V.
Constitutiones
de officio divino in choro recitando. (Vid. pág. 23.)
In
fine consuet. eccl. Gerund.
In
nomine Domini nostri Jhesu Christi, eiusque beatissimae matris Mariae
virginis gloriosae nos Berengarius Dei gratia electus, confirmatus in
Episcopum Gerundensem predecessorum nostrorum in hiis potissime quae
bonas et approbatas consuetudines nostrae Gerundensis ecclesiae
concernere dinoscuntur vestigiis inhaerentes, de venerabilium fratrum
nostrorum Capituli eiusdem ecclesiae consilio et assensu statuimus et
etiam ordinamus, seu statuta et ordinationes facimus quae sequuntur,
quaeque etiam de eisdem consilio et assensu ab omnibus, ut
subscribitur, observari volumus et jubemus
sub poenis peccuniariis infra scriptis. Quas unicuique imponimus, et
quemlibet facturum contrarium incurrere, ac super eorum cuiuslibet
bonis operi seu fabricae dictae ecclesiae vice qualibet, seu quociens
inciderit in easdem applicari decernimus ipso facto.
Primo
igitur statuimus et etiam ordinamus quod nullus cuiuscumque
dignitatis, status, gradus vel conditionis existat, Missam infra
dictam ecclesiam Gerundensem, aut in Missis maioribus, matutinalibus
vel aliis conventualibus quae in ipsa ecclesia habent quotidie
celebrari, Evangelium vel epistolam ut subdiachonus, sive etiam ipsas
Missas de coetero audeat dicere vel cantare, nisi in Matutinis in
choro cum aliis illic interfuerit ipsa die. Et hoc sub poena trium
solidorum monetae Barchin. de terno, nisi super hiis a nobis, seu
nostro Vicario in spiritualibus generali obtinuerint licentiam
spetialem.
Item
ne quisquam presbiterorum de Capitulo Gerundensi vel extra
cuiuscumque dignitatis, status, gradus vel conditionis existat in
Nativitatis, Apparitionis, Resurrectionis, Ascensionis Domini,
Pentechostes, Sacratissimi Corporis eiusdem Domini nostri Jhesu
Christi, Purificationis, Annunciationis, Assumptionis vel Nativitatis
Beatae Mariae Virginis eiusdem Domini nostri matris vel omnium
Sanctorum festivitatibus aut diebus dominicis Missas peculiares seu
votivas in dicta ecclesia vel claustro eiusdem celebret, dum
processio fiet ad ipsum claustrum nec etiam eisdem diebus vel aliis
festivis aliquo inibi praedicante ipsa praedicatione durante nisi in
altaribus Sepulcri, claustri et quatuor Evangelistarum sub poena
trium solidorum dictae monetae.
Item
ne aliquis praedictorum dictis diebus festivis vel etiam sabbatinis
quibus ibidem Missa de Beata Virgine Genitrice sollemniter
celebrabitur ut est moris in Missis suis particularibus sive
peculiaribus vel votivis incepta Missa maiori elevet sacratissimum
Corpus Christi in ipsa ecclesia, preterquam in Sepulcri, claustri, et
quatuor Evangelistarum altaribus supra dictis dum Missa maior
predicta celebrabitur in eadem, donec per celebrantem ipsam Missam
fuerit elevatum et hoc sub poena predicta trium solidorum dictae
monetae. Dies autem dominicos quibus fiet simplex festum vel duplex
signorum medianorum dumtaxat preterquam diem Ramis Palmarum qua
recitante Missae maioris Diachono Passionem nullum sub dictae poenae
trium solidorum incursione permittimus in Missis suis praedictis nisi
in altaribus preexceptis procedere tali modo quod elevet sanctissimum
Corpus Christi antequam ipsa Passio finiatur, sub praesenti statuto
nolumus comprehendi.
Item
quia in matutinis quae ante lucem ibidem comuniter celebrantur
nonnulli desides antiquam et approbatam consuetudinem eiusdem
ecclesiae infra scriptam quantum in eis est interrumpere non verentes
chorum ipsius ecclesiae primo psalmo cum sua antiphona jam finito
intrare presumunt, et inibi remanere callide et occulte, ac si
primitus advenissent; idcirco volentes tali segni et ignavi
calliditati occurrere juxta posse statuimus et etiam ordinamus, ne
quivis clericus ipsius ecclesiae vel etiam aliunde cuiuscumque
dignitatis, status, gradus vel conditionis existat chorum praedictum
finito ibidem primo psalmo cum sua antiphona introire, ibidemque
remanere audeat vel praesumat sub poena trium solidorum dictae
monetae ultra amissionem oblationis quam si interessent adquirerent
ipsa die.
Item
quod quilibet incurrentium dictas poenas vel aliquam earumdem illas
seu illam infra biduum postquam inciderint ut est dictum operario seu
procuratori fabricae supradictae sub incursione poenae similis eidem
fabricae applicandae persolvere et tradere vel saltem denunciare
specifice teneatur, ipseque operarius seu procurator illam seu illas
infra decem dies postquam illud sciverit sub similis penae incursu et
similiter applicandae habeat exhigere cum effectu. Fuerunt factae per
dictum dominum electum et Capitulum Gerundensem
in thesauraria dictae ecclesiae ad trinum tractum campanae ad
Capitulum generale celebrandum convocatum et congregatum ad hoc et
alia negotia ipsius ecclesiae facienda sive de ipsius honorabilis
Capituli consilio et assensu die secunda junii anno a nativitate
Domini millessimo trecentesimo LXXX sexto. Testes Berengarius
Cerdani, beneficiatus, et Dominicus Cardona deserviens presbiter
eiusdem ecclesiae.
Fuerunt
publicatae constitutiones et ordinationes predictae de dicti domini
Episcopi mandato in choro dictae ecclesiae Gerundensis die sabbati
quinta januarii anno a nativitate Domini millesimo trecentesimo
octuagesimo septimo statim expletis vesperis in ipso choro ipsa die
quae erat vigilia Apparitionis Domini, praesentibus ibidem praefato
Reverendo domino Episcopo et clero ipsius ecclesiae, me Ludovico
Carbonelli, clerico et notario ipsius Domini Episcopi publicationem
praedictam faciente, ac presentibus et vocatis testibus discreto
Johanne de Quintano presbitero, et P. Andreae clerico Gerundensi.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.