jueves, 6 de octubre de 2022

V. Decretum indulgentiarum à S. Odone Episcopo Urgellense editum

V.

Decretum indulgentiarum à S. Odone Episcopo Urgellense editum (Vid. pág. 5). 

Ex arch. eccl. Urgell. 

Quoniam unicuique pastori super proprias oves, ne illius dilacerentur morsibus, qui secundum apostolum Petrum sicut leo ubique circuit quaerens quem devoret, invigilandum summopere atque studendum est; idcirco Oddo divina operante clementia Urgellitanorum Episcopus, videns pastoralem se adeptum curam esse, rursumque cognoscens praelibatum inimicum suas undique multis modis praeripere atque subtrahere oves, facto conventu in sui Sede Archidiachonorum, omniumque Canonicorum, Abbatum, coeterorumque fere suae parrochiae sapientiorum clericorum, excogitavit qualiter praedictae sui oves à diaboli laqueis suas liberare valerent animas, et ad eternitatis lucem, quae Christus est, pervenire. Tandem haec placuit sententia divino inspirante nutu sibi coeterisque secum in hoc persistentibus consilio, quatenus ad illorum animarum ereptionem, ne ulterius inter inimicas remanerent manus, singuli quique omnium peccatorum suorum ab ipsa sui nativitate usque in presentem diem commissorum veram facerent confessionem, veramque acciperent poenitentiam. Dehinc pro acepta vera poenitentia, et pro illorum sustentatione fragilitatis, statuit ut unusquisque ex suis parroechianis secundum sui possibilitatem ad instaurationem Beatae Mariae Sedalis Eclesiae, quae pene fracta videvatur, darent de suis rebus in unoquoque anno secundum quod fuerint; qui vero pauperiores sunt, saltim unum manchonem darent. Ipse autem Pontifex illis, qui ut supra diximus, vere de propriis culpis confessi fuerint, vereque poenituerint, et ad Ecclesiam restaurandam ex suis bonis dederint, confisus Dei misericordia indulget duas partes illius poenitentiae, quam corporaliter facturi erant, ex parte Dei Omnipotentis et B. Mariae, Beatique Petri Apostolorum Principis, cuius vicem cuncti tenent sacerdotes in Ecclesia, praecipue tamen Pontifices. Sub hac vero conditione ut unusquisque in unoquoque anno veram confessionem facere, et ab illicitis, quantum potuerit Deo juvante, se studeat custodire. 

His igitur ita de duabus partibus peractis, ne antiquus hostis humani generis invidus aliquem in praetaxatis subjectis reperiret aditum, et omnimode à suis excluderetur finibus, iterum statuit ad honorem Dei et ad illorum animarum salutem, et praedictae Ecclesiae restaurationem ut qui sub uno patre spirituali degebant, vinculo fraternitatis spiritualis necterentur, ac unusquisque praefatae Ecclesiae reformationem unum sextarium frumenti, vel unam eminam cumulatam frumenti, et aliam sigile, et unam kannatam plenam puro vino daret, et essent soluti secundum praedictum modum de tertia residua parte poenitentiae corporalis; et simul omnes hii qui ¡n hac fraternitatis junctione juncti fuerint, in festivitate Beati Ermengaudi apud Sedem convenirent, quatenus in sequenti die praelibatus Antistes Missam pro salute vivorum atque defunctorum in hac societate commanentium caneret. Statuitque ut unusquisque Sacerdos sui episcopatus simili modo pro praedictorum animarum vivorum scilicet atque defunctorum salute Missam celebrarent. 

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.