LII.
Donatio Episcopi et Capituli Caesaraugustani ad ecclesiam Rotensem in grati animi signum ob acceptum Sancti Valerii caput. (Vid. pág. 158).
Ex archiv. eccl. Rotensis.
In Dei nomine Domini nostri Jesu Christi: ego Petrus Dei gratia Caesaraugustanus Episcopus cum magna voluntate et alacri asensu totius Capituli nostri propter magnam dilectionem a tempore Beati Raimundi inter ecclesiam Beati Vincentii de Rota et nostram initam et quietam, nostris temporibus renovatam atque firmatam dono venerabili Guillermo Ilerdensi sive Rotensi Episcopo coeterisque fratribus vestris praedictae ecclesiae canonicis ecclesiam de Grisenet, ut habeant eam et possideant (falta una s) in perpetuum ipsi et successores eorum ex integro cum omnibus quae ad eam pertinent quae nunc habet vel habitura est, salvo pontificali jure: et mitto illis in manibus praecentorem nostrum ecclesiae praedictae possesorem nomine Sanctium qui eam accipit de manibus eorum, ut eam in tota vita sua pro eis teneat et de meo quarto eis fideliter respondeat. Cumque ab hac vita ipse migraverit, jam dicti canonici Rotenses praedictam ecclesiam cum suis pertinentiis sicut dictum est suscipiant et ad voluntatem suam stabiliant, et ipse ego vel alius recuperet quartum. Hoc amicitiae signum proponimus eis propter ingentem dilectionem quam nobis exhibuerunt, cum caput Beati Valerii cuius jam habebamus brachium, nobis in Nativitate Jesu tribuerunt, nosque nostros fecerunt canonicos suos. Unde et nos eis similem vicem rependimus, eosque nostros fratres participes canonicos constituimus in perpetuum, et hoc donativum sit in signum foederis inter nos et illos. Ita dumtaxat nulla huic amicitiae possit intervenire calamitas, quam Beatus Valerius atque Rex Ildefonsus cuius interventu haec gesta sunt una cum Guillermo Barchinonensi Episcopo atque Guillermo Ilerdensi et Rotensi Episcopo indisolubili cathena ligat, ad huius rei executionem Odo Elemosinarius, R. Cellerarius, Sanctius Camerarius Caesaraugustam venerunt atque in Capitulo nostro pro Episcopo eorum coeterisque fratribus suis hac confederatione confirmata sepe dictam ecclesiam a nobis canonice datam suscipiant. Factum est hoc die kalendis februarii anno ab Incarnatione Domini millesimo, centesimo, septuagesimo primo, (1171) era millesima ducentessima nona (era 1209), regnante Ildefonso Rege in Aragone et in Ripacurtia et in Suprarbio et in Barchinona. = Petrus Dei gratia Caesaraugustanus Episcopus ss. = Ego Renaldus, Prior Caesaraugustanae Sedis hanc chartam laudo et confirmo et hoc sig+num facio. = Sig+num Petri de Fortiano, Sacristae. = Ego Petrus, Prior Sanctae Mariae +. = Sig+num Guillermi, Barchinonensis Episcopi +. = Bernardus Caesaraugustanus, Archidiaconus +. = Sig+num Garsiae, Archidiaconi +. = Sig+num Garsiae, Prioris de Daroca. = Sig+num Sanctii, Praepositi. = Sig+num Joannis. = Sig+num + Adam. = Sig+num Joannis, Praepositi februarii +. = Signum Arnaldi +. = Signum Roderici +. = Signum Sanctii Praecentoris +. = Ego Martinus de Borgia hanc cartam laudo et confirmo et hoc signum + facio. Ego R. de S. Joanne hanc chartam confirmo et hoc sig+num facio. = Ego Silvester, capellanus et Praepositus martii, et hoc signum facio +. = Sig+num Guillermi, Archidiaconi. = Signum Ildefonsi + Regis Aragonensis, Comitis Barchinonae et Marchionis Provintiae. = Signum Philippi, Caesaraugustani canonici + qui hanc chartam scripsit et in nona linea rasas dabit litteras. = Sig+num mei Antonii Johannis de Heredia, praesbiteri beneficiati ecclesiae Sedis Ilerdensis auctoritate Apostolica notarii publici et archiverii archivi dictae Sedis qui huiusmodi instrumentum sive privilegium sumpsi a quodam libro magno in pargameno scripto in vulgari dicto lo Llibre vert in dicto archivio recondito in quo fundamenta dictae ecclesiae et etiam multa aliarum ecclesiarum annotata et conscripta existunt, prout melius potui, cum suo originali comprobavi et extraxi de mandato per quam reverendi Capituli dictae Sedis mihi desuper facto ad perpetuam rei memoriam, ut archiverius regens instrumenta dicti archivi, ut ab omnibus fides adhibeatur meo signo solito signavi primo die mensis aprilis anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo trigesimo nono. (1539)
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.