sábado, 23 de mayo de 2020

LIII. Reg.n.11.fol.197.29 mar.1261.


LIII.
Reg.n.11.fol.197.29 mar.1261.

Quod nos
JacobusDei gratia etc. per nos et nostros concedimus et confirmamus vobis universis et singulis populatoribus et heredibus terminorum de Palmaet de Borronet vestris imperpetuum domos quas habetis in dictis terminis ad quartumvel ad terciumcensum: que omnia habeatis possideatis prout date et terminate fuerunt vobis per divisores nostros cum introitibus exitibus afrontacionibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum ad dandum vendendum alienandum et ad omnes vestras vestrorumque voluntates cui et quibus volueritis perpetuo faciendas exceptismilitibussanctiset (peosonis)personis religiosissalvis tamen nobis et nostris imperpetuum dicta quarta parte omnium fructuum dictarum hereditatum et censu predicto dominio laudimio et fatica. Data ValencieIIII calendas (1) anno Domini MCCLX primo.

(1) Aun cuando la fecha de este documento no expresa el mes, debe tenerse presente, sin embargo, que está en medio de otros que corresponden al de marzo.

https://www.lovevalencia.com/el-palmar.html ??

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.