lunes, 1 de junio de 2020

XCI. Reg.n.1895, fol. 160. 4 feb. 1389.


XCI.
Reg.n.1895, fol. 160. 4 feb. 1389.
JohannesDei gratia rex Aragonumetc. Fidelibus nostris Petro de Sancto Martinolegum doctori Raymundo de La Viain legibus licenciato et Bernardo StruciicivicivitatisGerundesalutem et graciam. Ecce quod nos pro sedandis et vitandis scandalis atque dampnis que de facili sequi possent et jam alias sequta fuere edocente experiencia manifesta rei publicecivitatis predicte pretextu eleccionisconsiliariorumipsius civitatis duximus providendum quod in et de illis octuagintapersonis que juxta privilegium civitatis predicte faciunt ejus consilium generaleet de numero earum sint et esse debeant habeant atque possint viginti septemydonee personeeligende ex utentibus officiis seu arte mecanicain civitate predicta scilicet ex quolibet officio civitatis jam dicte ille persone que juxta compartimentum inde fiendum convenerint seu contingerint eidem prout hec et plura alia in carta per nos de premissis concessa nostroque sigillo pendenti munita data ut infra lacius sunt contenta. Quamobrem de vestri industria legalitate et prudencia plenarie confidentes volumus vobisque insimul aut duobus ex vobis casu quo contingat unum vestium supra premissis et circa ea nolle aut non posse modo aliquo intendere seu vacare dicimus comittimus et mandamus quatenus investigetis et exquisitis viis et modis qui necessarii fuerint circa ista distingatis nominetis et in scriptis redigatis seu redigi faciatis ut eterne memorie comendetur quot persone eligi debeant atque possint ex quolibet officio civitatis predicte que sint de manu minori juxta privilegii jam alias inde facti seriem et tenorem usque ad complementum viginti septem personarum predictarum prout juxta vestras bonas consciencias inveneritis faciendum. Nos enim comittenles vobis et duobus vestrum sub forma predicta super predictis aut incidentibus dependentibus et emergentibus ex eisdem cum presenti plenarie vices nostras distinccionem ipsam nominationem et redaccionem in scriptis sic fiendam laudamus et approbamus ac servari ex tunc volumus et jubemus serie cum eadem. Data in villa Montissoniquarta die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXIX. - Franciscus Çacosta. - Rex Johannes. - Idem.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.