Reg. n. 1238, fol. 8. 15 may. 1373.
Petrus etc. dilectis et fidelibus nostris vicario subvicario bajulo et judici ordinario Gerunde eorumque locatenentibuspresentibus et futuris salutem et dileccionem. Quamquam ad compescendas inefrenatas linguas illorum qui vicio collapsi facinorosos et alias aborrendos et detestabilesactus obloquntur debeat prompta existere nostra regiacelsitudo: erga tamen correccionem illorum promptior et rigorosior esse debet qui in Dei omnipotentis et beatissimeVirginis Matris sue et sanctorum blasfemiam et contumeliam abenas suas laxare et alias divinam majestatem offendere non verentur. Animadvertentes igitur non sine cordis displicencia qualiter illud pessimum jurandi vicium et errorin universis populis et gentibus nostris inolevit et jugiter perseverat quod in reprobum sensum dati festinantes ad precipitacionem et ruinam eorum et utique tocius reipublice in nichilo interponunt dominum Deum et beatamVirginem Mariam atque sanctos dislacerando fatue quantum in eis est eorum corpora per universa membra et alias ipsas execrabiliter offendendo divinam ac nostram correccionem nullatenus metuentes: cumque nos studentes nec inmerito abusum et errorem hujusmodi tollere in generalibus curiis quas in villaMontissoni celebravimus constitucionem fecerimus subsequentem: Qui verba nefandissima Deum omnipotentem ac beatam virginem Mariam et ejus virginitatem tangencia et sanctoset sanctas Dei protulerit si ex proposito dixerit sine spe aliqua venie moriatur. Si in ludo rixa vel cum ira vel casu protulerit portando per mediam linguam unam virgamferream fustigetur. Propterea volentes constitucionemipsam deduci in publicum ne quis nubilo ignorancie inde valeat excusari: vobis et cuilibet vestrum dicimus et mandamus de certa sciencia ac firmiter et expresse sub pena nostre gracie et mercedis quatenus facta inde preconizacione publice ut est moris et in locis solitis jurisdiccionis vobis comisse preinsertam constitucionem observetis firmiter juxta sui seriem et tenorem taliter ut ex quo predicti nostri subditi divinum non formidant judicium ab hujusmodi nephandis abusibus et erroribus terrore nostre gladii et acrimonie valeant cohiberi. - Data Barchinonesub nostro sigillo secreto XV die madii anno a nativitate Domini MCCCLXXIII. - Visa. Romeus. - Bartholomeus Sirvent ex provisione facta per vicecancellarium.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.