miércoles, 19 de octubre de 2022

XXVI. Poncii de Vilamur, Episcopi Urgellensis epistola ad R. E. Legatum super facto haeresis Comiti Fuxensi attributae certe posterior anno MCCLI.

XXVI. 

Poncii de Vilamur, Episcopi Urgellensis epistola ad R. E. Legatum super facto haeresis Comiti Fuxensi attributae certe posterior anno MCCLI. (Vid. pág. 87). 

Ex arch. Eccl. Urgell. 

Venerabili in Christo Patri ac Domino Dei gratia Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Legato in partibus Tolosanis, P. per eandem Urgellensis Episcopus, salutem in Domino Jhesu Christo. Super adventu vestro, quem futurum utilem toti Ecclesiae Dei credimus, et speramus, gaudemus in Domino, devotioni et discretioni vestrae pariter offerentes servicium et honorem, et quicquid possimus ad exaltationem totius Ecclesiae generalis. Et quoniam expedit vobis, et nobis etiam, explicare quae facta sunt in partibus istis contra Comitem Foxen. ne possit vos decipere per ignorantiam vel errorem facti, duximus paternitat vestrae praesentibus intimanda breviter, sperantes quod Dominus Episcopus Tolosanus et alii praelati illius terrae, quibus super hoc scripsimus, magnitudini vestrae refferent illud idem. Hinc est igitur quod cum per Fratres Praedicatores, et Minores, et alios viros religiosos, qui ad inquirendum super facto haeresis in terra Comitis Foxen. et R. filii sui, quae est in Diocesi nostra constituta, nobis manifeste constiterit plures hereticos et credentes eorum erroribus, et faventes et celatores, et deffensores in Castrobono (Castellbó) et in locis circumpositis latitare, quae quidem loca sunt praedicti Comitis et filii sui; nos cupientes, ad extirpandum semen illud nefarium de terra illa, procedere praevia ratione, sepe dictum Comitem monitum multociens, ut ipsos hereticos in judicio exhiberet, contumacem excommunicavimus, et postea per sententiam eumdem denunciavimus deffensorem hereticorum, celatorem pariter et fautorem et excommunicatum. Tandem convenientibus ad locum personaliter Dominis Terrachonensi electo, Ilerdensi et Vicensi Episcopis, et multis aliis viris religiosis et discretis, permisit dictus Comes inquisitionem fieri in Castrobono, et in locis praedictis, et inventi fuerunt plus quam LX heretici et credentes. Qui omnes, praesentibus Comite et filio suo, fuere per Dominum Terrachonensem et alios Episcopos de heresi in judicio condempnati. Cumque Domino Tolosano et Domino Carchassonensi, et etiam Domino Archiepiscopo (pone Arhiepiscopo) Narbonae, et fratri F., et fratri G. A. de ordine Praedicatorum, fuissent haec omnia reserata, nescimus quid vel qualiter vel quare contigit quod dictus Comes non vitatur ab illis, sicut excommunicatus. Quod vobis significamus ideo, ut si qua sunt omissa forte per incuriam, per vestram diligentiam supleantur, et ut possitis comprehendere utrum sepe dictus Comes in tenebris ambulat vel in lucem. Praeterea noveritis nos nuper Terrachonam ivisse, et super hoc Dominum Archiepiscopum et Praedicatores, qui supradictis omnibus interfuere, consuluisse. Ex quorum habuimus consilio quod omnia ista vobis exponeremus et ipse Dominus Archiepiscopus, pergens in Navarram et Castellam causa visitationis, scripsisset vobis super hoc, si adventum vestrum per aliquem prescivisset. Qui dixit nobis quod ex parte sua vos rogaremus statim cum veniretis, ne in absolucione dicti Comites et facto ipsius et filii sui sine assensu eius et nostri, qui plura novimus et intelleximus etiam post latam sententiam in negocio eorumdem, quae ad praesens in absentia Domini Archiepiscopi non possumus vobis scribere, procederetis, nisi forsan per alia aminicula in facto heresis possetis procedere contra ipsos. Ideoque super praemissis dominationem vestram humiliter deprecantes rogamus, ne moleste feratis quia sollempnes nuncios vobis non missimus; non enim habemus qui audeant ire, et credimus per latorem praesentium totam rei seriem secretius nunciare. Datum in Sede IV. Kalendas Januarii.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.