XXXVIII.
Pascalis II Papae ad Ildefonsum I, Aragoniae Regem litterae de servandis ac tenendis constitutis limitibus diocesuum Barbastrensis et Oscensis. (Vid. pág. 127.)
Ex arch. eccl. Roten.
Paschalis Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Ildefonso (falta la f), Hispanorum Regi salutem et Apostolicam benedictionem. Principatus tui tempore multa mala et multa pericula in regno Hyspaniae contigere. Scandalis itaque regni ecclesiarum scandala non opportet opponi. Unde nobilitatem tuam monemus, ne terminos ecclesiarum qui a gloriosae memoriae Regibus, patre et fratre tuo distincta sunt, et per Romanam ecclesiam confirmati personae vilis paciaris praesumpcione confundi. Nos enim Oscitanae seu Barbastrensis ecclesiae parrochiam ita omnino quietam et integram volumus conservari, sicut et illorum scriptis et nostris est privilegiis diffinitum. Si quis vero aliter praesumpserit, indignacionem Apostolicae Sedis inveniet.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.