II.
Evacuatio Ermengaudi Comitis Urgellensis de Castris B. Mariae, anno MLXXX (Vid. pág. 6).
Ex autogr. in arch. eccl. Urgell.
Anno Domini nostri Jesu Christi post M.LXXX, era millessima centessima XVIII, indictione IIII. Omnibus universaliter absque dubio sit notum mortalibus, quatenus ipso in tempore, quo praesul Guillermus suorum manu persecutorum est interemtus, istius antistis domni Bernardi antecessor, uti subito ad Beatae Mariae cannonicorum collectionem Comes Ermengaudus venire non distulisset, suplex eos humiliter deprecans, ut universorum kastrorum potestatem praedictae matris Domini suae subicerent ditioni, atque traderent, neque ipse alicuius potestatis vim eisdem in kastris vel reliquo in honore Beatae Mariae presumeret retinere, quia neque habere debebat, nec unquam habuit. Sed idcirco praefatam kastrorum potestatem à cannonicis petebat, ut eorum exemplo totius consulatus comitatus reliqui proceres reliqua sibi subicerent, atque traderent kastella. Qua petitione Comitis Sanctae Mariae Cannonici auditâ, sibi fecere ut voluit. Tali enim pacto, uti kastellis aliorum, ut supra dixi, praephatus Comes adeptis, statim potestatem illam, ab eisdem cannonicis kastellorum Sanctae Mariae adquisitam, omnino dimitteret. His ita ordine gestis, et Comes potestatem de kastellis, quam acceperat à cannonicis, ut superius dixi, penitus dimisit, et confirmavit, ut nec ipse, vel ex eius proienie aliquis, sive aliqua in vice illius persona submissa, numquam amplius ipsam de supra dictis kastris potestatem ex toto relictam sibi praesumeret vendicare.
Facta est enim haec cartula X. kals. novembris, anno XXI, regnante Philippo Franchorum Rege.
Suprafatus Comes Ermengaudus, et hanc componere praecepit scribturam, et testibus legitimis confirmare praecepit. = Sig+num Mironis Vicecomitis. = Sig+num Arnalli Dachonis. = Sig+num Brocardi Guillermi. = Sig+num Petri Uzalardi. = Sig+num (pone Si+num) Bernardi Trasvarii. = Sig+num Guillermi Arnalli. = Ermengaudes Comes +. = Guilabertus scolasticus, qui hanc cartulam evacuationis rogatus dictavi, et dictando laudavi. = Olivae Sacerdos qui hanc cartulam rogatus scribsit die et anno + quo supra.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.