XLII.
Petrus Sancius, Rex Aragonum donat almuniam de Saharra ecclesiae S. Mariae de Tolva. an. MC. (1100) (Vid. pág. 128).
In Dei nomine: ego Petrus Sancii Dei gratia Rex. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate, et propter remissionem omnium peccatorum meorum dono et offero Domino Deo et Sancta Maria de Tolba in illam almuniam de Saharra quae est in illo termino de Falces, talem partem qualem ego ibi habebam, et mihi ibi pertinebat in omnibus suis terminis ab integrum illo die, quando ista carta fuit facta ut firmiter permaneat ad servicium Dei et Sanctae Mariae, et ad illuminandum praedictae ecclesiae per cuncta secula. +.
Facta carta era MCXXXVIII in mense augusto, regnante Domino nostro Jhesu Christo et sub eius imperio. Ego enim Petrus Sancii, Dei gratia regnante me in Aragone et in Pampilona et in Superarbi et Ripacurcia, Episcopo Dompno Stephano in Oscha, Episcopo Dompno Poncio in Barbastro, et Dompno Petro, Episcopo in Pampilona, Adefonsus frater meus in Biele (Biel), senior Forti Ortiz in Quelga, et in Monteroio, Ego Sancius scriptor sub jussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et hoc signum feci.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.