miércoles, 19 de febrero de 2020

LXII, reg 1197, fol 275, 1 septiembre 1300

LXII.
Reg. n.° (no se ve si es un 1)197. fol. 275. 1 set. 1300.

Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valencie et Murcie comes Barchinone. Dilectis ac fidelibus suis paciariis et probis hominibus ac toti universitati civitatis Ilerde presentibus et futuris salutem et gratiam. Dum noster curis animus agitatur assiduis quam nobis sit utile quam decorum viros erudire prudentes per semina doctrinarum qui per studium prudentiores effiecti Deo nobisque complaceant ac regnis et terris nostris quibus Deo propicio presidemus fructus afferant salutares: ad id precipue curas nostras dirigimus per quod viris eisdem scientiarum quarumlibet honestarum apud nos alimenta condantur ut nec potissime nostros fideles et subditos pro investigandis scientiis naciones peregrinas expetere nec in alienis ipsos opporteat regionibus mendicare. Cum igitur sanctissimus in Christo pater ac dominus dominus Bonifacius papa octavus per speciale privilegium nobis hoc sitientibus duxerit concedendum ut in aliqua civitate vel loco terre nostre insigni fundare vel ordinare possemus studium generale et quod idem studium postquam per nos existeret ordinatum eisdem graciis privilegiis et indulgenciis gauderet omnino que a sede apostolica Tholosano studio sunt concesse prout in ipso privilegio plenius continetur: nos habito diligenti tractatu et consilio pleniori super eleccione loci quo posset comodius idem studium ordinari ad civitatem Ilerde velut hortum fertilitatis et fecunditatis conclusum ac fontem deliciarum signatum qui quasi quoddam intermedium terrarum ac regnorum nostrorum existit occulos nostre considerationis super hoc vigiles duximus dirigendos. Ad ejus namque reformationem ac statum laudabilem tanto diligencius et specialius aspiramus quanto civitatis ejusdem ac vestram honorabiles cives antiquam nobilitatem legalitatem et fidem ac grata pariter et accepta predecessoribus nostris nec minus nobis per vos impensa servicia ad nostram crebrius memoriam revocamus. Per nos igitur et omnes successores nostros volentes civitatem eandem hujusmodi gratie nostre prerogativa potiri tantique honoris titulis decorari gratis et ex certa scientia civitatem predictam auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte ac etiam nostra ad generale studium pre ceteris locis et civitatibus terre nostre eligimus de presenti ac etiam ordinamus volentes ac firmiter statuentes ut in ipsa civitate sit studium generale de cetero tam in jure canonico quam civili medicina philosophia et artibus ac quibuslibet facultatibus aliis et approbatis scientiis quibuscumque: ita quod de cetero nulla persona cujuscumque preheminencie dignitatis condicionis status aut legis existat tam audax reperiatur quod in aliquo loco terre et dominationis nostre ubique citra mare habite vel Deo auctore in futurum habende jura canonica vel civilia aut librosmedicine sive philosophie audeat vel presumat aliquibus scolaribus legere vel docere neve scolares quicumque presumant infra terram et dominationem nostram alibi quam in nostro studio Ilerdensijura canonica vel civilia scientiam medicine seu philosophiea quocumque causa leccionis audire alioquin
iram et indignacionem nostram et penam mille aureorum tam legentes quam audientes quotiens convenerint se noverint incursuros presenti statutoseu privilegio nichilominus in suo robore duraturo. Et quia cordi nobis existit idem prosequi studium continuis graciis et favoribus oportunis illas ad presens libertates et gracias ac indulgencias qualescumque que a sede apostolica Tholosanostudio sunt concesse ipsas eidem studio Ilerdensi doctoribus et magistris ac scolaribus ibidem studentibus et studere volentibus auctoritate apostolica atque nostra de regie liberalitatis beneficio concedimus et donamus ac etiam confirmamus: intendentes in posterum prout temporum et negociorum exegerit qualitas eidem studio et scolaribus de libertatibus et immunitatibus et graciis continuis liberaliter providere quibus idem magis proficiat studium incrementum. Hoc igitur donum sollempne nos rex prefatus mente gratuita ac etiam corde bono vobis dilectis et fidelibus nostris paciariis probis hominibus ac toti universitati Ilerdepresentibus et futuris per nos et omnes successores nostros offerimus concedimus et donamus prout melius et plenius dici et intelligi potest ad vestrum et dicte civitatis commodum et vestrorum ut scilicet dictum studium generale in ipsa civitate habeatis gubernetis ac etiam ordinetis: salvis semper privilegiis et graciis per nos vel successores nostros concessis eidem studio seu etiam concedendis et salvis pactis et conventionibus per nos eidem promissis atque concessis et concedendis et omnibus aliis nostris preceptis et ordinationibus quibuscumque qui ad utilitatem ipsius studii ilerdensis nobis et successoribus nostris necessarie videbuntur. In cujus rei testimonium presentem cartam concessioniset donationis de dicto studio vobis concedimus ac nostra bulla plumbea tradi precipimus comunitam. Data Cesarauguste kalendas septembris anno Domini millessimo trescentessimo. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum. - Testes sunt Eximinus espiscopus Cesarauguste R. episcopus Valencie Eximinus Petri abbas Montisaragonis Jacobus dominus de XerichaPetrus dominus de Ayerbe Petrus Ferrandi Berengarius de Entença Lupus Ferrench de Luna Johannes Martini de Luna Artaldus de Luna Petrus Cornelii Eximinus Cornelii Sancius de Antilione Petrus Lupi de Oteyça Petrus Guillermi de Castilione Eximinus Petri de Arenos et plures alii ibidem ad generalem curiam congregati. - Fuit clausa per Bernardum de Aversone de mandato domini episcopi.


No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.