sábado, 30 de mayo de 2020

LXIII. Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.


LXIII.
Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.

Noverint universi quod
probihomineset habitatores in Corbarianobis PetroDei gratia etc. humiliter ostenderunt quod illustris dominusJacobusfelicis recordacionis Dei gratia quondam rex Aragonispater nosterenfranquivitet francoset liberoset inmunesfecit universos et singulos populatores de Corbariapresentes atque futuros per totum regnum
Valencie
ab omni leudaportaticosive pedagioita quod imperpetuum non teneantur de mercibus suis aliquibus quas portarent seu portari facerent per dictum regnumalicui dare vel solvere aliquod pedagium portaticum sive leudam sed essent inde liberi perpetuo ac immunes de dicto privilegiocum carta publicaac sigillo majoridicti domini regisapendicio sigillatanobis fidem plenariam facientes atque devotissime supplicantes quatenus eisdem confirmaredictum privilegiumdignaremur. Cum igitur nos investigari fecerimus veritatem in villisac locisnostris regni prefati Valenciean dicti homines de Corbariausi essent et usque ad que tempora dicto privilegio libertatis et nobis certo certius sit compertum quod dicti populatores usisunt et fuerunt privilegio memorato usque ad mortemvel quasi genitoris nostriprefati: ad supplicacionem igitur eorum aures nostras benigniter inclinantes cum hac presenti carta nostra ex certa ciencia laudamus concedimus et confirmamus predictis populatoribus de Corbariapresentibus et futuris privilegiummemoratum a dicto domino patre nostroeisdem concessum ac datum immunitatis ac libertatis predicte prout in predicto privilegiodicti domini patris nostrimelius et plenius continetur: mandantes universis ac singulis bajulis justiciis judicibus procuratoribus et aliis officialibus nostris regniprefati presentibus et futuris quod predictis populatoribus de Corbariapresentibus et futuris hanc presentis nostre confirmacionis cartam et gratiam inviolabiliter observent et ab aliis faciant observari. Data ValencieVI idus decembris (1). - Petrus Marchesii.
(1) No cita año, pero el del documento que le precede es
MCCLXXX.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.