumus et mandamus ut ecclesiam saepe fatam ad manus Romanae ecclesiae reservetis, donec de iure Barchinonen. ecclesiae ac aliorum per Sedem Apostolicam plenius cognoscatur. Datum Reate II. kal. augusti, pontificatus nostri anno sexto.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.