sábado, 30 de mayo de 2020

LXIV. Reg.n°46, fol.126.1° dic. 1283.


LXIV.
Reg.n°46, fol.126.1° dic. 1283.

In Dei nomine noverint universi quod cum nos
PetrusDei graciaAragonumet Sicilierexinvenerimus in civitateet regno Valencieplura male tractata et inordinata ex quibus cives et habitatores ejusdem civitatiset locorumregnise dicebant gravari et per ipsos nobis fuerit humiliter suplicatum ut super eisdem et super quibusdam etiam ex foris Valenciedirigendis dignaremur ad reformacionem boni status dicte civitatis et regnijuxta nostrum beneplacitum providere: idcirco eorum supplicacionibus benignius annuentes considerantes quod decet regemesse munificum in graciis et beneficiis suis fidelibus conferendis volentesque illustrissimi domini Jacobiinclite recordacionis regis Aragonumpatris nostrialiorumque predecessorum nostrorum vestigiis inherere: per nos et successores nostros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate laudamus concedimus et confirmamus vobis probis hominibus et universitatibus civitatis et regni Valentietam presentibus quam futuris in perpetuum omnes foros civitatis Valencieconcessos eidem civitatiet toto regno Valentieet omnia et singula privilegia eisdem civitati et regnoconcessa per dictum dominum patrem nostrum et bonos usus et consuetudinesbonasex quibus usi fueritis ac consueveritis temporibus dicti domini patris nostri: volentes et concedentes quod dictis foris Valencieusibuset bonis consuetudinibuset privilegiislibere uti possitis et sine impedimento alicujus non obstantibus aliquibus privilegiis seu ordinacionibus factis in contrarium fororum Valentiesive privilegiorum predictorum nec obstante ratione aliqua que possit in contrarium allegari nec obstante sentencia aliqua lata contra forum Valencie vel contra privilegiasupradicta. Et specialiter concedimus et confirmamus justiciatumalmutaçaffiamet forumdecem dierum revocantes et anullantes expresse emendam forinovi tempore nostri regiminis factam super inquisicionibus faciendis que incipit Fororuminterpretacionem ita quod deinde inquisicio fieri non possit per curiam exceptis casibus tantum contentis in foro Valencienec nos etiam inquisiciones facere possimus nisi forte super officiales nostros eas facere haberemus. Confirmamus etiam privilegium eleccionis quatuor juratorum volentes et in perpetuum firmiter statuentes quod ubi forus Valencienon sufficiat ipsi quatuor jurati possint facere novos cotoset certa statutaet factis per eos possint removere inde illud quod eis videbitur expedire ita tamen quod semper fiat de consilio bonorum hominum de manu majore mediocri et minori. Item laudamus concedimus et confirmamus ac etiam damus de presenti quibuscumque et singulis civibus et populatoribus civitatis Valencie et regniejusdem omnes domos et vineas ortos et campos censualia alcherias et castra turres et possessiones cultas et incultas que habent vel habebunt tenent vel possident aut possidebunt quecumque sint et in quocumque loco civitatis vel regniexistant ex quarumque causa vel ratione ea habeant aut possideant vel habebunt aut possidebunt cum titulo et absque titulo cum cartis et absque cartis et faciemus cessare omnes demandas et peticiones quas civiliter aut criminaliter posueramus aut poni feceramus contra aliquos ita quod nunc vel aliquo tempore illas demandas vel alius pro nobis non possimus tornare nec in aliquibus bonis aut hereditamentis aliquorum civium et habitatorum civitatis Valencie et regniqui per francum et liberum alodium possidebuntur non possimus aliquid demandare nec aliquis pro nobis aliquo casu vel aliqua ratione: renunciantes omni juri contra hec venienti et removendo ac revocando omnem excepcionem ac occasionem contra hec venientes. Item revocamus et anullamus omnes gabellas in generali et speciali que quondam per nos vel officiales nostros fuissent facte seu consuete in civitate Valencie nec in regnoaliquo modo et quod nunquam gabelle aliquarum