Reg. n.198, fol. 207. 12 oct. 1300.
Nos Jacobus etc. Notum fieri volumus universis quod cum inter cetera nuper statuta et ordinata in generali curia quam apud Cesaraugustam aragonensibuscelebravimus continuatur subscriptum capitulum videlicet. Item in Ripacurcia Suprarbium et Valles et Litterausque ad clamorem de Almacellis sint in regno Aragonumet populata ad forum Aragonis feudis exceptis et habeant monetam Aragonis et richi-homines Aragonis teneant et tenuerint semper terram de Rippacurcia et de Suprarbiet de Vallibus et de Litera usque ad clamorem de Almacellis et homines habitantes in partibus ipsis sint plurimum dampnificati propter vicarios et paciarios ab aliquo tempore citra de partibus Cathalonie pro eo quia nesciebant foros nec consuetudines Aragonis nec forosobservabant ut debebant statuit dominus rex de voluntate et consensu curie quod de cetero in Rippacurcianon sit vicarius nec paciarius de Catalonia nisi de Aragone vel Rippacurcia et quod non nominetur de cetero vicarius set nominetur suprajunctarius de Rippacurcia et de Suprarbis et Vallibus qui utantur in omnibus et per omnia ut alii suprajunctarii de Aragonia et in Littera usque ad clamorem de Almacellis et in omni judicio et extra judicium utantur omnes officiales et judicent forum de Aragonia excepto in feudis et observent omnes ordinationes factas et que deinceps fient in curiis Aragonis ut in Aragone: ideo volumus et concedimus quod dictum capitulum et contenta in eo teneantur et observentur ut continentur in eo et ea omnia per officiales et subditos nostros teneri et observari jubemus. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram fieri jussimus nostro pendentisigillo sigillatam. Data Calatayubi IIII idus octobris (1300). - G. de Solanis mandato domini episcopi.

lxxi-reg-55-fol-63-10-diciembre-1305
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.