XLV.
Urbani Papae II litterae confirmatoriae Sedis Barbastrensis, an. MXCIX. (1099) (Vid. pág. 141).
Ex arch. in eccl. Rotens.
Urbanus Episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Poncio Barbastrensi Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem. Miseracionibus Domini multiplices gratiarum debemus acciones quod nostris temporibus ecclesia propagatur, Sarracenorum dominacio diminuitur, antiquus (con una sola u) episcopalium Sedium honor praestante Domino restauratur. Inter quas Ylerdae urbis parrochia Petri Aragonensium Regis studio maiori jam ex parte Christianorum est reddita potestati. Unde et nos eiusdem Regis postulationibus annuentes apud Barbastram, quod precipuum oppidum Yllerdae adjacet, episcopalem Sedem manere statuimus. Omnes etiam eiusdem Barbastrae termini vel fines ad Ilerdae diocesim pertinentes qui in Christianorum redacti sunt vel fuerint potestatem, tuae tuorumque successorum dispositioni episcopali jure subjacere praecipimus cum oppido Alchezare. Quod ut perpetuo firmum inviolatumque permaneat, Omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti auctoritate firmamus.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.