rerum vel averiorum aliqua ratione fieri possint nec aliud nomine eis possit imponi que in dampnum civitatis vel regniin aliquo redundarent. Item concedimus quod pro saumatabladiet vinique aportabitur per terram non solvantur nisi tresdenariiut in foro Valenciecontinetur nec illi tres denariisolvantur nisi in loco ubi dicta saumatavinivel bladivendetur. Item statuimus et perpetuo ordinamus ne aliquis advocatus seu rahonadornec alius pro eo in civitate vel regnopossit decreta vel decretales aut leges aliquas allegare aliquo modo sub pena decemmarcharumargentide quibus nos habeamus medietatem sed solummodo habeant foros Valencieallegare in omnibus causis civilibus et criminalibus: volentes tamen quod si forus Valencie (se lee Valencie o Valentie, el texto tiene mala calidad)non sufficeret quod sit consilio et cognicioni proborum hominum civitatis et locorum regni. Et si solvere non posset penam predictam sit ejectus a suo officio et privatus ita quod nunquam possit advocare ibidem et ad hec per justitiam et juratos compellantur: et si per aliquem fuerit allegatum quod justicia illud non recipiat: quod si fecerit penam similem solvere teneatur. Item statuimus et ordinamus quod per juratos et probos homines civitatis Valenciesex probi hominessint electi uniuscujusque parroquiequi quolibet anno in festoPentecostesjurent in posse justicie dominacionem et fidelitatem nostram fideliter observare ad nostrum et comunitatisValenciecomodum atque bonum. Item statuimus et ordinamus ne aliquis advocatus de seccano aut procurator possit tenere nec uti tutela vel cum in curia nec possint dari la (se lee lo) extimatores super vendiciones quas curia faciat nec possint advocare nec procurare in curia nisi tantum unam causam donec per sententiam fuerit terminata: quod si fecerit solvat pro pena centum solidosde qua pena habeamus nos medietatem et comunitasValenciealiam medietatem: et si ipsam penam solvere non posset suo officio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod cultellarii(cuchilleros) et baynariicivitatiset regni Valenciefaciant cultelloset vaginasquoscumque et quascumque voluerint et quod possint vendere ipsos quibuscumque voluerint. Item statuimus et ordinamus ac concedimus quod çabateriiomnes tam presentes quam futuri qui novo opere çabaterieoperari voluerint intus civitatem Valencievel extra non teneantur solvere morbetinumnobis sed libere possint uti et operari eorum ministerio seu officio supradicto intus civitatem vel extra civitatem in quocumque loco extra çabateriamsalvo tamen nobis censu et jure quod accipimus et debemus accipere annuatim in operatoriiscarrarie majorisçabateriecivitatis Valencieet in aliis çabateriislocorumregni.Item statuimus et ordinamus quod si aliquis officialis vel alia persona faciebat vel utebatur in aliquo contra forum Valenciealiqua ratione vel contra privilegiacivitatis et regni quod ille forusvel privilegiumnon minus valeat immo remaneret in sua firmitate robore et valore. Item statuimus et ordinamus quod quicumque homo privatus vel extraneus qui impetrabit cartam vel privilegium a nobis vel filiis nostris de quibus fiat aliqua gabellain civitate nec regnoquod amitat caput ita quod scindatur ei ex toto et quod moriatur cum hoc probatum fuerit legitime contra illum et quod gabellailla penitus sit deffacta. Item statuimus et ordinamus quod quilibet libere possit emere et vendere omnia bona et res ac merces quecumque sint et in quocumque loco civitatis et regnique non prohibeantur per privilegiumsive forum. Item statuimus et ordinamus quod notariiqui exigent vel recipient aliquod vel aliquam quantitatem pro testamentisvel cartis nupcialibusaut aliquibus contractibusquarumcumque rerum ultra quod continetur in foro Valenciequod privetur officio suo et ehiciatur per medium annum nec quod scriptoriqui aliquod testamentumscribattestatorpossit ei aliquam quantitatem peccuniedarevel legarein ipso testamento. Item