Reg. n. 2211, fól. 132. 20 nov. 1401.
Martinus etc. fidelibus nostrisvicario subvicario bajulo subbajuloaliisque officialibusnostris infra civitatem bajuliam et vicariam Gerunde constitutis et eorum loca tenentibus salutem et dileccionem. Noviter accepto pro parte vestri juratorum et consilii civitatis jamdicte quod reliquie illorum nequam hominum qui ex turpissimo mulierum questu execrabilem agunt vitam alcavots vulgariter vocatorum qui pulsi terrore penarum et executione ipsarum a civitatibus ValencieBarchinone et Cesarauguste et aliis nostri dominii insignibus a maculis ipsorum earum fimbrias abtergentibus ad dictam civitatem velut ultimum refugium facto conlugiunt agmine vite eorum fedum et solitum oprobrium exercentes bonos et graves in paceque cupientes vivere eorum damnatis actibus infestantes alios vero ad putrefaccioniscontagium ex eorum coherencia atrahentes ex hiisque et aliis quibus rei publice civitatis ejusdem redditi sunt odibiles ipsam bricarum damnorum atque scandalorum turbini assidue involventes: nos clamorem hujusmodi ad nos ab eis adductum suscipientes debito cum effectu supplicacionique pro parte dicte civitatis super predictis nobis facte pro bono quippe et salubri statu ejusdem eo favorabiliter inclinati quo civitas eadem nunc ex predictis molesta speratur inde in statu prospero et pacifico permanere : tenore presentis concedentes eisdem juratis et consilio dicte civitatis quod sumpta per eos in his forma constitutionum ordinationum seu pracmaticarum sanctionum tam ab illustribus nostris predecessoribus quam etiam ab illustri Maria conjuge nostracarissima et dudum nobis agentibus in regno Sicilie generali locumtenente nostri vel etiam earum ordinationum penarum impositionum tam corporalium quam peccuniariarum et executionum que ex nostri concessione vel alias facte fuerunt et fiunt etiam in civitate Barchinone pro expulsione et ejectione ipsorum scelestium hominum lenonum sive alcavots: possint et valeant consimiles ordinationes predictarum et cujuslibet earum vel alias prout eis placuerit et videbitur melius expedire condere et facere super ejectione et compulsione ipsorum fienda de eis a civitate jamdicta et terminis ipsius cum penarum peccuniariarum et corporalium adjectione exigendarum et exequendarum juxta ordinationem ipsarum: vobis et vestrum cuilibet dicimus et mandamus de certa sciencia et expresse ac sub ire et indignationis nostre incursu privacioneque officiorum vestrorum penaque mille florenorum auri a vobis et quolibet contrafaciente exigenda et nostro erario applicanda quatenus in predictis ejectionem et ordinationem ac statuta per dictes juratos civitatis predicte seu juratorum et consilii ejusdem tam ex predictis assumenda quam alias per eos condenda et facienda ipsius nomine tenentes et inviolabiliter observantes ipsas et penas corporales et pecuniarias in personas dictorum lenonum sive alcavotset aliorum fautorum et sustentorum ipsorum cum ipsis statuendas et ordinandas exequamini realiter cum effectu taliter quod ejectioseu expulsio ipsorum suum effectum debitum sorciatur et culpa vel mora vestri aut opposicione vel exepcione aut appellacione seu provocacione quas in his admitti aliqualiter nolumus obsistentibus nullo modo. Data Sugurbi XXa die novembris anno a nativitate Domini M°CCCC° primo. - Matias vicecancelarius. - Johannes de Bossagay mandato regis facto per vicegerentem.

//
Segorbe:
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.