sábado, 23 de mayo de 2020

XL. Cart. del monasterio de S.Cucufate del Vallés. fol. III. 23 may. 1208.


XL.
Cart. del monasterio de S.Cucufate del Vallés. fol. III. 23 may. 1208.

In Christi nomine sit notum cunctis quod nos
PetrusDei gratia rex Aragoniset comes Barchinoneattendentes quod omnia loca religiosa diligere et ampliare tenemur multipliciter et fovere idcirco ob remedium anime nostre et parentum nostrorum precibus et intuitu dilecti nostri Berengarii venerabilis abbatis monasterii sancti Cucuphatis(monasterio de Sant Cugat) et conventusejusdem loci ibidem Deo servientis recipimus sub nostra speciali proteccione firma custodia securoque ducatu omnes populatores tocius honoris quem idem monasteriumhabet in aliquibus locis a flumine Lubricati (Llobregat) usque Terracheamtam illos qui ibi jam sunt populati quam illos qui ibi venerint populare undecumque fuerint ita quod ubique per totam terram et dominationem nostram et omnium amicorum nostrorum tam in mari quam in terra quam in aqua dulci sint salvi et securi et ab omni dampno et gravamine et disturbio immunes et penitus alieni cum omnibus bonis suis habitis et habendis. Statuimus etiam firmiter et mandamus quod omnes predicti populatores presentes et futuri et omnes succesores eorum sint semper in honoribus et populacionibus sancti Cucuphatisa flumine Lubricatiusque Terracheampopulati ad honorem et servitium Dei et ejusdem gloriose Genitricis semper Virginis Marie et omnium sanctorum et prefati monasteriiet abbatiset conventuspresentis et futuri ad modum et forumet formam et consuetudinempopulatorum nostrorum de Villafranchade Pinnatensiet eos ibi et ubique volumus perpetua securitate gaudere: tali siquidem modo quod si quis de ipsis populatoribus vel eorum aliquo querimoniam aliquam proposuerit ipsi teneantur ei respondere in jure sicut facerent populatores nostri de Villafranchajuxta modum et forumet formam et consuetudinemVillefranchesub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatis. Nullus ergo de gracia nostra confidens audeat pretaxatos populatores presentes vel futuros aggravare vel perturbare ullo modo in personis vel rebus dummodo ut predictum est parati sint respondere in jure cuilibet conquerenti nec eos aliquis vel res eorum alicubi pignerare (pignorare) marchare impedire vel detinere attemptet nisi per se principales debitores aut pro aliis fidejussores fuerint manifesti. Mandamus igitur precipientes firmiter et districte omnibus bajulis et vicariis et aliis universis et singulis hominibus nostris presentibus et futuris quod omnes populacionessancti Cucuphatisque facte sunt vel fient in honoribus suis a flumine Lubricatiusque Terracheamin aliquo loco in monte sive in plano et omnes populatores earundem presentes et futuros et eorum successores cum bonis suis manuteneant tamquam ea que nostra propria sunt fideliter et defendant et a nullo aggravari permittant omnia jura eorum salva eis et illesa ac illibata servantes et quod hanc cartam nostram et omnia que in ea continentur teneant firmiter et observent et ab omnibus et singulis faciant inviolabiliter observari. Quicumque autem contra hanc cartam a regia liberalitate concessam venire in aliquo attemptaverit iram et indignationem nostram se noverit perpetuo incursurum et insuper dampno et gravamine illatis prius in duplo plenarie restitutis pena mille morabatinorum pro solo ausu et contemptu nostro a nobis sine aliquo remedio feriendum. Data BarchinoneX kalendas junii anno dominice incarnationis MCC nonoper manum Ferrariinotarii nostri et mandato nostro et ipsius scripta a Bonanato.- Sig+num PetriDei gracia regis Aragoniscomitis Barchinone. - Guillelmus ausonensis episcopus +. - Testes hujus rei sunt Poncius Hugonis comesSanccius Guillelmus de Cardona R. Gaucerandi Bernardi Amelii Atto OrelaFerrandus ZappataMartinus de NarbaizGuillelmus de Canetoa. de FuxanoGuillelmus Umberti Bernardus de RocafortiHugo de TurrerubeaG. Raimundi de MontecatanosenescalcusBernardus de Peramolaet alii quamplures.
- Sig+num
Bonanatiqui mandato domini regiset Ferrariinotarii sui hoc scripsit cum litteris suprapositis in linea octava ubi dicitur sub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatisloco die et anno prefixis.



No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.