statuimus et ordinamus quod in aliquo loco villa aut castro vel alcheriacaptiviqui fugerearripueriut ab hominibus civitatis vel regni de quibus erunt non possint salvari vel deffendi a servitute eorum vel captivitate per francos nec etiam absolutos et quod non obstante privilegio concesso vel concedendo in loco ubi ipsi captivi essent recollecti domini illorum captivorum possint recuperare ipsos captivos libere et habere nisi forte ipsi captivi pernoctaverint in locis sarracenorumguerre et hoc esset legitime manifestum. Item statuimus et ordinamus quod notarii et scriptores qui scribunt aliquas causas pro aliquibus judicibus ordinariis vel etiam per judices nostros vel procuratores aut alios judices vel per judices delegatos non accipiant nec possint accipere de actis vel scripturis aliquibus aut sentenciis ultra illam quantitatem vel salarium quod consuetum est recipi per scriptorescurieValencie.Item absolvimus et diffinimus per nos et nostros ac etiam remitimus de speciali gracia omnes peticiones et acciones civiles et criminales quas facere possemus usque in hodiernum diem ratione barrigiorumvel fraccionummorarieValencieet aliarum morariarumaliorum locorumregnivel per diruicionem domorum vel qualibet unionevel clochapopuli vel alio modo quo erratum esset contraforumvel ratione scripturarum seu tractamenti capitulorum que nos duxerimus concedenda aut ratione sacramentorum factorum per aliquos super çoris Aragonumusque in hunc presentem diem dummodo deinde non perseverent in eisdem. Item volumus quod per sentencias vel condempnaciones que facte fuerint vel illate contra aliquos pro aliquibus ex dictis causis aliqua pena infamie non sit nec poni possit contra aliquem non obstante foro Valencie. Item concedimus quod supercequiariusde suo officio in perpetuum sit ejectus et unusquisque ex cequiariisutatur et uti possit secundum quod erat antiquitus consuetum. Item concedimus quod quilibet in toto regnopossit facere in hereditate et loco suo libere almacerasoleiet habere molendinaoleiolivarumaut molendinaseu almacerasad opus sui et aliorum et quod laborator possit molerepartem suam in molendinoseu almaceradomini hereditatis rei cujus ipse voluerit. Item quod quilibet possit molerebladumolivasalquenamlinosarrociumet omnia alia ubicumque voluerit. Item quod quilibet homo cujuscumque legis vel cujuscumque loci existat privatus vel extraneus possit hospitari et habitare cum rebus suis et averis in quocumque loco voluerit intus civitatem vel extra. Item statuimus et ordinamus quod aliquis tenere non possit tabulam cambii vel operatoriumargenteriedonec in posse curie assecuraverit idonee quod totum illud quod receperit vel sibi fuerit comendatum velquod altero dicet aliqua ratione illi cujus erit satisfaciat ac esmeudet çoesmendet). Item statuimus et ordinamus quod habitatores civitatis et locorum regni Valenciehabentes hereditates per aliqua loco regninon teneantur tenere hospicium nec habitare vel facere residenciam personalem in aliquo castro villa turriaut qualibet alia fortitudinenisi in illis locis ubi ipsi voluerint non obstantibus aliquibus condicionibus seu modis contentis in instrumentisdels accaptes. Item statuimus et ordinamus in perpetuum quod in civitate et in unoquoque locorum regni Valenciequolibet anno tertia die antefestum natalisDomini sit creatus justiciaet electuset juratiin festoPentecosteset mostaçafusin festosancti Michaelisin forma que sequitur: videlicet quod jurati cum quatuor probis hominibus de unaquaque parroebia eligant unum probum hominem et nominent pro justiciaet ita erunt in Valenciaduodecimin justicianominati et nomina illorum sint posita et abscondita in duodecimredolinsde ceraet unus infansqui non steterit eleccioni predicte accipiat tresex predictis duodecimredolinsquos ipse voluerit et illi tressint nobis rei tenenti locum nostrum traditi et presentati et incontinenti sine aliquo elongamento nos vel bajulus noster apertis