martes, 18 de febrero de 2020

XLVII, perg 1975, Jaime I, 10 mayo 1269

XLVII.
Perg.n.1975. Jai.I. 10 mayo 1269.

Sit omnibus notum quod ego Paschalinus de Montebruno convenio et promitto vobis illustri domino Jacobo Dei gratia regi Aragonum Majorice et Valencie comiti
Barchinone et Urgelli et domino Montispesulani
quod per totum spatium mensis julii proximi venturi habebo vobis navem meam quam jam vobis nauleaverampreparatam et
expeditam cum marinariis exarciis et apparamentis suis et cum botis aque et omnibus aliis quibuslibet dicte navi competentibus juxta cognitionem duorum bonorum virorum riparie quos in hoc negocio duxeritis eligendos videlicet ad faciendum viaticum usque in Turquiamvel ad quascumque alias partes ultramarinas vulueritis: vobis tamen michi dantibus et solventibus pro naulio dicto naviset pro eodem viatico triginta et sex mille solidos Barchinone ternalibus de quibus solvistis michi in presenti viginti mille solidos super quibus renuntio scienter exceptioni non numerate et non recepte peccunie et doli et exceptioni in factum: residuum vero solvatis michi incontinenti cum fuerocum dicta navi paratus facere viaticumsupradictum. Et pro hiis omnibus a me vobis dicto domino regiatendendis et complendis obligo me vobis et omnia bona mea mobilia et imobilia specialiter et generaliter ubique habita et habenda. Et si dicta navis fuerit major quam navis Petri Dez-Vilarcivis Barchinone dabitis michi et dare teneamini pro ea quantitate qua major fuerit. Et ut tutior inde sitis jurosuper sanctis IIII evangeliis et cru+ce Domini a me corporaliter tactis omnia predicta et singula attendere et complere et in aliquo non violare: et ad majorem vestram securitatem dono vobis et vestris fidejussorem et completorem omnium predictorum et singulorum Simonem de Monte-bruno fratrem meum civem valentinum qui mecum et sine me predicta omnia et singula vobis et vestris atendat et compleat et atendi faciat et compleri ut expressa sunt superius et notata. Quam fidejussionem facio et concedo libenter ego dictus Simon de Monte-bruno vobis dicto domino regi et vestris prout continetur superius sine dolo renuncians beneficio rei preconveniendi et omni alio beneficio et juri et auxilio canonico et civili michi vel meis contra predicta vel eorum aliquod competentibus aut etiam competituris obligans inde vobis et vestris me et omnia bona mea ubique habita et habenda. Quod est actum VI idus madii anno incarnationis Christi MCCLX nono. - Sig+num Paschalini de Monte-Bruno. - Sig+num Simonis de Monte-Bruno predictorum qui hoc concedimus et firmamus firmarique rogamus. - Sig+num Guillermi Pictoris civis Barchinone. - Sig+num Michaelis de Besalduno scriptoris portionis domini regis. - Sig+num Raymundi Bardina testes. - Sig+num Berengeroni Bardinaqui hoc scripsit sub jussione Berengarii Bardina notarii publici ilerdensis. - Signum Berengarii Bardina notarii publici ilerdensis qui hoc scribi feci.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.