sábado, 23 de mayo de 2020

XXXIX. Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.


XXXIX.
Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.

Hoc est
translatumfideliter factum a quodam translatosic se habente.
- Sit notum cunctis quod hoc est
translatumfideliter et bene factum de instrumentoquod sic habetur.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod nos
PetrusDei gratia rex Aragonumet comes Barchinone quia homines Acrimontis(Agramunt) diligere proponimus et quadam specialitate dileccionis pro aliis honorare atendentes fidelitatem et devotionem quam erga dominos suos semper habuisse noscuntur et sperantes eos nobis et nostris eandem perpetuo impensuros: idcirco corde bono et animo volenti per nos et nostros omnes laudamus concedimus et confirmamus vobis universis hominibus Acrimontisibidem habitantibus et habitaturis tam majoribus quam minoribus omnique progeniei et posteritati vestre in perpetuum omnes libertatesfranchitateset immunitatesconcessiones etiam universas vobis ab Ermengaudo comite Urgelliet aliis dominis Acrimontiset eorum predecessoribus concessas atque indultas sicut in instrumentis ab eisdem confectis melius et plenius continetur: promittentes per nos et nostros quod numquam contra eas veniamus aut venire aliqua ratione vel occasione aliqua permitamus eas vobis semper illesas servaturi et ratas et firmissimas habituri. Preterea deffendentes nunc et semper vos tanquam nostros proprios homines et vassallos fideles et omnia bona vestra ubique fideliter protegentes enfranchimusvos et posteros vestros et franchos et liberos facimus per secula cuncta ab omni redemptione cujuslibet hostis et cavalcate et ab omni leudapedaticoportaticousatichopassatichotolta et consuetudine novis ac veteribus constitutis et constituendis per totumcomitatum Urgelliet per totam terram totius dominationis nostro ita quod de rebus aut de mercibus vestris in predicto comitatuvel in toto Aragoneet Catalonia in mariet in terraet in stagnoatque in aquadulciubique non detis neque dare teneamini nunquam aliquid de predictis a quibus vos enfranchimus.Mandantes firmiter quod nullus homo noster seu alienus de gratia nostra confidens audeat aliquid de predictis exigere a vobis de rebus aut mercibus vestris vel ad ea aut eorum aliquid dandum faciendum vel solvendum compellere aut distringere ullo modo. Convenimus etiam vobis quod monetamacrimontensamnon mutemusnec viciemusnec mutarinec viciarisinamus in aliquo nec cudamus nec cudi permittamus unquam quandiu nobis fuerit vita comes nisi sub ea lege et pondere in quibus modo eam consistere constat ac mandamus: precipientes firmiter et districte quod nemo sit ausus in aliquo loco totius dominationis nostre aliquem hominemAcrimontisaut res vel merces vestras quaslibet pignorare marchare impedire vel detinere pro alieno debito vel delicto nisi ille cujus res fuerint pignorate principalis debitor per se aut pro aliis fidejussor fuerit manifestus. In his etiam duobus casibus nullus vos vestri quemlibet vel aliquem ex vobis molestare atemptet nisi prius in antea fuerit inde in curiaAcrimontismanifesta fatiga directi. Damus etiam vobis ut liceat semper libere actipere vobis in pignus et emere et adquirere quolibet alio modo castellaet possessiones quaslibet militum et aliorum hominum in toto comitatu Urgelli ubicumque potueritis et volueritis. Ad judicium autem majoris firmitatis juramus nos Guillelmus Raimundi senescalcuset Guillelmus de Claris-Vallibus hec vobis predictis mandato domini regiset super anima ipsius et in ipsius presencia quod predicta omnia vobis prenominatis et vestris semper servabuntur illesa tactis a nobis corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis: quicumque autem contra hanc cartam venire presumeret iram nostram et indignationem semper habeat et insuper a nobis dampno illato prius in duplum plenarie restituto in mille morabatinis a nobis sine aliquo remedio puniretur. Data apud Acrimontekalendas martii anno Dominice incarnationis MCC nonoper manum Ferrarii notarii nostri et mandato ejus scripta cum literis emmendatis in linea decima.
- Signum +
PetriDei gratia regis Aragonumet comitis Barchinone. - Ttesteshujus rei sunt Guillelmus vicecomes Cardone R. de Montecatano R. Fulchonis R. Gaucerani Garcias Romei Blaschus Romei Sanccius de Antillone Ancennarius Pardi Martinus de Caneto Ato OreillaAto de Foces P. Sesse Assallitus de Gudal P. de Alcalano Guillielmus de CerveilloneP. de Podioviridi G. de Podioviridi Berenguer de Petramola Hugo de Turrerubea G. de PetraaltaB. de Belloc majordomus Bertrandus de Belloc et multi alii. - Ego Matheus scriptor Acrimontis hoc translatavi ipsius loco pro mandato probi hominibus Acrimontemet hoc sig+Núm fecit in anno Domini MCCXI octavokalendas marcii coram a. scriba et levita in Acrimonte. - Sig+num Bernardus scriptor postquam recessit in Acrimontemde Ilerdahunc translatum fecit. - Sig+num Raimundi de Ulmonotarii in Barchinonaqui hoc scripsit translatum cum literis suprapositis in linea nona XI kalendas februarii anno Domini MCC nono decimo.



No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.