redolinspredictis et visis nominibus eorundem accipiamus et eligamus unum ex predictis tribus qui sit justiciaper unum annumtantummodo proxime tunc subsequentem qui faciat sacramentumin foro Valenciecontentum. Veruntamen si homo suficiens pro justicianon inveniretur in altera ex parrochiis supradictis ponatur ibi de altera parrochia ubi plures inveniantur: et juratiac mostaçafussub ista forma similiter eligantur. Item statuimus et ordinamus quod non obstante pena sexaginta solidorumquod nullus posset decimarevel primiciareabsque delmarionostro et episcopi Valenciepossit delmareexpletum suum absque delmarioet primiciarioper civitatem et regnumet quod bladumsit delmatumac primiciatum absque aliqua pena secundum quod erat consuetum tempore domine regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis fuerit condemnatus sub pena quarti et non habebit mobilia unde solvat et debitor ante terminum vel retroclam assignabit bona sua sedencia quo ipse voluerit que sufficiant ad faciendam solutionem de dicto debito quod in tali casu debitor non teneatur solvere quartum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnumquod sarraceniregni Valencietam nostri quam alii possint vendere quibuscumque voluerint res et alias merces suos et emere etiam a quibuscumque voluerint et christianiet judeiemere possint ab ipsis et eis vendere res suas. Item statuimus et ordinamus quod quilibet tabernariuspossit vendere vinumin domo sua propriaet qui domum propriam non habebit possit vendere in loco quo voluerit et etiam possint venderevinumin quocumque loco ipsum habebunt. Item statuimus quod textoresflaciatarumpossint eas facere de quacumque voluerint latitudine dummodo pecten habeat duas alnasin amplitudine et flaciatehabeant tres alnaset mediam in longitudine vel plus quantum voluerint. Item ordinamus quod quilibet possit facere fustaneossecundum quod fiunt in Barchinonalegaliter atque bene. Item statuimus et ordinamus quod mensure salissint omnes rotunde et de eadem amplitudine tam in capite quam in solo et quicumque voluerint de salecum barcellaquod cum barcella mensuretur eidem et venditores ipsius salisvendant ipsum bonum et pulcrum ac recipiens absque broçasub pena sexaginta solidorumquam penam justicia exigat et habeat loco nostri. Item quod aliquis homo civitatis nec regninec etiam extraneus non teneatur solvere in tabulapensi salariumnec servitium ponderatori nec aliis officialibus dicte tabuleratione albaranorumnisi quantum teneatur solvere juxta forum quod accipiatur pro lezdaab illis qui lezdamsolvere teneantur: et ab officiali dicte tabulequi contrafecerit extorqueantur perjusticiam loco nostri viginti solidi pro penaquociens fecerit contra predicta. Item statuimus et ordinamus quod brunateriipossint facere omnes pannosde tota natura et de tota lanaet de omnibus coloribusbene et legaliter de sisaet de pensoIlerdeet de Vallibuset de Montessonoet facere etiam pannosde tota natura de Françaet de Narbonadummodo pellumde boch(Bock en alemán: macho cabrío, cabrón, choto en Beceite) sive stopamnon ponant in eis et quod ipsi et alii possint facere tintamde omnibus coloribusad opus sui et aliorum ubicumque voluerint exceptisindiet grana.Item statuimus et ordinamus quod instrumenta censualium nostrorum et instrumenta venditionum sarracenorumcaptivorumqui vendentur possint confici per quoslibet notarios civitatis et loci. Item statuimus et ordinamus quod homines villarum regninon teneantur darecenamalicui procuratori nisi tantum nobis et successoribus nostris. Item statuimus et ordinamus quod carniceriinon possint pascerevel possint pasturarebestiariumeorum in vineisvel terris cultisabsque voluntate dominorum ipsorum alio modo nisi quod continuatur in foro Valencie. Item statuimus et ordinamus quod a portu gradusValentie(puerto de El Grao, el graó, lo graó o grasó ?) removeaturestacaque ibi posita erat ratione lezdaet pena tollatur que imposita erat contra transeuntes dictam estacamdonec scrutati erant et deinde exigatur lezda legaliter et solvatur. Item tollatur pena imposita contra barcheriossive nautasaportantessalde aliis partibus pro expensis eorum dum tamen in fraudem salisnostri Valenciesalnon aportent causa vendendi. Item statuimus et ordinamus quod Iezdenostre et cujuslibet loci nostri leventur et solvantur legaliter in manu in quibus debebunt solvi et in locis consuetis antiquituset secundum quod antiquituserat fieri consuetumet non in aliis partibus sive locis. Item statuimus et ordinamus quod quicumque armaverit cum lignissuis vel barcisquod in eundo vel veniendo de hiis que se habebunt cum nostris officialibus expedire se expediant cum bajulo nostro Valencievel tenente locumejus et non cum alio. Item ordinamus quod per manus justicie et proborum hominum Valenciesit in gradu Valencieannuatim justicia procreatus. Item statuimus et ordinamus quod quilibet homocivitatis et regnipossit mitteresarracenoslaboratoresad laborandumin hereditatibus suis ad certum tempus vel in perpetuum et quod ipsi sarracenivel qui jam habitant in eisdem non teneantur dare domino reginec alicui alii illos duodecimvel vigintisolidosnec alia que erant de novo imposita qui solvebantur nobis et quod franchi sint a quantitatibus supradictis et rebus et quod sarracenilaboratoresteneantur solvere domino hereditatis quitquid conventum fuerit inter eos et quod bisanciossarracenorumhabeant et recipiant ab ipsis dominis hereditatis prout continetur in foroet quod sarraceninon forcientur acciperesalnisi secundum quod emere voluerint per minutum. Item statuimus et ordinamus quod illud decimumquod petebatur noviter a captivis sarracenisqui se redimebant a dominis eorundem sit penitus absolutum et quod non teneantur solvere nobis decimumsupradictum cum tempore domini patris nostri non fuerit consuetum. Item statuimus et ordinamus quod generaliter cuilibet homini civitatis et regni cujuscumque condicionis aut modi existat sive dives aut pauper sint salve vestes sue et alia que per çorum Valencieexcusabantur pignorari per curiam hominibus honoratis. Item statuimus et ordinamus quod omnes aversque debeant garbelarividelicet granaindipiperzinzibergalaalummastechencenzet lachaet alii aversde partibus occidentisque faciant garbelarigarbelenturde cetero ne frausvel encamaramentumpossit fieri in eisdem. Item statuimus et ordinamus quod clavis almudiniValencieper justiciam uni vel duobus probis hominibus comendetur ut mercatores aportantes bladumin almudinopredicto sub spe legali dimitere possint illud. Item statuimus et ordinamus quod quilibet portare possit cultellumde uno palmo et medioet bannumcultellimajoris ipsius mide tornetur ad quinque solidoset bannumcimboliad alios quinque solidos tornetur et bannum cultellievaginati(navaja, navalla?) tornetur ad sexaginta solidos. Item statuimus et ordinamus quod aliquis pelleriusnon sit ausus desfacerealiquam roppaminfra decem dies postquam emerit eam et eam tenuerit publice extra in pertxasua per dictos decem dies et hoc jurare in posse justicie anno quolibet teneatur et postquam dicta roppasteterit per decem dies in pertxa(perchi, pérgola en italiano, algorfa, desván ?) sua non possit per aliquem demandari nisi solverit precium quod constaret et postquam cursor publice portasset eam per plateas non possit demandari pro furtoet hoc intelligatur inter presentes cum absentibus posset prejudicium generari: et aliquis ministratis non sit ausus venderealiquam roppamveterampro novanisi in principio mercati illud diceret emptori et si non diceret perdat eam. Item statuimus et ordinamus quod privilegium aliquod impetratum contra privilegium datum seu concessum civitati non habeat valorem nec in aliquo observetur. Item statuimus et ordinamus quod prohibeatur de cetero ne aliquis portanscoronamrecipiatur in procuratione nec in officio publico. Item statuimus et ordinamus quod aliquis cursor non sit ausus recipere salarium nisi juxta forum inter ambas partes nec sit ausus retinere nec facere emere roppamque sibi comendata fuerit ad vendendum: quod si fecerit suo oficio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod aliquis usurariuspublicus non recipiatur in aliqua procuratione in curianec in alio loco ne anulletur peticio quam procurabit vel gentes super hoc possint in aliquo deffraudari. Item statuimus et ordinamus quod scalaet altumet baxiumque fiebant in civitate Valencieremoveantur imperpetuum ita quod non fiant in aliquibus contribucionibus civitatis: et cum civitas multum facere habebit illud fiat cum albaranis per richos homines et per medianos et minores secundum quod unusquisque habebit ad cognitionem illorum de manu majori mediocri et minori. Item statuimus et ordinamus quod quilibet possit emere escagiosbladisecanorumet aliorum hominum que fient in almudinoet quod non sit gabellade agranadurisbladiquod versatur seu spargitur in almudinoet quod quilibet possit levare bladumsuum de terra ubi vertetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis bajulus non sit ausus nec possit ponere caloniam super gentes cum crida vel sine crida. Item statuimus et ordinamus quod vicinus vicino possit ponderare et recognoscere res suas a quibus lezda dari nun debeat absque aliqua pena et quod mercatores vicini Valencienon teneantur ire ad tabulam pensi pro dicendo vel nominando lezdas quas homines extranei dare debeant in tabula supradicta. Item statuimus et ordinamus quod justicia possit dimitere et facere graciam sive lexiam de caloniis secundum quod utebatur tempore domini regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod advocatiqui per denariosadvocabuntsemel in anno faciant sacramentum quod utantur bene et legaliter juxta sanam et bonam conscienciam corundem in causis que tenebunt et quod non accipiant nec accipi faciant pro salario nisi quantum eis taxatum extitit per dictum dominum patrem nostrum cum privilegio suo eo quod venient fovere causas quas ducent coram curia: et qui contra hoc fecerit solvat penam in privilegio contentam. Similiter ordinamus ne judices recipiant salarium ultra quod in eodem privilegio continetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis minor viginti duobus annis non recipiatur in curritore nec utatur officio curritorie nec aliud officium publicum teneat in civitate. Item statuimus et ordinamus ad tollendum missiones scripturarum advocatorum et judicum quod omnes cause ducantur per çorum Valenciesub ista forma quod petitio sit data ac responsio facta eidem et excepciones recipiantur et non fiant alique posiciones nec articuli nec aliquis alius processus et quilibet possit dare testes super peticione sua vel super excepcione sua et quod nulla peticio possit dici inepta et quod quilibet se possit juxta forum Valencieappellare. Item statuimus et ordinamus sub pena centum morabetinorumne domini aliquorum molendinorumvel aliquis pro ipsis audeat mutuare nec dare per se vel alium alicui flacherievel farinariisad hoc ut molantin suis molendinis:et si forte flaqueriaacciperet vel faceret accipi mutuum servicium sive donum de aliquo dominomolendinoruma suo oficio imperpetuum sit privata. De dominis autem molendinorumdraperiorum(batán, batá) intelligatur scilicet quod non mutuent nec donent alicui aliquid ut apportet pannosin molendinissuis. Item statuimus et ordinamus quod pro morabetinocensualisolvantur tantum novem solidiregaliumet pro mazmudinacensualiseptem solidiejusdem monete: et tam de censualibus nostris quam aliarum personarum cujuscumque conditionis aut modi existant de civitate et regnoistud idem intelligatur deinde. Item statuimus et ordinamus quod nullusjudeussitbajulusnec teneat bajuliamnec curiamnec sit etiam collectorreddituumin Valencianec in alio loco regninec officium publicumteneat unde super christianumhabeat jurisdiccionem. Item statuimus et ordinamus quod quicumque invenerit remvel roppamsuam que sit furata eidem vel forciata aut extracta de posse suo absque voluntate suo et fuerit in posse alicujus judeivel alicujus alterius persone quod domino suo restituatur libere absque precio et servicio non obstante privilegio aliquo in contrarium concesso vel etiam concedendo. Item statuimus et ordinamus quod observetur et confirmetur per civitatem et regnumesmendafori Valencieque facta fuit super facto sacramentalis malediccionumjudeorum.Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnumquod judeiusurariijurent quolibet anno in posse justicie quod mutuent ad rationem quatuor denariorum pro librain mense juxta cotum domini patris nostri et non ad amplius et si contrafecerint perdant debitum et solvant pro pena decem marchas argentide qua pena nos habeamus terciam partem et terciam comuneet terciam accusator. Item statuimus et ordinamus quod aliquis judeusnon decolletcarnesin carniceriachristianoruminfra menia civitatis vel loci. Item cum judeinon sint in una fide seu credencia nobiscum propter quod inter vesteschristianorumet judeorumdistincciohabitus debet esse: statuimus et ordinamus per civitatem et loca regniquod quilibet judeusultra etatem decem annorumportet cappamrotundem indutam ad consuetudinem Barchinoneeundo per civitatem vel villamexcepto eorum callo: sed si extra civitatem vel villam iverit spaciatum portet eam in collosi voluerit: et si per caminum de uno loco ad aliumaccedere voluerit tunc portet aliam vestemquamcumque voluerit: et si quis judeuscontra hoc fecerit penam triginta solidorumpro nobis bajulo nostro solvat pro unaquaque vice. Item propter dolum et multas fraudes quas judeifaciunt
ut dicitur
christianisratione cujusdam privilegii quod habent quod credantur de eo quod se asseruerint mutuase: statuimus et ordinamus quod aliquis judeusnon credatur ultra V solidos in re sua propria absque carta aut testibus cristianisnon obstante eorum privilegio supradicto. Item statuimus et ordinamus quod quando karissimus filius nosterhabeat regnareinfra unum mensem tunc primum venientem in civitate Valenciefaciat personaliter curiamcelebrare et jurettenere et observare et facere teneri et penitus observari foros Valencieet privilegiabonos usus ac bonas consuetudinescivitatis et regni Valencielicet jam hoc juraverit in presencia nostra pariter atque vestra. Istud idem etiam successores nostri ita facere ef jurare penitus teneantur. Has autem laudaciones concessiones statuta gracias et remissiones per nos et successores nostros in perpetuum facimus vobis civibus Valenciesupradictis et omnibus aliis hominibus locorum omnium regni Valencieet vestris ac eorum successoribus in perpetuum qui foros Valencievolueritis acceptare sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum semper bonum et sincerum intellectum: volentes quod omnes cives habitatores civitatis et regni Valencie qui ut dictum est foros Valencievoluerint acceptare sint in predictis graciis ac beneficiis et omnibus aliis et singulis supradictis participes et consortes ac ea omnia per loca regni Valenciesic observent et faciant observari non obstante si contra forum Valencie concessimus seu ordinavimus aliqua ex predictis cum ea ex certa sciencia et de nostro assensu et ad vestri requisicionem duxerimus concedenda corrigenda ac etiam ordinanda nec obstantibus aliquibus privilegiis impetratis in contrarium vel de cetero impetrandis. Et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta IIII evangelia a nobis corporaliter tacta et crucem domini et per infantem Alfonsumlocumtenentemprimogenitumnostrum illud idem jurari facimus de presenti predicta omnia observare juxta posse nostrum et non in aliquo contravenire. Mandantes nichilominus universis oficialibus nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliquo modo vel aliqua ratione. Data Valenciekalendas decembris anno Domini MCC octuagesimo tercio.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.